Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

Utrum character in baptismo imprimatur

QVAESTIO sECVNDA De charactere baptismi.

Thom. 3. q. 63. art. 3.

SECVNDO Quaerit de charactere: vtrum character in baptismo imprimatur. Et videtur quod non: quia in circuncisione, & sacramentis ve. le. non imprimebat, in quibus tamen erat distinctio, sicut hic.

CONTRA sunt authoritates sanctorum dicentium quod character in sacro baptismi imprimitur.

RESPONDEO, hic sunt tria videnda. Primum est de essentia characteris. secundo, de subiecto. Tertio, in quibus sacramentis imprimit.

Circa primum sunt tres conclusiones. Prima, quod non est relatio rationis. secunda, quod non est relatio realis. Tertia, quod est potentia, & res absoluta

Quantum ad primum est sciendum, quod character sic diffinii magistraliter. Quod est distinctio a charactere aeterno impressa animae rationali: secundum imaginem consignans Trinitatem creatam Trinitati increatae creanti, & recreanti, & distinguens a non conrmatis secundum statum fidei. Et ideo non est relatio rationis tantum, sicut ex hoc, quod aliquis fit nouus miles, deputai ad actum militiae, & canonicus ad actum praebendae: quia per hoc nihil reale potest, quod prius non poset: sed per sacramentum quandoque recipiens potest aliquid reale, quod prius non poterat. vnde cum ens rationis non sit causa entis realis. ideo &c. sed contra hoc arguunt quidam sic.

sicut nummus sortitur rationem precij, & Merellus rationem signi ex humana institutione sic res naturales sortiuntur rationem sacramenti: & homo rationem ministri ex diuina ordinatione: sed nummus efficitur precium, & Merellus signum per solam relationem rationis humanae sic in stitutientis. ergo res sacramentales sortiuntur rationem sacramenti, & homo rationem ministri per solam relationem rationis diuinae sic instituentis. Cum autem character sit id, quo homo efficitur ministor sacramentorum, vel susceptiuus eorum: patet, quod character non est nisi relatio rationis ex ordinatione, vel pactiono diuina.

sed haec ratio non valet, quia institutio humana non est causa rerum naturalium. Vnde nihil potest addere vel detrahere naturae rerum. Proptes quod rebus naturalibus nihil acquiritur ex pactione humana, quod sit forma realis: sed solu ordo, & relatio rationis. Vnde omnia iura incorporabilia, de quibus iura loquuntur, non sunt nisi entia rationis. Vnde quod ego emendo rem, fiam dominus, dominum, seruitus, obligatio, accusatio, haereditas, & omnia huiusmodi sunt entia rationis. sed Dei ordinatio, & institutio est causa rerum. vnde sicut institutio naturae ponit in rebus entitatem naturae: sic institutio gratiae ponit entitatem ad gratiam.

Non est etiam relatio realis: quia illa non est principium agendi, sicut character confirmationis, & ordinis, nec patiendi, sicut character baptismalis.

Nec valet, si dicat, quod in politicis dominus potest obligare, & alienare rem: non dominus autem non potest: & tamen dominus non differt a non domino, nisi relatione rationis: quia ibi non est effectus realis: cum in re per translationem conuentionalem nulla mutatio fiat rea lis, & per consequens non requiritur causa realis: sed consecratio hominum, quae est sacramentum, &, omnis vera sacramenti administratio habet effectum realem. ergo illius oportet esse causam realem, & principium reale.

