Quaestio 4
Quaestio 4
Utrum constent ex rebus, et verbis
QVARTO quaeritur de constitutione sacramentorum. Vtrum constent ex rebus, & verbis? Et videtur, quod non, quia sacramenta no. le. succedunt sacramentis vele. Illis enim ablatis, ista sunt instituta, vt dicit Augu. contra Faustum. 19. sed in sacramentisve. le. non requirebatur aliqua forma verborum, vt videtur. ergo nec in sacramentis no. le.
Item in quibusdam sacramentis sunt verba sine clementis corporalibus, sicut in poenitentia, & matrimonio. ergo similiter in aliquibus sacramentis debent sufficere elementa, vel res cor. porales sine verbis.
IN Contrarium est, quod dicit Aug. super Io. Homil. 80. Accedit verbum ad elementum, & fit sacramentum. Et Apost Ephesi. 5. Christus dilexit ecclesiam, & tradidit seipsum pro ea, vt illam sanctificaret, mundans eam lauacro aquae in verbo vitae,
Prima est Tho. qui dicit, quod licet hoc sit conmune omnibus sacramentis, quod consistant in raebus sensibilibus, inuisibilem gratiam significantibus, hoc est speciale sacramentis no. lc. quod rebus verba adilatur, propter tres rationes.
Prima est, quia haec sacramenta non solum significant opus redemptionis, quae per Christu est facta, sicut alia sacramenta, sed ab ipsa Christi passione fluxerut, Et ideo sicut essectus proximi habent suae causae imaginem quantu possunt, vt. scilicet ex rebus, & verbis consistant, sicut Christus ex verbo, & carne.
secunda ratio est, quia non solu sunt signa futurorum, sicut sacramenta ve. le. sed praesentium, & praeteritorum, vt dictum est, quae possunt expressius significari, quam futura. sicut & certius cognosci. Et ideo significatio verborum, quae est expressiua adiugitur significationi rerum.
Tertia ratio est, quia gratiam continent ex sanctificatione, quae fit per verbum Dei, vt dictum est.
secundum, quod non omnia consistunt in rebus, & verbis: sed solum illa, quae conferunt sanctitatem, & vltra hoc mancipant hominem ad aliquid sacrum: vt baptismus, ordo, confirmatio, extrema vnctio: vel saltem consistunt in materiae consecratione, vt eucharistia. Et ratio horum est, quia perfectiora sacramenta debent esse perfectiora in significando. Et ideo quia ista sunt perfectiora, vltra verba debent habere res, vt perfectius significent. Non sic alia. scilicet poenitentia, matrimonium.
Tertium membrum est, quod sacramenta ve, le. consistant solu in rebus sine verbis. Et ratio patebit in solutione primi argumenti.
Haec opinio quam tum ad primum, & secundum membrum concordat cum pri- ma opinione, sed quantum ad secundum memuum patitur calumniam.
secundo, quia cum ratione sacramenti no, Ic. t verbum, & elementu, prout ex opposito distinguuntur secundu illud Aug. Accedit verbum ad clementum, & fit acramentum. ergo omno sacramentum no. le. habet vtrunque.
Et ideo dicendum, quod sicut in illis, vbi est res distincta euidenter, non est ipsa ibi vniuoce: quia in aliquibus est sanctificata, vt in confirmatione, & extrema vnctione, in aliquibus non sanctificata, vt in baptismo, & ordine, & eucharistia: sic nec in aliis oportet, quod sit vniuoce: quia in poenitentia pro materia est actus suscipientis non aliquid a ministrante exhibitum. In mutrimonio autem idem est materia, in qua, & ex qua personae. scilicet suscipientes: nisi quis dicat consensum: vnum esse materiale respectu alterius, quia vltimus est quasi forma complens, vt in numeris vltima vnitas.
sclendu etiam, quod licet in sacramentis ve. le. sint res solae: & non verba, in quo deficiunt a sacramentis verbi incarnati: tamen sicut res non est vniuoce in omnibus sacramentis no. le. sic nec verba sunt ibi vniuoce: quia in quibusdam requiruntur verba, vt verba, quia sunt pro forma: quia sine eis nihil actum est, vt in ba prismo, confirmatione, eucharistia, ordine, extrema vnctione, & in poenitentia quo ad absolutionem, quae est forma: nam confessio scripto, vel nutu fieri potest, sicut & per interpretem. In matrimonio autem requiruntur verba solum, vt sunt significatiua. Vnde si loco verborum sint nutus, vel epistolae sufficit: non solum in mutis, vel verecundis: sed etiam in aliis, quia ex quo consensus est principalis causa sufficit qualiscumque expressio.
Vtrum autem mu tuus consensus cum carnali copula sine alio signo sufficiat: videtur quod non, quia debet exprimi per signa ordinata ad & pressionem consensus, siue praecedentia, vt in sponsalibus de futuro carnali copula subsequuta affectu maritali, vel subsequentia: quod non est hic. Ad hoc enim datus est nobis sormo, vt praesto fiant mutuae voluntatis indicla.
Ad primum dicendum, quod non est simile de sacramen ris no. & ve. le. quia sicut lex vetus fuit sigura, & vmbra nouae, sic sacramenta ve. le. fuerunt vmbra, & sigura sacramentorum no. le. vt dicit Hugo lib. 1. parte. 2. cap. 1. sed obscuritas representationis magis sit per signa, vel per res sensibiles, quam per voces, quae inter signa obtinent principatum secundum Aug. Quare rationabile fuit, vt sacrameta ue. le. consisterent in rebus absque verbis, Nec recolo, quod in aliquo vterentur verbis excepto sacrificio zolo typiae, de quo habetur numerorum. 5. cap. Cuius forte ratio fuit: quia non tam fiebunt ad significandum futura, sicut ad exhibendum aliqua praesentia, non quidem spiritualia, vt sacramenta no. le. sed corporalia, quae significantur per verba ibidem expressa, verumtamen in orationibus, benedictionibus, & gratiarum actionibus, erat vsus verborum in ve. le. sicut noua propter cande rationem.
Ad secundum dicendum, quod matrimonium, secundum quod est in officium, & poenitentia secundu quod est virtus, non habent aliquam formam verborum: sed vtrunque secundum quod est sacramentum in dispensatione ministrorum ecclesiae consistens habet verba aliqua: sicut in matrimonio sunt verba exprimentia consensum, & iterum benedictiones ab ecclesia institutae. In poenitentia autem est absolutio sacerdotis verbotenus facta.
On this page