Text List

Titulus 8

TITULUS VIII.

DE TESTIBUS.

Caput 1

Per testes Christianos convinci possunt Iudaei et Sarraceni, non obstantibus contrariis privilegiis regum et principum: quibus si utantur, subtrahitur illis Christianorum commercium. Ioann. Andr.

Clemens V. in concilio Viennensi. Quum Iudaei quidam et Sarraceni, sicut accepimus, quod~super civilibus aut criminalibus convinci per Christianos non possint, se privilegiis regum et principum tueantur ; quia id nedum iuri contrarium, sed et Christianae religioni opprobriosum est quamplurimum et adversum, reges eosdem et principes in Domino exhortamur, ne concedant huiusmodi de cetero privilegia, vel servent aut servare permittant etiam iam concessa. Quodsi Iudaei aut Sarraceni privilegiis talibus uti praesumpserint: Christianorum communio eis subtrahatur sic, quod Christiani ab eorum abstinere communione censura ecclesiastica, si opus fuerit, compellantur.

Caput 2

Publicatis attestationibus testes produci non possunt etiam in causa appellationis, super eisdem articulis vel directe contrariis. Ioann. Andr.

Idem. Testibus rite receptis et eorum attestationibus publicatis sicut non licet super eisdem vel directo contrariis articulis alios vel eosdem testes in principali causa producere, sic non debet in appellationis causa licere; quum non minus in appellationibus , quam in principali causa subornatio sit timenda.

PrevBack to TopNext