Text List

Quaestio 6

Quaestio 6

Utrum sacramenta legalia conferrent gratiam

QVAESTIO SEXTA. Vtrum sacramenta legalia conferant gratiam.

Thom. 3. q. 62. art. 2. &. 3.

SEXTO Quaeritur: Vtrum sacramenta legalia conferrent gratiam: Et videt, quod sic quia erant propinquiora legi nouae, quam circuncisio, quae eam conferebat. quare &c.

CONTRA, quia erant vacua, & imperfecta secundum apostolum. ergo &c.

RESPONDEO circa hanc quaestionem videndi sunt quinque articuli.

Primus, quod sacramenta legalia erant purgatoria ab irregularitatibus illius legis: quibus arcebatur ali quis ab ingrediendo castra, vel leprosus, vel templum, vt pueri: vel sancta ad aliquid immolandum, vt leuitae, & sacerdotes. Ratio huius est: quia intentio legis veteris erat homines ad Dei timorem, & reuerentiam inducere, & a carnalibus ad spiritualia trahere paulatim. Et ideo instituit multa impedimenta, quibus homines ab vsu illorum sacramentorum frequenti impedirentur: &, vt sic magis in reuerentia haberentur: quia omne rarum carum. Et sic etiam paulatim a carnalibus obseruantiis dissuescerent quandoque ab eis totaliter abstrahendi tempore gratiae. Et haec impedimenta immunditiae cornis dibebat: quibus homo corporaliter accedere ad sanctam inidoneus efficiebatur. Et ab his carnis immundiciis sacramenta legis purgabant. Quandoque etiam post illamet sacra menta: sacerdos manus lauabat, & vestimenta, ne cum manibus sanguinolentis, & cinerosis alia tangeret, quando sofferebant sacrificia pro aliis, vt sanguis hirci, & cinis vitulae, & huiusmodi, & quia sacramentum ad communia non debet esse commixtio: propter quod etiam vncti crismate manus lauant. Non sic autem sacramenta nostra a nostris irregularitatibus nos purgant: nisi quod baptismus forte tollit illam, quae contrahitur ex homicidio quocunque. sed illam, quae ex sacramento contrahitur: vt bigamiam, non purgat. Exemplum de prima est: quia Paulus homicida stephani post baptisinum sacerdos, & Christus fuit. sed aliquando contingit, quod sacramenta etiam debite susce pta faciunt contrahi irregularitatem, vt secundae nuptiae: aliquando si indebite, vt ordines in excommunicatione suscepti. Non sic autem suscipere caetera sacramenta facit irregularem: quia non est expressum, licet ea conferre in excommunicatione, vel suspensione faciat irregularem.

sECVNDVs articulus est, quod erant meritoria: vtpote, quia erant materia, & actus latriae. Dicitur enim aliquis actus meritorius de se. i. ex opere operato, quando est de genere bonorum, & econuerso de se meritorius, id est, ex opere operato quando est de genere malorum. similiter aliquando est opus operatum indifferens: sed ex opere operante meritorium, vel demeritorum, vt iacere lapidem pro fundatione ecclesiae, vel pro lapidatione innocentis. sic igitur sacra menta legalia secundum fe considerata ex opere operato non erant meritoria, nec demeritoria, sed indifferentia: quia immolare animalia potest bene, & male fieri: sed prout ex praecepto Dei fiebant: per quod non solum indifferens, sed etiam, quod de se malum est, potest fieri bonum: sicut ducere vxorem fornicariam, & immolare filium innocentem, erant meritoria.

