Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

De institutione sacramentorum novae legis an sint a Christo instituta

DISTINCTIO. 2. QVAESTIO. I. CIrca secundam distinctionem quaeruntur tria. Primo de institutione sacramentorum novae legis secundo de baptismo Ioannis. Tertio, ae gratia sacramentali. De institutione sacramentorum.

Thom. 3. q. 64. art. 2 &. q. a8. art. I. &. 2.

QVAERITVR Ergo primo, de institutione sacramentorum novae legis an sint a Christo instituta? Et videtur, quod non, quia ministri legis gratiae sunt digniores, quam sacerdos, siue ministri legis naturae, quia illi sine consecratione iure primogeniturae hoc habebant: hi autem per veru sacim fiunt, sed illi ad libitu instituebant sacramenta. ergo multo magis sacerdotes nouae legis

CONTRA, quia sacramenta no. le. sunt digniora sacramentisve. le. quia illa erant inania, & ministra mortis: sed ipsa fuerunt a Deo indicante instituta, & scripta primo, licet postea scripta a Moyse, sicut & tota lex ministrata per angelos. ergo multo magis sacramenta gratiae.

REsPONDEO, circa hanc quaestionem tria sunt videnda: primo, quando sacramenta novae legis fuerunt instituta. secundo a quo fuerunt instituta. Tertio quis possit ea instituere.

Circa primum sunt tres conclusiones. Prima de institutione ipsorum quantum ad vinculum, & ligamem, vel obligationi, quae coepit in passione, non ante, nec tardius, puta, quod baptismus & poenitia quae sunt sacramenta nece ssitatis, fuerut in praecepto Christo mortuo: ita, quod ante mortem Christi non tenebatur aliquis ad baptismum, & poenitiam, sed sufficiebat ad salutem circuncisio contra originale, & poenitia secundum ritum illius temporis sine confessione, puta, quod offerret hircum, vel capram, & huiusmodi, sicut in lege erat praeceptum, quia quando vnu remedium sufficit ad salutem, quod est in praecepto, non debet homo cum illo ad aliud obligari: maxime obligatione no. le. quae non est in onus. si enim homo habet originale, & mortale actuale non tenetur ipse baptizari contra originale, & cu hoc confiteri de actuali mortali, sed pro vtroque sufficit baptizari. Vnde cum ante mortem Christi habes actuale, mortale esset obligatus ad puntiam illius temporis, si erat Iudaeus secundum legem scriptam, si alius secundum legem naturae, & si erat in originali, tenebatur circucidi, vel alio modo si alius: quia vsque ad passionem omnia sacramenta durabant, & obligabant, & valebant, sicut prius, quia ante mortem Christi nec circuncisio Christi soluit obligationem circuncisionis, nec aliam obligationem pro tunc. ideo ad sacramenta novae legis pro tunc nullus tenebat, nec erat in praecepto, sed in consilio.

Quod autem dictum fuit: Nisi quis renatus fuerit &c. & Nisi pntiam egeritis, omnes simul peribitis. intelligendum est pro tempore passionis. Post passionem autem statim quod innotuit, vel culpa non sciendi fuit eorum obligatio coepit, quia tunc obligatio legalium, & etiam virtus cessauit, & sola remedia legis gratiae, quae sola sufficiebant ligare coeperunt non solum gentiles, sed etiam Iudaeos. Nam circuncisus an te mortem Christi, nihilominus postea debuit baptizari, vt Paulus si voluit saluari. Et similiter quamuis de peccatis suis prius satisfecisset sufficienter secundum legem suam: tamen si mortalia erant, confiteri tenebatur post passionem, quia sic est necessaria confessio contra actuale mortale: sicut baptis mus contra originale, sed quamuis esset deletum originale per circucisionem, nihilominus erat aliquis baptizandus. ergo pari ratione de confessione respectu actualium, nisi de illis quibus Christus proprio ore, & per se peccata remisit, sicut paralitico, & Magdalenae, & Lacheo, quia enim summus sacerdos eos absoluerat, sufficiebat. Et sic tenetur quis bis sa- tisfacere pro eodem peccato in tali casu, quod tamen est dubium. Et verius videtur contrarium, quia Deus non iudicabit bis in idipsum, nec consurget duplex tribulatio. Nec est simile de baptismo, qui propter Characterem etiam sanctifica tis in vtero exhibit, vt induant Dominum Iesum Christum, & membris caeteris conformentur, sicut Achior, & alij proseliti volentes annumerari populo Iudaeorum, circuncidebantur quamuis esset eis originale dimissum per remedium aliud. sed de peccatis, pro quibus suoritu satisfecerant, non oportebat amplius oblationes facere iuxta legem. Et pari rartione videi, quod ille, qui ante passionem Christi sufficienter satisfecerat de peccato actuali secundum ritum sacramenti, tunc concurrentis non tenebatur post pationem Christi confiteri.

