Text List

Quaestio 3

Quaestio 3

de institutione sacramentorum

QVAESTIO TERTIA De institutione sacramenti.

Thom. 3. q. 6i. art. 3.

TERTIO Quaeritur de institutione sacramentorum. Et videtur quod post peccatum humanum genus non indigeat sacramentis, quia per gratiam, & virtutes peccati vulnera sanantur in nobis: quia gratia a sanctis dicitur sanitas, & decor animae. Philosophus etiam comparat virtutem 2. Ethi. sanitati corporali. ergo cum sacramenta sint instituta, vt medicinae peccati, vt Hugo dicit. Videtur, quod eis non indigeamus.

Videtur etiam quod ante peccatum debuerunt institui, quia ante peccatum homo ipsis indigebat, probatio, quia indigebat gratia, vt in. 2. lib. dictum est: sed sacramenta sunt instituta ad gratiae collationem, ideo &c.

IN contrarium sunt authoritates sanctorum, & Magister in litera.

REsPONDEO, hic sunt quinq, conclusiones. Prima est, quod debuerunt institui non debito necessitatis absolute: quia aliter Deus potuit, nec debito obligationis: quia nobis non potest esse debitor, sed debuerunt institui debito congruitatis, quia eisdem contrario modo factis virtus corrupitur, & fit. Et quia homo per sensibilia deordinatus erat circa Deum, & quo ad cognitionem, & quo ad affectionem, & quo ad actionem: vt ex dictis sanctorum patet: ideo necessariu fuit, vt ex sensibilibus sacramentis ordinaretur in Deum quantum ad haec tria. sicut igitur corruptio virtutis facta est in homine per hoc, quod sensibilibus se humiliauit, ita eius reparatio fit per hoc. quod sub eis humiliatur ob Dei reuerentiam.

Probant autem aliqui non posse nobis Deum fieri debitorem, quia nihil aequiualens sibi reddere possumus. sed contra hoc est, quia neque parentibus, a quibus habemus esse, possumus aequiualens reddere, & tamen ipsi sunt nobis debitores nutrimenti, & doctrinae. Et amplius ex bono seruitio filiali possumus eos nobis constringere debito amicitiae, & beneficentiae.

Et dicendum, quod non est simile primo, quia quicquid a Deo habemus, totum est per communicationem gratuitam, & liberalem, non naturalem. Vnde ex illa nos soli sumus obligati non ipse, sed communicatio parentum est naturalis, & imperfecta: vnde ad eam perficiendam naturaliter obligamur.

Item bonam voluntatem habet filius non a parente per naturalem propagationem: vnde per illam potest sibi obligare parentem: sed illam habet a Deo: vnde per illam magis obligat Deo, quam obliget sibi Deum cum ex donb suo gratuito, nunquam aliquis obligetur.

sECVNCA conclusio est, quod non debuerunt institui in statu innocentiae, nec propter eruditionem, quia non a naturalibus erat cognitio supernaturalium sumen da, sicut nec nunc, sed per reuelationem, licet posteri a parentibus essent edocendi, sicut nunc, nec propter curationem praeseruatiuam, vel aliam: qnia sacramenta non praeseruant, nisi conferendo gratiam, & fomitem mitigando, & liberum arbitrium fortificando, tunc autem fomes non fuit, & libe- rum arbitrium in potissimo statu suo fuit, & gratiam, vel habuit, vel sine sacramento habere potuit, & in momento peccati Deus sacramentum instituere potuit: vnde ante necesse non fuit, sicut ante praeparare medicinam opus non esset medico, quem morbus non posset latere, & qui posset in instanti remedium adhibere. sed propter hoc medici an te praeparant: quia quando volunt non possunt statim.

