Text List

Titulus 15

TITULUS XV .

DE BAPTISMO ET EIUS EFFECTU.

Caput 1

In fontibus ecclesiarum, non in privatis domibus, debet baptisma concedi: duos casus excipit, et transgressores puniri praecipit. Ioann Andr.

Clemens V. in concilio Viennensi . Praesenti prohibemus edicto, ne quis de cetero in aulis vel cameris aut aliis privatis domibus, sed duntaxat in ecclesiis, in quibus sunt ad hoc fontes specialiter deputati, aliquos, (nisi regum vel principum, quibus valeat in hoc casu deferri, liberi exstiterint, aut talis necessitas emerserit, propter quam nequeat ad ecclesiam absque periculo propter hoc accessus haberi,) audeat baptizare. Qui autem secus praesumpserit , aut suam in hoc praesentiam exhibuerit, taliter per episcopum suum castigetur , quod alii attentare similia non praesumant.

PrevBack to TopNext

On this page

Titulus 15

Caput 1