Secunda conclusio est de institutione quantum ad documentum, & exercituum, quod non debuit esse ante tempus gratiae, cum sint sacramenta gratiae, & plena pro tempore plenitudinis reseruata. Tempus autem gratiae quod ad inchoationem fuit in incarnatione, per praesentiam gratiae in mundo: maxime in natiuitate. sed ante quam deceret docere: non decebat eum sacramenta instituere, quae ad doctrinam pertinent. Vnde tempus gratiae quo ad diffusionem coepit in eius prae dicatione, & tunc debuit ea instituere, quod & fecit. Baptismus enim, licet quo ad materiam fuerit institutus, quando tactu suae mundissimae carnis vim contulit aquis, non tamen perfecte, nec quo ad formam quousque apostolos misit ad baptizandum. Omnia quidem sacra quo ad substantialia praedicando apostolos docuit, qui baptismo vsi sunt diu, ante passionem, & forte vnctione, & eucharistia in coena, & ordinati sunt. Caeteris autem vsi sunt post ascentionem, & spiritus sancti missionem.

Tertia conclusio est quo ad effectum, quia ex eodem tempore, ex quo completae ea instituit ex illo perfectum effectum habuerunt. Nec est verissimile ipsum pro illo tempore instituisse sacramenta, pro quo essent inania. Vnde simul legalia cum Euangelicis cucurrerunt a tempore publicae praedicationis Christi vsque ad passionem, & vtraque ad salutem volebant. scilicet legalia quantum vnquam ante, & Euangelica tantum, quantum post, propter quod baptizatus ab apostolis tunc, non erat rebaptizandus post Christi mortem, quia idem baptisma suscipiebat quo ad essentialia, puta materiam, & forma: & per consequens effectu. scilicet characteris, & per consequens gratiae cum sit dispositio necessitans, licet non aperuisset coelum ante passionem Christi. sed tunc sacramenta Euangelica erant voluntatis, & non necessitatis, puta baptismus, & poenitentia: & cadebant sub consilio, & non sub pcepto, quia adhuc legalia erant sub praecepto, sicut prius erant necessitatis, vt dictum est in prima conclusione.

sed & contra hoc videtur, quia sacramenta Euangelica habent effectum ex passione Christi. ergo non ante, quia effectus non praecedit suam causam.

Dicendum, quod ex passione Christi. i. ex me rito Christi, quod inchoatum est in conceptione, licet com summatu in passione quicquid autem Christus meruit in passione, iam meruerat in primo instanti suae conceptionis. Vnde ex tunc, quando etiam elegerat pro obedientia Dei pati in coeperat meritum passionis, & per consequens effectus.

Vel posset dici, quod ad meritum Christi nihil addidit passio, sed ad satisfactionem: ita, quod quantum ad remissio nem culpae, & infusionem gratiae sacramenta tantum effectu habuerut: ex quo erant a Christo instituta ante passionem quantum post, sed quo ad remissionem poenae totalis, plus post, quam ante, quia tempus gratiae tunc consummatum est.

Dico autem cau saliter, non formaliter, quia formaliter in die Penthecostes, & quotidie tempus gratiae consummatur: imo nec nunc, sed in resurrectione erit hoc modo consummatu, sed causaliter, quia factum fuit pro merito, & causa gratiae quicquid faciendum erat Christi morte.

Vel dicendum, & verius quod passio Christi addidit ad meritum, & ad satisfactionem. sed sicut ba- ptisinus recedente fictione habet effectum, quem prius habuisset, sic baptismus sequuta morte Christi incepit habere illum ampliorem effectum, quem habuisset, si passio praecessisset.