TERTIVs articulus est, quod erant satisfactoria: quia opera Deo accepta, & poenosa sunt satisfactoria: huiusmodi autem erant onerosa, vt notum est. Item erant Deo accepta secundum quod ab ipso imperata: & ad deuotionem offerentium relata. Licet essent odiosa relata ad idola: quibus etiam illa offerebantur, & ad illos, qui illa indigne Deo offerebant. secundum se autem absolute, nec erant accepta, necnon accepta,

QVARTVs articulus est, quod non erant dispositiua ad gratiam, vt quidam dicunt distinguentes, quia quaedam sunt, quae dicuntur sacramenta large: vt illa, quae a populo mediantibus ministris offerebantur: puta decimae, oblationes, & sacrificia, id est, animalia ad sacrificandum, & caeterae oblationes. Et haec non conferebant gratiam ex opere operato. Huius gratia est, quia in sacramento non confertur gratia, nisi suscipienti sacramentum: licet conferenti vsus possit esse meritorius. sed sacramenta hoc modo dicta non suscipiebantur ab aliquo per modum sacramenti: sed erant oblationes Deo factae per manus ministrorum legis. ergo per talia sacramenta nulli conferebatur gratia.

Alia vero dicebantur magis proprie sacramenta, quae ministrabant populo per sacerdotes, & leuitas, sicut per aquam lustrationis purificabantur leuitae, & alij, vt habetur Numerorum 8. & sacerdotes in sua consecratione tingebantur sanguine arietis in extremo auriculae, & pollice manus dextrae, ac pedis: vt dicitur Leuitici. 8. & sic in pluribus aliis. Et ideo sic sacramenta accipiendo: dicendum, quod in quibusdam conferebatur gratia, in quibusdam non, quia cum sacramenta efficaciam habeant ex institutione diuina, illa sacramenta ve. le. quae a Deo instituta sunt ad effectum, qui non potest haberi sine gratia, aut ad effectum qui non potest exerceri sine gratia, conferebant gratiam ex pactione, & ordinatione diuina: non enim deficit Deus in necessariis, & talia videntur fuisse circuncisio, quae ordinabatur ad deletionem peccati originalis, qui non potest fieri sine gratia: & vnctio sacerdotalis, quae ordinabatur ad administrationem sacramentorum, quae non poterat bene fieri sine gratia, vt infra patebit.

Alia autem sacramenta, quae ordinabantur ad effectum, propter quem non requirebatur gratia, non conferebant gratiam, sicut fuit inemundatione leprosi, qui aspergebatur cum ligno cedrino, & ysopo sanguine passeris immolati &c. quae tanguntur Leuit. 14. & in similibus, quia haec etiam significabant aliquid sacrum in lege noua futurum: tamen pro tunc non exhibebantur, nisi propter corporalem effectum. scilicet ad tollendam aliquam irregularitatem legis, per quam arcebantur ab ingressu castrorum, vel tepli.

CONTRA istud tamen videtur primo, quod aliqua consistebant in offerendo: quae tamen erant contra peccata, quae sine gratia non remittuntur. igitur vel in illis dabatur gratia, quod est contra primum membrum, vel Deus deficit in necessariis, quod est contra tertium, quia ad remissionem peccatorum plus requiritur gratia, quam ad immolandum vnum bouem.

si dicatur, quod tunc solum confertur gratia, quando vtrunque concurrit. scilicet quod est in suscipiendo, & quod ordinatur ad actum gratiae: hoc ipsum est Deum deficere in necessariis, quia ipse non prouideret de sacramento susceptiuo, in illo, quod gratiam requirit.

Prae- terea contra originale in mulieribus, & in viris ante circuncisionem non erat aliquod sacramentum in suscipiendo a paruulo, sed oblatio, aut sacrificium, aut huiusmodi. igitur si illud non poterat conferre gratiam ex opere operato: male erat prouisum paruulis, qui non poterant habere opus operans.

secundum membrum bene est verum. sed secus est de sacramentis nouae legis: quia ad vsum matrimonij, & confirmationis non est gratia necessaria: cum sine peccato vxor, & vir possint mutuo petere, & reddere debitum, & confiteri Christum etiam carentes gratia: similiter & sine gratia confiteri peccata, & aliquando communicare, & tamen in omnibus istis confertur gratia.