Praeterea, sicut Papa potest committere, cui vult omnem consecrationem sacramentalem, quae non est sacramentum, quia per illam sola relatio rationis acquiritur: sic posset omnem, quae est sacramentum, si per illam similiter non nisi relatio rationis, acquirit: nunc autem non potest omnem, sed aliquam sic, & aliquam non · Et quamuis ista ratio concludat aequaliter de omni sacramento: tamen est specialis ratio, quod Papa plus possit immutare circa vnum sacramentum, quam circa aliud. Et quare, & quomodo possit mutare ministrum confirmationis, vel ordinis, dicetur in loco suo. Quare autem potest mutare materiam matrimonij: licet sit impertinons praeter id, quod de hoc alibi dicetur: ad praesens potest dici, quod sic Deus res administrat, vt eas proprios motus agere sinat secundum Aug. vnde sicut corpus suum facit realiter in sacramenta libus speciebus: quas tamen vult ita subesse agentibus naturalibus, sicut prius suberant, & secundum variationem illarum diuersimode ibi est: puta, si species corrumpantur, desinit ibi esse: si augentur, incipit in maiori loco essosi condensantur in minori: sic virtus, quam ponit in verbis, est subiectiue in aere, sicut & verba, quae sunt quidam sonus. Et quandiu verba durant: tandiu durat ibi virtus: hoc est quandiu durat prolatio vltimae syllabae, in qua significatio completur: postea autem desinit ibi esse vietus sicut columba rediit in praeiacentem materiam peracto officio. Vel si verba cessant, antequam motus aer ad rem, in qua debet esse effectus, perueniat species soni eodem in stanti defertur ad illam rem, cum qua subiectiue est virtus in aere. Alias esset sine subiecto, cum sonus sit accidens, cuius subiectu est sulus aer. sic & Deus expressionem consensuum accipit pro instrumentis, dimittens tamen eam sub dispositione praelatorum, sicut natura humanae poltiae requirit. Propter quod secundum quod Papa dispensat, aut vetat, est ibi virtus, vel non est, sicut in speciebus corruptis, vel non corruptis est, vel non est corpus Christi.

Tertio dicendum est, quod est potentia, & res absoluta: quia illud, per od potest aliquis in aliquem effectu realem actiue, vel passiue per indifferentiam ad bene, vel male est res vera, & ab soluta, & potentia proprie dicta: quia potentia actiua est principium transmutandi aliud inquantum aliud, & passiua est principium trausmutandi ab altero inquantum alterum, & istud non est ens rationis, nec relatio, sed absolutum: sed character est huiusmodi. ergo &c. maior probata est, minor postea probabitur, sed prius remouebuntur tres instantiae contra maiorem, & conclusionem.

Prima est, quia si dicat, quod cum in matrimonio non sit aliqua res ab soluta, quae dicatur vinculum: quia Tho. dicit, quod essentialiter est relatio pari ratione effectus aliorum sacramentorum sornatus, vel character, & huiusmodi est aliqua relatio & non res absoluta.

Dicendum, quod matrimonium, prout est quid humanum, est pura relatio rationis: sed prout est quid diuinum, est ex eo causatum aliquod reale, quod est ens absolutum, quod tamen concomitatur relatio. sed forte est in virtute organica. vnde in morte tollitur aliter maneret indelebiliter, vt character. sed de hoc plenius dicetur infra dist. 26. quando tractabitur de essentia ma trimonij, & de subiecto matrimonij.

secunda instantia est, quia videtur, quod posse, & non posse sacramentum dare, vel suscipere non arguit diuersitatem realem in principio, quia per cognationem spiritualem, & publice honestatis iustitiam, quae sunt de iure positiuo humano, dirimitur matrimonium: ita, quod non potest homo suscipere facramentum matrimonij, qui habet illud impedimentum. Qui vero non habet, potest illud suscipere, & qua si dare, quia essentiam matrimonij sibi mutuo causant contrahentes, non eam a sacerdote suscipiunt.

sed forte hoc est: quia illud dominium reale, quod ibi est, supponit priuationem illus impedimenti: inquantum matrimonium est quidam contractus, qui subest ordinationi Principum, & praelatorum: non quod ens reale fundetur in fundamento rationis: sed in ipsa potentia, velessentia naturali: licet in via generationisex diuina ordinatione aliud praesupponat, quod non est nisi ens rationis, vel eius priuatio.

