Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum Christus secundum quod homo potuerit dimittere peccata
CIrca distinctionem quintam quaeruntur tria. Primo, ante Christus secundum quod homo potuerit di mittere Peccata. secundo, an malus possit baptizare. Tertio, an liceat alicui d malo baptismum recipere.
AD Primum arguitur. & videtur quod sic, quia in Matth. legitur: Vt autem sciatis, quod filius hominis ha- bet potestatem in terra dimittendi peccata: tunc ait paralytico &c
RESPONDEO: hic sunt tria videnda. Primo, quam potestatem habuit Chritus. Secundo, quam contulit ministris. Tertio, quam conferre potuit.
CIRCA Primum est sciendum, quod cum in sacramentis sit triplex potestas scilicet authoritatis, excellentiae, & ministerij, Christus primam non habuit: sciendum quod homo, quia illa est solius Dei, Illam autem, quae est ministerij Christus habuit: quia haec est communis omnibus minstrantibus sacramenta: Christus autem venit ministrare, & multa, vel forte omnia sacramenta in propria persona ministrauit, excepto forte baptismo. Vnde Io. dicit: Quamuis Iesus non baptizaret, sed discipuli eius. Potestatem autem excellentiae Christus prae omnibus aliis habuit: quae attenditur quantum ad tria. Primo, quantum ad meritum: quia ex merito passionis Christi omnia sacramenta effectum habent, non autem ex merito alicuius alterius baptizantis. Et ideo non est melior baptismus a meliore datus. Secundo quantum ad hoc, quod Christus sine sacramento effectum sacramentorum conferre poterat: quasi dominus, & ministrator sacramentorum quod de aliis non est verum. Tertio, quantum ad hoc, quod ad inuocationem nominis eius in baptismo in primitiua ecclesia dbatur remissio peccatorum. Et ideo Christus propter hanc potestatem sacramenta potuit mutare, & in eis dispensare.
Secundo videndum est, quam potestatem ministris contulerit. Vbi sciendum, quod contulit eis potestatem ministeri id est cooperationis instrumentalis. Ad quod intelligendum, notandum est, quod quatuor modis potest vnum alteri cooperari.
Tertio, sicut quo mediante agens, primum introducit suum effectum, sicut cooperatur instrumentum principali agenti.
Quarto, sicut disponens materiam ad effectum principalis agentis suscipiendum. Primis ergo duobus modis in nulla actione aliquid Deo cooperetur propeter perfectam eius potentiam, quae nullo auxilio indiget, & propter perfectam eius sapientiam, quae nullius consilio eget. In Isa. Quis adiuuit Spiritum Domini, aut quis consiliarius eius fuit? Sed terio modo cooperatur aliqua creatura Deo in eius actione, non tamen in omnibus. Cum enim Deus sit primum agens naturalium actionum: quicquid natura agit: hoc efficit quasi instrumentale agens cooperans primo agenti. Sed quaedam sunt, quae Deus sibi retinuit immediate illa operans, & in istis creatura Deo non cooperatur tertio modo: sed quarto modo ei potest cooperari, sicut pater in creatione animae rationalis, quam immediate Deus producit: sed tamen natura disponit materiam ad animae rationalis receptionem. Et quia recreatio animae creationi ipsius respondet. ideo emendationem eius immediate ipse operatur, sed ad hoc homo cooperatur disponendo animam, & hoc dupliciter scilicet ex opere operante, sicut docendo: siue etiam moerendo, & hoc modo homines Deo cooperantur in remissione peccatorum, de quibus dicit I ad Co. 3 Dei adiutores summus vel ex opere operato, sicut qui conferunt sacramenta, quae ad gratiam disponunt, per quam sit remissio peccatorum. Et hic est cooperatio ministerij, quae ministris ecclesiae competit: de quibus dicit I Co. 4. Sic nos existimet homo, vt ministros Christi &c Verum est, quod iste vltimus modus cooperationis ministerij est duplex: quia in quibusdam sacramentis requiritur minister specialis, sic, quod ab alio nihil ageretur. Et ibi minister non est solum, sicut causa, sine qua non: sed causa artificiati: virtus non solum est in instrumento, sed etiam in artifice: quia ars est potentia operatiua. Vnde non habens artem, & habens idem instrumentum nihil inde faceret. Et similiter character sacerdotalis, vel episcopalis in consiciendo, & ordinando, iniungendo, & absoluendo, est potentia operatiua, siue actiua, & non solum est virtus in verbis, & materia, In aliis autem sacramentis, quae specialem ministrum non requirunt, tota virtus est in verbis, & rebus, nec minister requirit: nisi sicut causa sine quae non: sicut ad conburendum domum: requiritur adhibens ignem: quia domus non adhiberet cum, ad baptizandum, applicando alteri baptisium, non autem sibi vt fecit Iudaeus seipsum baptizans: extra. c. debitum: quia sem per inter dantem, & accipientem quod cunq, sacramentum, cuius essenlis. Vnde nec papa potest se absoluere: nec se inungere, nec est alia cogens ratio: nisi Dei ordinatio, & quia ministrans sacramentum est quasi mediator loco Christi inter Deum, & suscipientes. Idem autem non est mediator pro scipso. Potest ergo dici, quod character sacerdotalis est per se potestas bapti situ: sic quando non sacerdos baptizat, accipit virtutem in transitu. ideo & c.