sECVNDVs articulus est a quo fuerunt instituta. Vbi est prima conclusio, quod omnia a Christo immediate, licet non promulgata, nisi quae erant necessitatis, vt sacramentum intrantium. s: baptismus bene dixit: Nisi quis re natus fuerit ex aqua, & spiritu &c. & sacramentum redeum tium. scilicet poenitentia: quando dixit: Nisi poenitentiam egeritis &c. & poenitentiam agite. & sacramentum dignitatis. vt eucharistia, quando dixit: Nisi manducaueritis. Vel sacramentum poe nitentiae instituit, quando dixit leprosis: Ite, ostendite vos sacerdotibus. vel apostolis: soluite, & sinite abire. vel magis quando dixit Petro: Tibi dabo claues &c. aut apostolis quando dixit: Quorum remiseritis peccata. ante resurrectionem. Matth. 18. non quando dixit post resurrectionem. sed sacramentum intrantium, quando misit apostolosad praedicandum, simul & ad baptitandum, & tunc est sacramentum excuntium, quando vngebant oleo infirmos, & sacramentum pugnantium, quando benedicebat pueros, eis manus imponens, vel quando dixit: Qui me confessus fuerit &c. & sacramentum progredientium: quod est vitiatum in coena, quando consecrauit suum corpus. & sacramentum ordinis ibidem, dicens: Hoc facite in meam commemorationem: quod est sacramentum regentium. sacramentum autem coniugij, qum nuptias in miraculorum initio consecrauit mutam aquam in vinum: ostendens praeeminentiam matrimonij, prout est sacramentum gratiae, & prout erat naturae, vel legis scriptae: imo nouorum omnium ad antiqua: sicut vinum melius est aqua. sed confessionem, & vnctionem promulgauit expressius per Iacobum: caetera per doctrina apostolorum, vt patet in actibus apostolorum.

Ex quo sequitur secunda conclusio, quod omnia per ecclesiam instituta, vel a Papa, vel a Consiliis non sunt sacramenta, sed tantum sacramentalia: puta benedictiones quaecunque abbatum, abbatissarum, virginum, vestium, aquae benedictae, vnctiones regum altarium consecrationes, vestium, ac ecclesiarum, vasorum, & omnia huiusmodi: in quibus, sicut ecclesia potuit instituere, sic potest destituere, & dis pensare ad libitum, & mutare. scilicet ille, qui praeest toti ecclesiae, vt Papa potest committere consecrationem altaris, aut virginum, vel abbatis simplici sacerdoti, & omnia huiusmodi: licet simplex episcopus hoc non possit. Non tamen sunt haec contemnenda: licet non sint sacramenta, nec per modum sacramenti habeant effectum ex opere operato: quia effectum habent per modum meriti, & fidei ex opere operante, & non ex solo feruore, & deuotione vtentium: sed totius ecclesiae. Vnde sicut non est paruipendenda fides totius ecclesiae: meritum eius, & preces eius, sic nec ista. & quanto plus valet meritum, & fides, & oratio totius ecclesiae, quam vnius personae: tanto praecellunt istae generales ceremoniae totius ecclesiae, quae non sine inspiratione Dei sunt inuentae, singularibus deuotionibus singulorum.

Ex quo sequitur tertia conclusio, quod non potest Papa, nec tota ecclesia sacramenta mutare, nec in eis dispensare, quia seruus non potest tollere legem do mini sui, nisi quantum Deus reuelat, vel dispensat, sicut in primitiua ecclesia, quod daret baptismus in nomine Do mini Iesu. Vnde Papa non potest dispensare, quod puer saluetur sine baptismo, nec pari ratione, quod a peccato mortali post baptismum curetur sine confessione, aut quod conficiat sine ordine, vel in matrimonio per verba de praesenti, etiam ante consummationem, quia est verum sacramentum.

Vtrum autem possit dispensare in gradu lege diuina prohibito, vt faciat personas habiles: sicut facit inhabiles, vel facere potest, videretur, quod sic, quia illud non est sacramentum, sed quoddam iudiciale sacramentale, & sic hodie non ligat, nisi inquantum est per ecclesiam approbatum, nec morale, cum lege naturae solae duae personae excipiantur.

TERTIVS articulus est, quis potuit ea instituere. Vbi sunt tres conclusiones. Prima est de sacramentis legis naturae. Vbi est sciendum, quod inter illa sola: illa, quae erant contra origi nale conferebant gratiam ex opere operato, propter paruulos, qui non poterant se ad eam disponere ex opere operante. Nec fides aliena ita sufficienter eos disponebat, sicut fides propria adultos: cum etiam in lege noua sine exteriori re: fides propria iustificet adultum, non autem fides ecclesiae paruulum: propter quod oportuit illa esse a Deo instituta per authoritatem, cum homo non pos sit hoc dare sacramento, quod iustificet ex opere operato. sed ea, quae ante circuncisionem erant in pueris, vel etiam tempore ipsius in puellis Hebraeis erant a Deo instituta per inspirationem indeterminate: sed ab homine determinabantur. Circuncisio autem fuit a Deo determinata. Reliqua vero non ex opere operato gratiam conferebant, quia non erant necessaria, eo quod non competerent, nisi adultis, qui ex opere operante poterant iustificari. Propter quod non videretur fuisse necesse illa a Deo institui, vt dicit obiectio. Et sic debet intelligi, quod dicit Thom. illa. scilicet ab homine, & non ex opere operato habe re efficaciam, quo ad alia, praeter illa, quae erant contra originale.