Tertia instantia est: quia si dicatur, quod sicut sacerdos potest ligare, & absoluere, & confirmare, & conficere, & episcopus ordinare, quod non potest non episcopus, & non sacerdos: ita iudex potest ligare, & absoluere in foro exteriori: quod non potest non iudex : quia a non suo iudice lata sententia non tenet: nec tamen potestas iudiciaria propter hoc ponit aliquid rea le in iudice, nec habere claues iurisdlictiois, nisi purum respectum rationis. ergo a simili nec habere claues ordinis, & huiusmodi, ponit aliquid in homine.

sed hoc non valet: quia ille claues non habent realem effectum interius, sicut iste habent. Et potest Papa illas claues pro li bito auforre non istas: quia potest facere de iudice non iudicem: non autem de sacerdote non sacerdotem. Et propter hoc aliquod videtur dominium indelebile in isto, quod non illo. Probotio minoris: quia sacerdos potest conficere, & absoluere, quod prius non poterat: & episcopus ordinare, quod prius non poterat: ergo sequitur con- clusio: quia. scilicet nihil potest, quod prius non poterat, nisi babeat aliquod esse reale: quod prius non habeat. Vnde instrumentum potest, quod prius non poterat: quia realiter mouetur: cum prius non moueretur. Et calor animae participat esse animae: quod prius non habebat, vt agat quod prius non poterat. Vnde non dicimus, quod sacerdos non possit celebrare in calice non consecrato, & altari, & vestibus non consecratis: sed solum quod non debet: quia s. potest. sed de eo, qui characterem sacerdotalem non habet: non solum dicimus, quod non debet: sed quod non potest consecrare: qui tamen postquam habet, potest, quod prius non poterat. similiter episcopus post consecrationem potest ordines conferre: quod prius non poterat. si autem sola relatio rationis fieret: sicut per consecrationem rerum inanimatarum: tunc idem esset sicut de aliis.

Praeterea si directe, & per se non potest in effectum realem, in quem prius non poterat: sicut dicunt quidam tunc mentitur sacerdos dicens: Ego absoluo te, vel Ego haptizo te: sed debet dicere: Bgo aspergo corporali ter, & Christus baptizat te spiritualiter. si ergo vere absoluit, & vere ordinat, & vere inungit, & non alius. ergo vere habet potestatem hoc faciendi: quia cuius est actus, eius est & potentia. ergo idem quod prius.

Prae terea sicut differunt re absoluta potens baptizare, & non potens baptizare, per se, sicut homo, & non homo: ita differunt re absoluta potens absoluere, & non potens absoluere: potens ordinare, & non poteens, id est, sacerdos, & non sacerdos: episcopus, & non episcopus.

Praeterea si non est plus aliquid in marito, quam in sponso, quare non potest Papa dispensare in matrimonio, sicut in sponsalibus. Et sicut Papa potest facere, quod calix non sit sacer post consecrationem: quia omne quod est per solam ordinationem ecclesiae, potest amouere: quare non potest similiter facere, quod sacerdos sit, non sacerdos non apparet:

Praeterea quare sacramentum eucharistiae habet realem effectum, quia realiter desinit ibi esse panis: & vini substantia, & realiter transubstantiantur propter effectum gratiae, qui est in vsu non in essentia sacramenti: si alia sacramenta non habent aliquem effectum realem praeter gratiam. Nec valet, quod illi idem dicunt, q nec in sacramento, nec in ministro est virtus subiectiue, & sic non est principium effectus realis: quia ex quo actio, & effectuvtrique attribuuntur effectiue: quia sacramentum dicitur purgare, illuminare, & perficere: quia sacramentum dicit a sacrando actiue, & minister dicitur soluere, & ligare: & similiter dare claues regni coelorum: ita, quod nec solui, nec ligari pos sit quis, nisi prout ipse soluerit, & ligauerit: patet, quod & in sacramento, & in ministro est potestas actiua: cum sit ibi actus. Alias nullus a Deo in coelis nec soluitur, nec ligatur. Verum est autem, quod sunt aliqua sacramenta, in quibusnulla virtus spiritualis est in ministris: sed tota in sacramento & sacramentum est totum sanctificatiuum praeter Deum: minister autem non est nisi sicut causa, sine qua non: siue applicans. Propter quod in ipso non requiritur aliquid supra naturam. Et hoc est in baptismo ex parte ministrantis, & etiam in sacramento matrimonij ex parte vtriusque: quia vterque est dans, & recipiens. Nec requiritur dispositio sacramentalis ad recipiendum hoc sacramentum: cum apud non baptizatos sit verum matrimonium, nisi aliquis diceret & probabiliter, quod ante baptismum est verum matrimonium: sed illud non est sacramentum: quia baptismus est ianua omnium sacramentorum nouae legis. Vnde ante baptismum non est matrimonium sacramentum no uae legis: sed solum est tale sacramentum, quale erat tempore naturae, vel legis scriptae. In omnibus autem aliis sacramentis ex parte suscipientis ptans passiua supernaturalis requiritur: quae character baptismalis dicitur. Alias si sola rela- tio rationis per ea daretur, non video, quare ante baptismum talia non possint recipi. In aliis etiam quinque sacramentis ex parte conferentis, vel facientis illud, ad quod sequitur essentia sacramenti, requiritur in ministro potestas alia ab illa, quae est in verbis, & materia. Et in ipso est principalior virtus, quam in ipsa essentia sacramenti. Alias sicut non sacerdos, & non baptizatus potest baptizare, & matrimonium contrahere: sic non episcopus potest ordinare, & confirmare, & non sacerdos conficere, iniungere, & absoluere: dum tamen diceret verba, & haberet materiam, si in ministro non plus aliquid requireretur hic, quam ibi: quod nullus catholicus diceret: imo error esset, quod non sacerdos possit conficere. sicut sacerdos. Item in charactere baptismali est potentia transmutandi ab alio. i. recipiendi sacramenta, quibus realiter transmutatur per dispositionem realem: quia secundum cur sum naturae Deus non dat gratiam, nisi subiecto praeparato, & dispositio, nec tali negat. Vnde cum secundum communem cursum Deus det gratiam paruulo post baptismum, & non ante, & in paruulo non est alia praeparatio, quam prius pertinens ad actum, secundum igitur, est ibi alia praeparatio, quam prius pertinens ad actum primum. sed verum est, quod ista ratio concluderet, quod etiam in circuncisione fuisset character, vel ornatus: de quo dictum est. d. 1.

Item in adulto semper est aliqua dispositio per se requisita ad hoc, quod gratiam recipiat: sed in suscipiente actu baptismum non requiritur per se deuotio: sed solum per accidens. ergo alia est ibi dispositio: sed huiusmodi non est id, quod exterius geritur. ergo aliquid interius fit, quod est immediata dispositio ad illud.

Praeterea per sacramenta, quae imprimunt characterem homo recedente fictione consequitur gratiam, quam a principio consequutus fuisset: igitur vi detur, quod quaedam dispositio ad gratiam impressa fuit per modum habitus immanentis, non transeuntis.

Nec valet, si dicatur, quod per characterem non potest homo in aliquem effectum, quem prius non posset nisi sicut per causam, sine qua non. quia causa, quae pure est, sine qua nonnunquam atribuitur effectus. Verbi gratia: nunquam dicitur, quod Merellus det prandium: sed ille a quo est Merellus. Nec dicimus, quod sacramenta veteris legis causarent gratiam: & tamen erant causa sine qua non: ita bene sicut sacramenta nouae legis, & plus illa quae tunc erant necessitatis, quam ista, quae nunc sunt voluntatis: licet secum per se requirerent opus operans. Ex quo apparet quod claues iurisdictionis non sunt, res vera, sicut claues ordinis: quia ad illas non sequitur nisi effectus rationis, sicut esse excommunicatum, vel esse absolutum a vinculo exteriori, & non est particeps suffragiorum ecclesiae, hoc non est ex virtute excommunicationis: sed ex diuina pactione: quia humana ordinatio nihil reale causat. sed secus est de clauibus ordinis, in quibus diuina ordinatio operatur.

sed contra hoc arguitur a quibusdam sic Illud in operatione non potest, in quo non est principium operationis: alioquin ageret, quod non posset, sed illud, in quo non est character, potest in operationem diu inam, vt nunc loquimur: Iudaeus enim, vel gentilis, in quo nullus est character, potest baptizare: quod est opus diuinum. ergo character impressus ex sacramento non est principium talium operationum.