Tertium, quod dicit de sanctificatione sacerdotum dubium est, & vtrum idem intelligat de sanctificatione le uitarum: quia ibi eadem ratio vider: quia neutrum sine gratia digne fieri potest· iuxta illud: Mundamini, qui fertis vasa Domini. Et tamen ibi non videtur dari gratia, dicente apostolo. sine sanguinis effussione non fit remissio peccatorum. Ibi autem non erat sanguinis, sed aquae aspertio in le uitis: nec similiter in sacerdotibus purificandis, sed solum in consecrandis.

si dicat, quod aqua lustrationis confecta erat ex prima effusione sanguinis in die propitiationis: adhuc non est ratio, cum esset vna aqua, qua omnis irregularitas tam laicorum, quam ministrorum purgabatur: quare in vno cau saret remissionem, in alio non: cum tamen esset eadem materia, & non alia forma.

Ad argumentum suum est dicendum, quod aqua lustra trionis aliqui aspergebantur, vt mundarentur ab eo, quod nullum peccatum erat, imo erat meritum, vt mortuum se sepelire: quo facto Thobias gratiam promeruit. ergo huiusmodi sacramentum non ordinabat ad aliquid, ad quod esset gratia necessaris. Magis autem sacrificia, quae ordinabantur ad remissionem peccatorum principis, sacerdotis, populi, & animae videntur gratiam requirere, sine qua nullum peccatum dimittitur, & tamen illa non consistebant in suscipiendo, sed in offerendo.

Praeterea apostolus dicit, quod sine sanguine non fit remissio peccatorum. ergo in solis illis peccata remittebantur: in quibus sanguis effundebatur. sed ipse dicit, quod impossibile est sanguine hircorum, aut thaurorum auferri peccatum. ergo nec vbi sanguine tingebatur extremum auriculae, policis, & pedis dextri: quod in suscipiendo consistebat peccatum remittebatur. ergo gratia conferebatur: per quam peccatum remittitur.

Praeterea apostolus expresse dicit, quod sanguis vitule sanctificat ad emundationem carnis: sed ad emundandam conscientiam ab operibus mortuis. i. peccatis solus sanguis Christi, qui per sacramenta super vtrunque postem ecclesiae aspergitur.

Ad rationem, quae dicit, quod Deus non deficit in necessariis: verum est. Vnde quia paruulus non potest se ad gratiam praeparare, semper in paruulis necessarium fuit contra originale tale remedium, per quod ex opere operato dispone rentur: qui per opus operans se praeparare non possunt. Et ideo siue obligationes essent, quas paruuli ante legem, & foeminae sub lege non suscipiebant, vel in purificatione parturientes, & huiusmodi: siue circuncisio, quam suscipiebat paruulus: illud semper ex opere operato iustificabat. In adultis autem non est necessarium, qui per contritionem semper potuerunt iustificari: non solu ab actuali: sed etiam ab originale. Nam in baptismo flaminis saluatur, qui non potest habere baptismum fluminis. Vnde si propter hoc, quod erant in le. ve. aliqua sacramenta ordinata ad aliquid: ad quod erat gratia necessaria: illa conferebant gratiam, haec maxime fuissent illa, quae fiebant pro peccatis, quae sine gratia remitti non possunt. sed illa gratiam non conferebant ex ope opato secundum regulam ipsorum, quia consistebant non in suscipiendo: sed in offerendo. ergo distictio non est bona. In suscipiendo autem solum sacramenta no. le. conferunt gratiam, & non in offerendo, sicut in communicando, & non in consecrando ex opere operato, homo consequitur gratiam, & sic de aliis.

