Text List

Quaestio 3

Quaestio 3

de baptismo flaminis, et sanguinis

QVAESTIO TERTIA. De vnitate baptismi.

Thom. 3.q. 66. art. n. &. n.

TERTIO Quaeritur de baptismo flaminis, & sanguinis. Et videtur, quod praeter baptismum fuminis non debeant esse ista baptismata: quia in omnibus, quae sunt vnius speciei est vnus modus generationis: sed baptismus est regene ratio in vitam spiritualem, quae est vnius rationis in om nibus generatis. ergo debet esse tantum vna regeneratio, fiue vnus modus regenerationis. scilicet baptismus fluminis tantum̃.

OPPOsITVM dicit Dam̃. in litera.

REsPONDEO. Primo videndum est de baptismo sanguinis. Vbi sunt tres conclusiones. Prima, quod iste baptismus deficit a duobus in vero baptismo. scilicet in charactere quem martyr non habet: quia habet rem sacramenti sine sacramento. Item deficit in alio. scilicet quia ad istum non sufficit attritio: sed requiritur contritio ad illum vero sufficit attritio. Et causa est: quia ille iustificat ex opere operato, iste ex opere operante. Et ideo nisi sit contritio, non saluat. Raro tamen est electio marty rij persequutione ingruente, quin sit contritio: quando est tantus motus in Deum, propter quod est aequalis in peccatum detestandum.

secunda conclusio est, quod aequipollet in duobus effectibus priuatiuis vero baptismo, qui sunt ammotio omnis culpae originalis, actualis, venialis, & mortalis, & remissio omnis poenae aeternae, & temporalis, & forte plus, quia si latro martyr resurgoret suspendendus non esset.

Tertia conclusio est, & excedit in collatione boni, & respectu praemij essentialis: quia plus confert de gratia, eo quod maiori operi, ad quod plus est necessaria, se exponit: vt Deus non deficit iu necessariis, & sic habet maiorem auream. Item respectu accidentalis: vnde habet aureolam. Habet etiam in ecclesia honorabiliorem sepulturam, quia paruuli non venerantur, vt sancti innocentes.

sECVNDO, videndum est, de baptismo flaminis. Vbi sunt conclusiones.

Prima, & deficit a baptismo vero in charactere: vnde & baptizandus est. Item deficit in dispositi a ad istud requiritur contritio: quia ex opere operante iustificat: ad illud sufficit attritio, quia ex opere operato. Item defi cit in remissione poenae temporalis, quae non est nisi secundum quantitatem contritionis. Item deficit in sepultura ecclesiastica, qua carent cathecumeni, licet pro eis oret ecclosia.

secunda conclusio est, quod aequipollet in remissione mortanu, & poenae aeternae, na iunt conexa.

Tertia conclusio est, quod quo ad aliquid' excedit. scilicet quia iteratur, & quia proprio merito saluat.

TERTIO, videndum est vtrum professio religionis approbatae quo ad deletionem omnis poenae aequipolleat baptismo. Et videtur, quod sic: per visionem, qua vidit quidam in vitis patrum, eandem gratiam descendere super eos, qui habitum religionis assumunt, & fuper baptizatos. Gratia autem Dei inin baptismo non requirit gemirum, neque planctum: sed gratis omnia condonat secundum Ambro.

Item hoc idem patet per aliam visionem. beati Antonij, qui cum ab angelis leuaretur in coelum obstitit ei diabolus obiicienspeccata seculi: cui dictum est ab angelo: Illa dimissa sunt ei, ex quo seculu dimisit. sed si alia habes illa proponas. Quae cum non haberet Antonius liber in coelum leuatur, & liber deponitur. Item in Authem. de monachis. dicitur quod ingressio monasterij omnem maculam abstergit.

Item hoc idem apparet, quia qui accipit crucem vltra marinam plenam indulgentiam consequitur: a qua tamen cruce liberatur intrando religionem: quia tollit post Christum crucem perpetuam. Vnde indulgentiam videtur plenius consequi.

sed quia contra hoc sunt visiones aliquae de religiosis, qui post mortem visi sunt in purgatorio etiam pro peccatis in feculo commissis: ideo sic potest distingui probabiliter, quia obligatus ex delicto cedendo bonis nihil lucratur, vt carcere euadat: sed quod non potest soluere aere: luit in corpore, & exigitur vsque ad nouissimum quadrantem: sed obligatus ex contractu, vel quasi cedendo bonis euadit carcere: ne postea conueniatur deueniens ad pinguiorem fortunam, vltra quam facere possit deducto, ne egeat. C. qui bonis cedere possunt. l. 1. instin. de actionibus. 6. vlti. sic igitur religionem profitens, cedit omnibus bonis suis, de quibus pro peccatis satisfieri potest exterioribus per votum paupertatis: quia totum Deo dedit, qui sibi nihil retinuit, & a sequentibus tot dimissa sunt, quot a non sequentibus concupisci potuerunt secundi Greg. Et tum Lacheus dimidium bonorum suorum dando pauperibus audiuit: hodie huic domui salus a Deo facta est. Item bonis corporis per votum castitatis cedit: propter quod implenda sunt ieiunia: disciplinae, & aliae austeritates, & poenalitates. Item bonis animae per votu obedientiae cedit: in qua sunt orationes contentae. Et ideo ingressi monasteria se, & sua Deo dedicant C. de sacrosa. ec. aut. ingressi. Vnde si non sunt contriti, nec confessi ex delicto sunt obligati, & si c morientes traduntur exactori mittendi in carcerem infernalem, donec reddant quadrantem nouissimum.

si aute sunt contriti, & confessi, remititur eis omnis poena pro tali cessione bonorum seeundu quod arguunt primae visiones, sed hoc est sub pacto, vel sub tali conditione, vel mo: vt si superuiuant, quod est peruenire ad pinguiorem fortunam satisfacient. Qd si faciant bene quide, si autem non satisfaciant, sed negligentes sunt in car cere purgatorij satisfacient secundum vltimas visiones. sed si ante negligentiam moriuntur: quia in iudicio confessionis quasi contrahitur ex cessione illa: gratia Dei omnia gratis condo nat, vt ostedunt primae visiones.

Ad argumen rum in contrarium est dicendum, quod baptismus sanguinis, & faminis habent candem vim regenerandi cum baptismo aquae, quia baptismus sanguinis, & flaminis non valet ad regenerationem, nisi ei, qui habet baptismum fuminis in proposito: quando. scilicet arti culus necessitatis non contemptus re. ligionis sacramentum excludit: vt dicit in litera. Et sic quoda modo agunt in virtute baptismi aquae.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 3