Dicendum, quod non est aliquis character, qui sit potentia baptizandi absolute, nec actiue, nec passiue: licet aliquis sit, qui est potentia baptizandi ex officio: non tamen passiue, sed eoipso quod aliquis est voluntarius vere, vel interpretatiue potest baptizare, & baptizari: eo quod character non est principium omnis actionis hierarchiae simpliciter exercendae: sed alicuius simpliciter, & alicuius ex officio. Vnde character sacerdotalis, & episcopalis est principium simpliciter conficiendi, & ordinandi, & character baptismalis est simpliciter principium recipiendi alia sacramenta. Vnde qui caret istis characteribus, nihil horum facere, aut recipere potest: quia caret principio operatiuo. sed character aliorum ordinum est principium operandi ex officio, & character confirmationis confitendi ex officio, & character sa terdotalis baptizandi ex officio. Nullus etiam character est principium baptizandi actiue, vel passiue simpliciter loquendo. Et ideo hos actus potost quidem homo exercere sine omni charactere, sed non ex officio.

SECVNDO videndum est de subiecto, in quo sit subiectiue. Circa quod sunt tres conclusiones. Prima, quod non est in essentia animae, sed in potentia: quia naturaspiritualitate proportionaliter substernitur, sicut perfectibile perfectioni. Vnde sicut gratia, quae est spiritualis vitae principium est in essentia animae, sicut in subiecto: ita character, qui est spiritualis potentia, est sicut in subiecto in naturali potentia animae, & non in essentia animae, nisi mediate potentia.

sED Contra hoc arguunt quidam sic: Destructo principio vitae naturalis destruitur principium naturalis operationis. ergo similiter in vita spirituali destructo principio essendi, vel viuendi destruitur principium operandi: sed destructa gratia non destruitur character: imo ponitur manere in peccantibus mortaliter. ergo character, & gratia non se habent, sicut principium essendi, & operandi in vita spirituali. sed hoc non valet: quia omnis forma, quae est principium operandiquodcumque siue propinquum, siue remo tum: est principium essendi formaliter cum omne, quod agit, agat secundum, quod est in actu. sed non conuertit: quia aliquid est principium essendi, quod non operandi immediate: sicut forma substantialis, vel nullo modo, sicut quantitas, vel relatio, aut aliquid homini. Illa igitur forma accidem talis, quae sic est principium essendi, quod non operandi saltem immediate: congrue ponitur inesse illi subiecto, quod non est principium operandi immediate: vt sic perfecto, & perfectibile sibi proportionaliter correspondeant. Et propter hoc gratia, quae nullius operationis est principium immediate, congrue est in essentia, & non in potentia. sed omnis forma, quae est immediate principium agendi, vel patiendi super addita essentiae, & potentiae congruentius ponitur in potentia, quae similiter est principiu immediatu, quam in essentia, quae solum est principium remotum. Et quia huiusmodi est character: ideo congrue ponit in potentia. Et cum dicit, quod destructo principio essendi destruitur pricipium operandi: verum est principium, quod fundat super illud. Principium enim operandi meritorie, quod est charitas fundatur super principium essendi, quod est gratia. Vnde destructa gratia, destruitur charitas. sed principium operandi actiue, vel passiue operationes hierarchias non est gratia: imo gratia est terminus: & finis: quia ad hoc exercentur, vt gratia habeat. Nec pro tanto dicit character principium agendi, & gratia essendi, quod vnum respondeat alteri, sicut fundamentum: sed quia quam tuncumque sint despata principium essendi, & non operandi, debet esse in essentia sibi conformi: sed principium operandi in potentia. ideo &c.

secunda conclusio est, quod non est in aliqua potentia organica: quia cum character sit spiritualis, non debet fundari sicut in subiecto in aliquo copali.

