Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

de diffinitione sacramenti

QVAESTIO sECVNDA. De diffinitione sacramenti.

Thom. 1. q. 6o. art. I.

SECVNDO, Quaeritur de diffinitione sacramenti, quia cum vnius rei sit vnica diffinitio, & sacramentum sit quid vnum non videtur quod de sacramento deberent poni multae diffinitiones.

CONTRARIVM patet in litera, vbi plu res ponuntur.

REsPONDEO de sacramento generali dantur quatuor descriptiones, ad quas omnes aliae possunt reduci.

PRIMA descriptio est quod sacramentum est sacrae rei signum.

Primo, dicitur sacrae. i. vt sacramentas: actu. i. adhibita ad sacrandum spiritualiter, propter quod nec serpens aenaeus potest dici sacramentum, cum adhibebatur solum ad curam corporalem, nec Crux Christi, quae ad representandum tantum, nec creaturae, quae sunt vestigium Dei in se possunt dici sacramentum.

sECVNDO, additur rei, quia in sacramento sunt tria, aliquid, quod est sacramentum tantum, vt signum exterius, significans non significatum: aliud, quod est res tantum, vt res vltima non significans aliquid, sed significata. Aliud, quod est medium inter illa, quod dicitur res, & sacramentum significatum a primo, & significans aliud, vt character, aut ornatus respectu gratiae, vel huiusmodi.

TERTIO, ponitur signum, quia sunt tria genera signorum. scilicet demonstratiuum, rememoratiuum, & pronosticum: vt demonstratiuum sit respectu rei praesentis: rememoratiuum respectu praeteriti: pronosticum respectu futuri.

ET sciendum, quod sacramentum dicitur signum rememo ratiuum quantum ad causam, quam rememorat. scilicet Christi passionem, demonstratiuum quantum ad effectum, quem actu facit: quia sanctificat, pronosticum quantum ad finem, quem ostendit. sfuturam gloriam,

sECVNDA descriptio est, quod sacramentum est inuisibilis gratiae, vi sibilis forma: ita vt imaginem gerat, & causa existat.

Vbi primo est aduertendum, quod aliter se habet lex ad legem, aliter sacramentum ad sacramentum, quia lex est recta regula agendorum, & doctrix disciplinae Dei, non factrix. Vnde ad legem perfectam non pertinet plus facere: sed perfectius dictare agenda. secus est in sacramentis, vt in praesenti quaestione dictum est in solutione pri- mi argumenti.

secundo est sciendum, quod sicut sanum dicitur tripliciter. scilicet de habente, efficiente, & significante sanitatem, vt puta de animali: medicina, et vrina, sic sacramentum dicitur de habente formaliter, & essentialiter sanctitatem, vt de eucharistia continente sanctum sanctorum. Item de significante, & efficiente simul, non tamen habente, sicut de caeteris sacramentis no. le. item de efficiente tantum, vt de Christi incarnatione, & pastione. Item de significante tantum, vt de sacramentis ve. le. Vnde ista diffinitio, seu descriptio, non conuenit sacramentisve. le. sicut nec perfecte ratio sacramenti, vt Magister in litera inducit.

TERTIA descriptio est, quod sacramentum est in quo sub tegumento rerum visibilium diuina virtus secretius operatur salutem. Quod autem hic dicitur, quod salutem secretius operatur, verum est per se licet per accidens in potente obicem impediatur, sicut Au gust. diffinit virtutem. Quia est optima qualitas mentis qua recte viuitur, qua nullus male vtitur, verum est per se.

QVARTA descriptio est, quod sacramentum est materiale elementum exterius occulis suppositum, ex institutione significans, ex similitudine representans, ex sanctificatione inuisibilem gratiam continens. Materiale elementum. I. elementatum, ponitur pars pro toto.

Et si dicatur contra hoc, quia pars non dicitur de toto, & ideo dicitur. 7. Meth. Quia statua non dicitur aes, sed aerea. Dicendum, quod pars non praedicatur de par te, puta dicendo, quod circulus est aes, accipiendo circulum pro forma. sed si accipiatur pro composito in toto artificiato, bene pars substantialis praedicatur de toto, dicendo phiala est aurum, & econuerso. sed in eo, quod est ens vnum per se, vel per accidens naturaliter, nunquam pars praedicatur de toto, nisi denominatiue.

Ratio autem diuersitatis est, quia in composito na turali est diuersitas, & pluralitas realis inter materiam, & formam, subiectum, & accidens. Vnde homo non est corpus, nec albedo, nec econuerso, sed corporeus, & albus, quia homo super corpus, quod est pars addit realem formam substantialem, & homo albus super hominem, addit etiam realem formam, accidentalem autem. Vnde se habent ad inuicem realiter, sicut pars, & totum quae non praedicant de se inuicem, nisi de nominatiue. sed forma artificialis supra naturalem: nullam rem peni tus addit, quae faciat realem compositionem. Vnde aggrega tum ex forma artificiali, & subiecto naturali, & ipsum subiectum naturale non se habent ad inuicem, sicut pars & totum. Vnde possunt de se inuicem praedicari sine de nominatione.

sed nomina artificialium sunt aequi uoca. Quandoque enim accipiuntur in abstracto pro forma ipsa tantum. Et tunc non recipiunt praedicationem subiecti, nisi denominatiue dicendo circulus est aeneus, non aes, & spera aenea, non aes. Primo de anima, sic albe do dicitur humana, non homo. Quandoque autem accipiuntur in concreto pro composito, & tunc recipiunt, dicendo, quod statua est aurum, non aurea ratione dicta de quo iterum dicetur infra. d. 3. q. 1.

Exterius oculis suppositum. i. sensibile: non quod sit necesse suscipientem ad effectum sacramenti, vel sensu, vel intellectu ipsum percipere, dum tamen corpus eius attingat res ipsa, quae est materia, vel aer, quae est subiectum verborum: vt dictum est in prima quaestione. Quia enim anima est in qualibet parte corporis quantuncunque extrema tota per essentiam, & ibi etiam dicitur esse quaelibet potentia eius abstracta, saltem per naturalem concomi tantiam, quod tangit corpus, eo ipso potest immutare animam, & eius potentiam.

Ex institutione significans. scilicet actu.

Exsimilitudine representans. sna turali aptitudine, ex qua habuit ortum, vt dictum est in praecedentium quaestione, opinione. 4. Ex sanctificatione inuisibilem gratiam continens: non materiae praecedentis, quia non est generale omni sacramento, sed per verbum sacramenta le sacrificatur creatura. Et haec sufficiant.

Ex hoc etiam patet solutio ad argumentum, quia vnius rei est vna diffinitio propria, & completa: sed nihil prohibet vnius rei esse plures descriptiones incompletas.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 2