Dicendum ergo, quod sacramenta ve. le. conferebant gratiam ex opere operante: sicut ex causa per quam, sed ex opere operato, sicut ex causa sine qua non. Econtrario autem sacramenta no. le. per se quidem ex opere operato, sed per accidens ex opere operante, sicut ex causa, sine qna non: in adulto. De sacramentis autem ante legem videtur: quod circuncisio conferebat ex opere operato, siue ex sola pactione, siue dispositione. Reliqua vero, quae erant contra originale per se ex opere operato, sicut ex pactione, & non aliter, quia in paruulis non poterat esse opus operans. Et de fide quidem potest concedi, quia illa est a Deo, de signo vero exteriori idem, quia erat institutum a Deo per inspirationem, & si non in speciali, saltem in generali. Et sic ex diuina institutione poterat hoc habere. De poenitentia vero, quae erat contra actuale, non videt, quod ex opere operato: quia licet ordinaretur contra defectum, qui sine gratia tolli non potest: poterat tamen haberi ex opere operante: sicut de sacramento, quo fiebant sacerdotes. similiter de matrimonio, quia vsus eius gratiam non requirit, & quia est personarum, quae per opus operans possunt gratiam acquirere. sacrificia autem, decimae, & oblatio nes non conferebant ex opere operato, nisi quando exhibebantur, vt signum fidei pro paruulo ab originali mundando, quia tunc solum erat necessarium.

sed dubium videtur de hoc dictum est, quod sacramenta solum in suscipiendo causent gratiam, & non aliter ex opere operato, quia hoc videtur habere instantiam de matrimonio. Est enim duplex sacramenti susceptio: vna, quae est essentia sacramenti, sicut in omnibus praeter eucharistiam, & matrimonium, alia quae est vsus sacramenti, sicut in eucharistia, cuius consecratio materiae est essentia: vsus vero eius est susceptio veri sacramenti, & non sacramentum. Et istae duae susceptio nes sacramentorum bene possunt esse medium, per quod sacramentum confert gratiam ex opere operato, quia ista susceptio sacramenti, vel est ipsum sacramentum, vel non est sine eo. sed in matrimonio non sic, quia essentia sacramenti est in consensu expresso per verba de praesenti, non autem in benedictione nuptiali, quae non est sacramentum, sed est quid sacramentale. vnde si in susceptione benedictionis conferatur gratia, hoc non est ex opere operato, cum illud non sit sacramentum, quod solum confert gratiam ex opere operato. si autem ipse consensus expressus gratiam confert, tunc non est ibi, quod recipiatur, nisi quod vnus suscipit consensum alterius, vel quod vnus suscipit alium, cum dicit: Accipio te in meam, vel in meum. Et sic ipsaemet personae sunt materia sacra menti, quia materia est id, quod suscipitur. Vel dicendum, quod in matrimonio suscipitur forma ipsa verborum ab illo, qui acceptat. Et in poenitentia forma absolutionis ab illo, qui se subiicit clauibus.

QVINTVs articulus est de cessatione legalium. Et sunt qua tuor conclusiones. Prima, quod circuncisio debuit cessare, quia sicut dicitur. C. de iure deliberandi. l. scimus. vbi Imperator nouum remedium dedit haeredibus, quod non posunt vtroque vti, imo qui pro nouo beneficio vetus elegit, grauamen imputet sibi, & tenetur debitum soluere insolidum, sicut dicit apostolus: si circuncidimini, Christus non proderit vobis. Et contestor omni circuncidenti se, quod debitor est vniuersae legis faciendae. vnde circuncisio totaliter, & vtiliter cessit baptismo, quia baptismus est vtilis omnium sexuum, & gentium. sed remedium, quod erat ante circuncionem, ipsa data solis viris de familia Abrahae, & seminis eius, non cessauit in foeminis, & viris alterius generis.

secunda conclusio est de legalibus, quod legalia cessauerunt, nisi quantum per leges, aut canones innouantur, sicut poena furti manifesti est quadruplum post quam condemnatus est per iudicem. Ceremonialia multo magis cessauerunt, quae etiam renouari non possunt, quia esset mendacium facto, & iudaizare, quia significabant Christum futurum, vnde ea seruare est Christum venisse negare, nisi thurificatio, quae significat deuotionem, & orationem: quae oportet semper orare.