sed contra hoc arguunt quidam sic: quia character non ponitur in ministro: nisi vt sit agens instrumentale respectu sacri, sicut sut res sacramentales. Videtur ergo, quod character sit ponendus in ministro quantum ad id in quo magis conuenit cum rebus sacramentalibus: sed minister ore, vel lingua profert verba sacramentalia: cum manu vero applicat materiam ad illum, qui suscipit sacramentum: ergo character si sit talis potentia magis debet poni in ore, vel lingua, vel manu, quam in aliqua spirituali potentia: quia & res sacramentales, in quibus ponitur similis virtus sut quaedam res corporales. sed hoc non cogit: quia licet character non faciat subiectu, nisi instrumentum agendi, vel patiendi, respectu sacramentorum, q sunt corporalia: non tamen propter hoc debet esse character in parte corporea: puta manu, quae tagit materiam, vel ore: quod producit formam: quia homo esssinstrumentum Dei animati, quod per intellectum applicat se ad conferendum sacramentum vel suscipiendu: ad quod etiam requirit intentio, qui est actus intellectus, sicut dirigentis: vnde in primo principio dire ctiuo huius intentionis, & applicationis debet esse character, non in membris exequentibus: sicut etia potentia medi catiua facit medicum cooperatorem instrumentalem naturae per applicationem medicinarum, cum natura sit principale agens sanitatem. Nec propter hocars medicatiua ponit in ore dictante, nec in manu cirurgicante: sed in intellectu dirigente: & similiterars domificatiua, & huiusmodi. Et simile est in proposito. ideo &c. Nec obstat, quod talis direct: o, vel intentio non potest esse in paruulo: quia istud accidit sacro.

Et ideo est tertia conclusio, quod charac ter est tantum in intellectu possibili, quamuis probabiliter vileret, quod quatuor ornatus, qui in aliis sacramentis imprimunt, q nec ad age re, nec ad pati ordinant: sed solum sunt dispositio ad gratiam in essentia, sicut & gratia poneret: & quod praeter chiracte rem tria sacramenta alia illum ornatum imprimerent, cum aeque disponant ad gratiam, sicut ista: sed praeter hoc, quod ad gratiam disponunt: disponunt etiam ad aliquid agendu, vel patiendum, ad quod potentia naturalis non se extendit. Et hoc est per charactere, qui est supernaturalis potentia. Tamem probabilius est, quod character, siue considerei: vt est dispositio ad gratiam, quae est in essentia, & ad charitatem, quae est in volutate, non est in vtroq, quia hoc est impossibile, nec in vno magis, quae in altero. Et ideo est in medio. scilicet in intellectu possibili: qui est potentia media inter essentiam, & voluntatem. Et cadem est ratio de ornatibus, qui non sunt characteres.

Item prout est principium agendi, vel patiendi spiritualia, debet esse prima potentia spiritualis operatiua: cuiusmodi est intellect' possibilis: ita, quod in baptismo, ordine, & confirmatione non est aliud character, & ornatus: sed sunt idem re. Est enim character ornatus, siue dispositio ad gratiam: & cum est signum distinctiuum, & operatiuum: quod non est ornatus simplex.

sed contra hoc arguunt quidam sic: Aut est propter operationem elicitam, aut propter imperat:: cicita, vt intelligere: inperata, vt ministrare: non propter primam, quia non est aliud, nec melius intelligit sacerdos post suam ordinationem, in qua di citur recipi character, quam ante nec propter secundam: quia nihil existens in potentia aliqua perficit ad operationem imperatam, nisi perficiendo ad operationem elicitam, sicut charitas non perficit ad opus operatu exterius a voluntate, nisi perficiendo voluntatem ad opus elicitu, quod est velle. Cum igitur character non perficiat intellectu respectu operationis clicite, q est intelligere, vt dictu est: concequens est, quod non perficiat ipsum ad operationem extrinsecam imperatam. Et sic nullo modo videi, quod sit in potetia intellectiua.

sed hoc non bene est dictu: quia sicut scientia practica, & ars factiua sunt principaliter propter operatu, nec tamen sunt in potentia cliciente illud, propter quod sunt principa liter: sed in potentia diripente, & operante: sic character est principaliter propter recipere, vel conferre sacramentum, cuius collatio, vel susceptio immediate elicit a potentia organica: non tamen propter hoc est in ea: quia ista collatio, & susceptio exterior debet regi, & dirigi ab interiori intentione. Et ideo in intellectu, qui est primum regulans, & dirigens in dando, & suscipiendo sacrameta debet poni character: vt. scilicet intellectus per fidem illustratus dirigat intentionem ad conferendum, & suscipiendu sacramentum hoc, vel illud: qᷓuis etiam in infideli sit character, & in non characterizato sit fides: sicut in cathecumeno. Et ideo non est sic intelligendum, quod charactereliciat intentionem, nec dirigat, cum aequaliter non characterizatus intendat, & characterizatus non intendat: sed quia intentio per characte rem habet virtutem, quam alias non haberet. Et ideo dicendum, quod character est propter vtranque operationem non vt elicitam dirigat, & illam imperet: sed, vt directio, & imperium habeant effectum. Qui enim sacramenta ministrat, debet intendere, quod faciat illud, quod facit ecclesia. Ne cad hoc iuuat directe character: sed facit, vt intentio habeat effectum. Per characterem enim baptismalem intentio recipiendi alia sacramenta facit ipsum vere suscipere ea: & character sacerdotalis facit, quod sacerdos conficiendo, vel absoluendo efficiat, quod intendit.

