Text List

Titulus 14

TITULUS XIV.

DE CELEBRATIONE MISSARUM, ET ALIIS DIVINIS OFFICIIS.

Caput 1

Praelati, ad quos spectat correctio, et, illis negligentibus, superiores ipsorum debent esse solliciti, ut horis debitis in Cathedralibus, regularibus et collegiatis ecclesiis aliis horae canonicae devote psallantur, et quod in ecclesiis aliis celebretur convenienter et debite diurnum officium et nocturnum, principaliter hoc intendit. Ioann. Andr.

Clemens V. in concilio Viennensi. Gravi nimirum turbatione movemur, quod ex nonnullorum rectorum negligentia, quae, dum spem impunitatis permittit, multam nutrire pestilentiam consuevit in subditis, plerique ecclesiarum ministri, modestia ordinis clericalis abiecta, dum offerre Deo sacrificium laudis, fructum labiorum suorum, in puritate conscientiae et animi devotione deberent, horas canonicas dicere seu psallere transcurrendo, syncopando, extranea quidem et plerumque vana, profana et inhonesta intermiscendo colloquia, tarde ad chorum conveniendo, seu ecclesiam ipsam absque rationabili causa ante finem officii exeundo frequenter, aves interdum portando, seu faciendo portari, canesque secum ducendo venaticos, ac, quasi nihil praetendentes de clericali militia, in corona, vestibus et tonsura divina etiam celebrare aut eis interesse nimis indevote praesumunt. Nonnulli etiam tam clerici quam laici, praesertim in festorum certorum vigiliis, dum in ecclesiis deberent orationi insistere, non verentur in ipsis earumque coemeteriis choreas facere dissolutas, et interdum canere cantilenas, ac multas insolentias perpetrare, ex quibus ecclesiarum et coemeteriorum violationes, inhonesta, variaque delicta quandoque seqiiuntur, et ecclesiasticum plerumque perturbatur officium in divinae maiestatis offensam et adstantium scandalum populorum. In multis insuper ecclesiis cum vasis, vestimentis et ceteris ornamentis ad divinum cultum necessariis, indecentibus utique, pensatis earum facultatibus, deservitur. Ne igitur transgressiones invalescant huiusmodi, aliisque veniant in exemplum: sacri concilii approbatione hoc fieri prohibentes, sancimus, ut illi, ad quos id pertinet, et in eorum, si utique exempti non sint, negligentiam vel defectum, locorum ordinarii, si vero exempti fuerint aut alias circa hoc privilegiati, superiores ipsorum, omni negligentia vel incuria penitus relegata, circa reformanda praemissa et eorum singula corrigenda, nec non ut in Cathedralibus, regularibus et collegiatis ecclesiis horis debitis devote psallatur, in aliis vero convenienter et debite celebretur divinum diurnum et nocturnum officium, si Dei et apostolicae sedis indignationem evitare voluerint, sollicitam curent diligentiam adhibere, contradictores per censuram ecclesiasticam, (dummodo ad eos illam exercere pertineat,) aliisque opportunis remediis compescendo, facientes, prout ad eos spectat in his et aliis, quae ad divinum cultum et morum reformationem pertinent, ac ecclesiarum et coemeteriorum respiciunt honestatem, sacrorum $tatuta canonum, ad quae scienda diligens curent adhibere studium, irrefragabiliter observari.

Caput 2

Clerici etiam religiosi, domestici commensales cardinalium vel episcoporum, se possunt in divinis officiis coaptare. H. d. Ioann. Andr.

Idem in eodem. Dignum prorsus et congruum arbitrantes, quod clerici tam religiosi quam alii cardinalium sacrosanctae Romanae ecclesiae ac quorumcunque pontificum gratiam et communionem apostolicae sedis habentium commensales domestici, se possint ipsis in divinis officiis coaptare, ut illud, quod iidem cardinales seu pontifices dicent officium,licite dicere valeant, nec ad dicendum aliquod aliud teneantur, sacri approbatione concilii indulgemus.

PrevBack to TopNext