Prooemium
Prooemium
Upientes aliquod one penuria ac tenuitate nostra cum paupercula in gazophilatium domini mittere: ardua scandere opus vltra vires nostras agere prae sumpsimus / consummationis fiduciam laborisque mercedem in Samaritano statuentes: qui prolatis in curationem semiuiui duobus denariis / supereroganti cuncta reddere professus est. Delectat nos veritas pollicentis: sed terret immensitas laborio. Desiderium hortatur proficiendi: sed dehortatur infirmitas deficiendi: quam vincit zelus domus dei: quo inarde, scentes / fidem nostram aduersus errores carnalium atque animalium homnium: dauidice turris clypeis munire / vel potius munitam ostendere. N proemio huius Primi sententiarum clypeis turris daui dice fidem aduersus errores carnalium hominium Magister munire satagit: et vt a labe haere sis syncera veritas defensetur: conformiter ad illa / questiones non nullas pertinentes proponam. Et quia inter sapientes vulga- ris est quaestio haud captu facicilis de modo procreationis fidei: prima quaestio erit de modo generationis fidei acquirende. Et quia in vna dubitatiuncusam illius quaestionois de obiecto fidei mentionem facimus quod complexum putamus. Secundo / an ex pluribus partialibus notitiis mentalis enunciatio confletur / rogabimus. Tertio an in facultate viatoris per legem communes situm sit: notitiam evi dentem de veritatibus theologicis acquirere / petemus. Quarto / an per discursum theologicum quispiam scientiam adipisci valeat. Quinto / an fides / opinio: et scientia sese respectu eiusdem obiecti complexi in eodem subiecto primo compatiantur: vel an suapte natura inter se aduersentur. Sexto / an theologia sit scientia speculatiua / an practica. Septimo / de obiecto scientie: et incidentaliter propter connexionem materie / de obiecto fidei vltra illa qua in prima quaestione tanguntur / non nihil breuissime tangemus. In hoc autem numero septenario inclusiue / proemialiter descere instituimus.
On this page