Tertia conclusio est de moralibus: quia illa nunquam cessant, sed semper remanent, quia iura naturalia semper & vbique immutabiliter permanent. insti. de iure naturali. 6. vlt.

Quarta conclusio est de tempore cessationis legalium. Vbi sciendum est, quod circa hoc videtur quaedam difficultas ex quibusdam contrarietatibus, quae circa hoc inueniuntur tam in canone, quam dictis sanctorum. Inueniuntur enim quandoque obseruata legalia tempore gratiae, quandoque autem prohibita. De hoc etiam Petrus a Paulo redargutus videtur Gal. 2. c. Et ideo super hoc Hiero. & Aug. diuersa sensisse videntur. Volebat enim Hieron. quod legalia statim post passionem Christi quantum ad illos, ad quos gratia noui Testamenti diuulgata erat, manifeste fuerunt mortifera, sed apostolos quaedam pia dispensatione his vsosfuisse ad vitandum scandalum Iudaeorum. Et ideo Petrus iudaizans non peccauit dispensatorie illud faciens, secundum quod etiam dicitur. 1. Corin. 9. Omnibus omnia factus sum. Et similiter Paulus dispensatorie eum redarguit, ne Gentiles, quorum ipse erat apostolus exemplo Petri quasi sacramenta ea quia ipse inuenitur eadem piam simulatione seruasse. Et sic vterque excusatur, & Petrus a culpa, & Paulus a procaci reprehensione. sed quia non videtur conueniens, quod apostoli aliquid contra veritatem doctrinae fecissent ad vitandum scandalum Iudaeorum, nec iterum videtur conneniens, quod Paulus in epistola ad Gal. Aliquid simulate di ceret, vbi dicit Petrum reprehensibilem fuisse: ideo Au gu. aliter dicit, & melius, quod ante Christi passionem legalia fuerunt obseruanda ex necessitate diuinae iussionis, & habuerunt adhuc effectum, sed post Christi passionem ante diuulgationem Euangelij obseruari poterant a Iudaeis ad finem conuersis, non spem in illis ponentibus, quasi alicuius virtutis essent, aut quasi, quod sine ipsis gratia Christi non sufficeret ad salutem, sed ne omnino lex vetus videretur reprobanda: si statim quasi idololatria fugeretur, & ideo mater sinagoga era deducenda ad tumulum cum honore: sed post diuulgationem Euan gelij non solum non sunt salutifera, sed mortifera. Medio ergo tempore Petrus, & Paulus, & alij apostoli legalia obseruabant, non simulatorie, sed uere. Petrus tamen incaute se habuit in obseruatione legalium, nimis condescendens Iudaeis illis, qui dicebant legalia illa esse obseruanda: ita: vt aliqui eius exemplo inducerentur ad ea obseruanda quasi necessaria. Et ideo reprehensibilis erat, & aliquam leuem culpam incurrit, & Paulus vere, & non dispositiue ipsum reprehendit. Diuulgatio autem Euangelij facta per apostolos toti Iudaeae, & Iudaeis, qui erant in dispersione sufficit ad cerimias relinquendas: quia Gentiles illis non erant subiecti. Ante autem diem iudicij oportet in omnes gentes Euangelium praedicari. Ad argumentum in oppositum dicendum, quod sacramenta propinquiora nouae legis fuerunt perfectiora caeteris paribus, vt fiat comparatio eorum inter se, quae in lege, & ante legem instituta fuerunt non solum ad significandum, & aliorum inter se, quae instituta fuerunt ad sanctificandum. Et ideo si sub lege institutum fuisset aliquod sacramentum contra originale fuisset perfectius, & efficacius, quam circuncifio, sed non fuit.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 6