Nec valet, si dicat, quod sicut ignis a principio mundi paratus est ad puniendu, sic cum Deus sit pronior ad miserendum, quam ad puniendum, debuit parare remedium: quia ignis inferni quoddam corpus naturale est, sine destructione sperae terrae de nouo fieri non potuit: vnde quia principales partes terrae in sua integritate debuerunt per manere: ideo a principio propter perfectionem vniuersi fieri debuit: sed sacramenta sunt quaedam artificialia, quae ad perfectionem vniuersi non pertinent: vnde &c.

sED contra hoc est, quia primo aqua super terram fuit, & postea in mare congregata fuit, & sic terra dis cooperta remansit

sed non est simile de aere, & aqua, quae facile, & sine sui corruptione condensantur, & rarae fiunt, & ita aer vsque ad terram dilatatus nihil perdidit, econuerso aqua in scipsam condensata eandem substantiam retinuit. sed terra plus condensari non potest, cum sit in summo gradu densitatis, sicut ignis in summo leuitatis: vnde sine sui corruptione igni locum facere non potuit.

Item potest dici, quod quia iam angeli peccauerunt: ideo tam cito paratus est ignis, quia ille homicida erat ab initio. sed quia parata est ab heri Tophet. vt dicitur in Esaia. ideo prima solutio melior est, quia etiam ante peccatum angeli paratus erat ignis inferni. Matrimonium autem tunc non erat sacramentum, quia non erat remedium.

TERTIA conclusio est, quod tempore naturae lapsae debuerunt institui, quia numquam debuit de esse remedium, nec antidotum, quamcito fuit venenum. Et ideo quamcito fuit morbus peccati tacito debuerunt esse sacramenta. quae sunt medicina contra peccatum, vt dicit Hug.

QVARTA conclusio est, quod tempore legis naturae debuerunt institui, quia cum ea, quae ab homine fiunt, a cognitione ortum habeant, aliter non esset humana operatio, oportet, quod operatio cognitioni respondeat, sicut effectus causae. In lege autem naturae non sufficiebat sola cognitio naturalis ad salutem: sed exigebatur fides aliquorum, quae supra naturam sunt, & post lapsum exigebatur fides de reparatione, per quam erat medicina morbi: ideo in statu illo non tantu erant necessaria opera, quae sunt de dictamine legis naturalis: sed etiam aliqua, quae essent protestationes, & signa eorum, quae ad reparationem pertinebant, & haec erant illius temporis sacramenta, sicut sacrificia, decimae, & oblationes, & huiusmodi. Debuit autem aliquid superaddi tempore Habrahae, & legis scriptae, quando coepit Fides augeri, & populus Dei distingui, sicut addita fuit circuncisio.

QVINTA conclusio est, quod etiam tempore gratiae debuerunt esse sacramenta, quia eadem est fides Modernorum, & Antiquorum, vt Augu. dicit. Et cum sacramenta Fidei correspondeant, sicut ipsius protestationes, vt ab ea virtutem habentia, oportet, quod sicus antiqui Patres redemptionis Christi participes effecti sunt per sacramenta, quae erant signa futuri: ita & in nos redemptio eius perueniat mediantibus aliquibus sacramentis significantibus, quod iam factum est, vt sunt sacramenta no. le.

sed in statu patriae debent cessare omnia sacramenta, & figurae propter id, quod dicit glo. 2. Cor. 3. super illud: Gloriam vultus Moysi, quae euacuatur. Veniente, inquit, Imperatore, imagines tolluntur de medio. Ibi spectatur imago, vbi Imperator praesens non est, vbi autem est, imago remouetur, & fulget praesentia Imperatoris.

Per hoc patet solutio ad ar- gumenta.

Ad primum dicendom, quod gratia, & virtutes sanant formaliter, sed sacramenta effectiue quodam modo. Et ideo sicut non sequitur sanitas sanat. ergo medicinae non sunt necessariae: sic & in proposito, cum sacramenta sint quaedam medicinae animae.

Ad secundum dicendum, quod sacramenta non sunt instituta ad gratiam conferendam, nisi prout gratia est sanans formaliter morbum peccati. Et sic in statu innocentiae, homo gratia non indigebat,

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 3