sed ex alia parte cum matrimonium prout erat etiam sacramentum illius temporis videretur esse a Deo institutum, propter quod, solo Deo dispensante, licebat eis habere plures vxores, multo magis etiam videtur quod poenitentia contra mortale fuerit etiam a Deo instituta: ita quod nullus homo potuisset dispensare, quin teneretur homo interius conteri, & exterius satisfacere Deo. sed per quid satisfaceret, vtrum per decimas, vel sacrificia, vel ieiunia, vel eleemosynas, vel huiusmodi, in voluntate erat, sicut etiam sacerdotes nostri temporis determinatam poenitentiam non iniungunt aliquando, sed quicquid homo boni facit, vel mali pertulerit, quae satisfactio nihilominus est pars sacramenti.

Posset autem dici ad hoc, quod homo non potuit dispensare in pluralitate vxorum, vel repudiatione, vel in habendo filiam, vel huiusmodi: quae sunt contra matrimonium, non quia esset sacramentum a Deo institutum, sed quia illa erant praecepta legis naturae respicientia matrimonium, vt est in officium naturae, non, vt est sacramentu. sed est alia ratio, quare matrimonium non potuit institui, vt est sacramentum, nisi Dei inspiratione, & non propter effectum, vt arguitur, sed propter significatum, quod est coniuuctio Christi, & ecclesiae, quae non potuit sciri, nisi per reuelationem similiter poenitentia, & alia sacramenta adultorum, quia non crant sacramenta, nisi quia signa rei sacrae supernaturaliter cognitae in tantum Dei inspiratione instituta sunt, non propter effectum. sed poenitentia, & satisfactio prout sunt virtutes, sunt de iure naturali, quo ad hoc est praeceptum de peccato dolere, & Deo etiam exterius satisfacere ratione maleficij, per aliquid, sicut de aliquo exteriori gratias agere ratine beneficij, & facere aliqua recognitionem dominij. Et sic homo non poterat dispensare, non propter effectum, sed proter praeceptum naturae, & propter institutionem Dei rartione significati.

secunda conclusio est de sacramentis ve. le. quod necesse fuit ea aDeo institui, non quia conferrent gratiam ex opere operato, nisi for te erat aliqd pro originali puellae, puta oblatio, quae fiebat in die purificationis, quae quamuis non esset sacramentum contra originale pro masculo, cui sufficiebat circuncisio, forte tamen erat re mediu contra originale pro puellis. si autem ante moriebantur, saluabantur per aliud remedium, sicut etiam masculus ante octauum diem, & tunc talia necesse erat a Deo institui propter idem propter quod circuncisio. Caetera vero quae gratiam conferebant tin ex opere operante oportuit etiam a Deo, vel eius authoritate institui, & propter obligationes, quia forte non potuit ea purus homo praecipere, quia de illis non potuisset homo homini praeceptum dare, in quo teneret obedire, cum illae ceremoniae, seu sacramenta non essent actus virtutum, nec per se referibiles ad actus virtutum. sed Deo tenetur homo in omnibus, & per omnia obedire, non solum in indifferentibus, sed in his, quae de se videntur mala, sicut occisio innocentium, vel fornicatio, nisi ergo fuissent a Deo vel eius authoritate introducta, sine eis potuisset haberi gratia, cum ad ea humanum praeceptum uon ligaret. Vel ideo necesse fuit ea a Deo institui non propter efficaciam, quam aequaliter habuissent, si homo potuisset ea praecipere, se propter humanam ignorantiam, & sic propter eruditionem, quia nescisset homo per se tales modos colendi Deum inuenire. Vel si dicat, o similia inuenit homo in cultu idolorum. Dicendum, quod verum est quantum ad aliqua: non tamen quantum ad omnia, imo in adultis saltem in sacramentis nesciuisset talia ad significandum misteria griae, & gloriae ordinasset.

Tertia conclusio est de sacramentis no. le. vbi supposito, quod in eis sit virtus, & ex institutione authoritas instituendi non potuit esse penes hominem, sed solus Deus huiusmodi sacramenta gratiae, quae iustificant, potuit instituere, quia non sunt sacramenta, sicut medicinae corporales, quae ex natura rerum contentarum, & non virtute medici adhibentis, vel dictantis operantur: imo sacramenta ex sola virtute instituentis operantur quicquid operantur. ideo &c.