TERTIO videndum est in quibus sacramentis character imprimat. Vbi sunt tres conclusiones. Prima est, quod imprimitur in illis, quibus deputat homo ad actionessacras suscipiendas. Et sic est baptismus ianua sacramentorum. Vnde nec aliam potentia suscipiendam a natura supponit: alias esset procesus in insinitum. secundo est in illis, quibus homo deputatur ad actiones sacras exercendas contra insideles. Et sic est char. cter confirmationis, non absolute, sed ex officio. Vnde antea non exponebantur, sicut dictum est apostolis: scdete in ciuitate, donec induamini virtute ex alto. Et tertio est in illis, quibus homo deputat ad exercendas ope rationes sacras circa populum fidelem. Et sic est character ordinis.

Ex his sequitur. secuda conclusio, quod in Christo non fuit character, nec baptismalis, quia actio nes sacras habuit exercere, non recipere: iuxta illud: Ego a te debeo baptizari: nec confirmationis, quia confessio nem bonam fecit coram Pontio Pilato: sed ad hoc sacra mento non eguit roborari, nec ordinis, quia ipse non ordinatur ad seipsum, sicut ille character ordinat ad corpus Christi consccrandu principaliter.

Tertia conclusio est, quod est iddelebilis. Et propter hoc sunt tria sacramenta ista irreiterabilia, ne fiat eis iniuria habentibus effectum perpetuum. Vnde in mortuis damnatis, & salua tis remanent perpetuo.

sed quod consueuit, quandoque argui contra hoc, quod dictum est, quod est potentia: quia potentia inest homini a natura: character vero non, non valet, quia est potentia non naturalis, sed supernaturalis, quia facit posse in substantiam actus agendo, vel patiendo: in quam nullo modo posset alians. Et haec potentia est potentia proprie dicta: quae est principium transmutandi aliud, vel ab alio. Vnde cum baptizatus solus possit substantiam aliorum sacramentorum recipere quam non baptizatus non pont: nisi mrmonij, cum etiam solus sacerdos possit conficere, & non alius, & solus epraes ordinare, & non alius, & hoc est vere transmutare, patet, quod est vera potentia. sed de charactere confirmationis, & inferiorum ordinum, qui non dant posse absolute: sed ex officio, & authoritate non videtur tanta ratio.

Ad argumentum in oppositum est dicendum, quod per sacramentum ve. le. non includendo circucisionem non distinguebantur fideles ab infidelibus vniuersaliter: cum Melchisedech, & Iob, & omnes scti, qui fuerunt ante Abraham, & multi alij essent fideles, & sancti extra synagogum: qui ad illas cerimonias non tenebantur: sed solum ad legem naturae, & fidei inspiratae, non scriptae. sed sacramenta nostrae legis excepto forte matrimonio distingunt fideles ab infidelibus, quia extra ecclesiam nostram, quae est vniuersalis, non est fides, nec locus sacrificij, nec salus, sicut erat extra synagoga, quae solum fuit pars ecclesiae, non tota ecclesia. Et ideo in sacramentis nostris magis imprimitur character, quae in illis. Cum etiam sacramenta illa non iustificarent ex opere operato, non habebant aliquem realem effectum, nec per consequens in sacerdotibus ministrantibus ea, oportebat esse aliquam realem potestatem, quia per suum sacerdotium nihil reale transmutabat, nec in anima, nec in materia sacrificiorum per verba. Circuncisio autem, quae est ex opere operato iustificabat in se quidem realem virtutem habeat ad ornatum non ad characterem: sed in ministro non requirebat virtutem, sicut nec baptismus, vt dictum est.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 2