Tamen authoritate delegata potuit homo ea instituere, & a Deo potuit homini ipsa institutio committi: licet hoc bene probet ratio quorundam dicentium sic: Homo potest esse minister dispensationis. ergo institutionis, quia dispensatio non dat sacramento virtutem, sicut institutio. Potest igitur homo adhibere ignem, qui calefaciet, sed non potest dare non calido calorem, per quem calefaciat: sicut angelus mouet ad locum, non ad formam. sed quia Christus homini nihil est collatum, quod non potuerit puro homini conferri. ideo institutio sacramentorum Christo homini collata, potuit puro homini conferri. Potest enim homini conferri illa virtus, quae etiam rei inanimatae confertur. Vnde Christus homo sine sacramento conferre potuit rem sacramenti. vnde sicut angelus habet a natura, vt volitio ne sua possit mouere coelum, sic forte homini primo fuit collatum, quod nutui suo, animalia obedirent, non solum, quod homine volente Deus adduceret ea, vel angelus, sicut ad Adam, & Noe: sed quod etiam eius iussio, vel vocatio haberent quandam vin compellendi ad se venire. sic etiam forte animae Christi data est omnis potestas, otiam coelum mouendi per gratiam, quod habet angelus per naturam. Et similiter quod sacramentis Deus dedit, puta causare characterem, vel orna tum forte hoc dedit animae Christi, vt sicut sola voluntate moueret corpus Christi distans, sicut vnum corpus suo tactu corpus contiguum mouet: sic sola voluntate characterem, vel ornatum in anima distante faceret, sicut mediante tactu sacramenti. Et quia nihil impossibile est dare alteri, quod ipse habet, siue habeat a se, siuc ab alio. ideo Christus habens hanc potestatem sacramenta potuit instituere, & instituendo hoc eis tribuere. Et sicut est commissum humanitati Christi, sic potuit alij homini conferri. Et sicut Christus potuit sacramenta mutare, & in eis dispensare, quia totu fuit sibi commissum, sic totum potuit, vel vnum sine alio committi alteri homini. Et tunc homo, qui instituisset, non potuisset mutare, nec dispensare, sicut nec modo: puta, q puer saluaretur sine baptismo·

Et sic etiam videtur, quod Christus secundum quod homo potuit miracula facere, saltem aliqua. si enim quae vni naturae conueniunt, pos sont alij supernaturaliter conferri, sicut dictum est supra. et go cum sanare oculum, vel membrum aliud, aut a sebre curare competat quibusdam per naturam, hoc aliis potest tribui. Vnde cum dicit Christus: Data est mihi omnis po- testas in coelo, & in terra. videtur, quod omnis virtus actiua creature sit sibi collata: ita, vt volitione sua sola posset anima Christi immediate facere, quichd potest fieri virtute cuiuscunque creaturae. Et sic dicit Grego. 2. dial. Quia sancti interdum miracula ex potestate faciunt, quia dedit illis potestatem filios Dei fieri.

sed verius est quod nullus purus homo fecerit miracula ex potestate propria, sic quod haberet in se virtutem illius effectus, sed dicuntur facere ex potestate, quia poterant orare, & mox ad votum Deus quasi obediens voci hominis faclebat, sicut Iosue fecit solem stare. Quia ergo aliqua natura disponit ad gratium, sed nulla causat gratiam. ideo disponere ad gratia tiam potest supernaturaliter committi, non autem causare gratiam.

Tamen non videtur sequi Christus habet potestatem imprimendi characterem, vel ornatum. ergo potest eam dare sacramentis, quia licet nullus det, quod non habet, non tamen econuerso vnumquodque potest dare cuicunque quod habet. Angelus enim habet virtutem mouendi coelum, quam mihi dare non potest.

sed dicendum, q cui conceditur, quod maius est, potest concedi, quod mi nus est, nisi aliquid obsistat. sicut autem sanitas est quid melius, quam medicina, cum sit finis eius, sic videtur character, vel ornatus nobilior effectus, quam virtus in sacramentis. Vnde si Christo competit causare characterem potest ei compete re causare etiam illam virtutem, & per consequens competit, quia non decuit sibi aliquid negari, quod sibi potuit communi cari. Et sic nec illa virtus est per creationem cum Christus secundum quod homo creare non posset.

Ex hoc patet solutio. Ad argumentum in oppositum, quia non est simile de illis, & de istis, vt patet per ea, quae dicta sunt.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1