TERTIO videndum est, quam potestatem Christus conferre potuerit. Vbi sciendum, quod non illam authoritatis potestatem: quia dato, quod posset communica ri creaturae, quod propria virtute corerret gratin, & remitteret culpam: non tamen, quod principaliter. i. sic in virtute sua, q non in virtute alterius: quod importat authoritatis potestas. scilicet quod sola sua virtute, & alia circunscripta posset agere: secundum quem modum nulla virtus creata, aut creabilis ali quid agere pont: quia nec esse, nec agere habet: nisi virtute Dei supposita: que est alia. Illam autem ministerij, & potuit conferre, & contulit: non tamen eam contulit omnibus, quibus potuit: quia non mulieribus, & non nisi sacerdotibus, quib hoc solum competit ex officio, vt infra patebit.
De potestate autem excellentiae communiter tenet, quod eam communicare hominibus potuit: sed non decuit. Ratio primi as signatur: quia quicquid communicatum est Christo inquantum homo: potuit communicari puro homini: sed praedicta pote stas fuit communicata Christo inquantum homo. ergo &c. Minor patet ex dictis, sed maior probatur: quia Deus potest communicare naturae humanae omne id, cuius ipsa est capax: sed natura humana est capax omnis perfectionis: quae communicata est Christo secundum naturam humanam: alioquin ci non fuisset communicatum: si natura non fuisset capax. Potuit ergo alicui puro homini secundum hanc opi. communicari, quod meritum eius haptismo efficaciam tribueret: & quod baptismum institueret, & quod sine haptismo effectum baptis mi tribueret, & quod ad inuocationem nominis eius tribueretur baptismus, & per consequens peccatorum remissio. sed istud non decuit, & ne seruus in conseruo poneret spem filuris, & ne multiplicaretur baptismus secundum multiplicationem ministrorum.
sed in his videtur quibusdam esse vnum dubiu. f. vtrum puro homini communicari possit: vt meritum eius sacramentis efficaciam daret. Hoc enim non vi detur possibile: nisidicatur, quod pura creatura potuerit pro toto humano genere satisfaceret. Cuius ratio est: quia cum sacramenta sint remedium sufficiens nostrae iustificationis nullius personae meritum potest efficaciam tribuere sacramentis: nisi quae potuit satisfacere pro omnibus pctis. si ergo illud primum potuit communicari puro homini: videt, quod & secundum: quod tamen communiter negat. Et ideo, qui vellet tenere conclusionem contrariam: posiet prohabiliter ad rationem factam in contrarium respondere: dicendo, quod non est communicatum Christo, secundum quod homo absolute: quod eius metitum effica est causa per se: sicut quando artifex mediante instrumento est nec ignis se applicaret domui. Et sic baptizans se habet tia consistit in susceptione, debet esse distinctio personazandi: sed sicut verba, & materia habent virtutem in tran ciam sacramentis tribueret, sed secundum quod humanitas eius coniuncta est deitati: ex qua coniunctione competit ei, quod eius me ritum est aliquo modo efficaciae infinitae. Et ideo istud non potest communicari alij humanitati: nisi assumeret in vnitatem Dei. Et istud dictu satis rationabile vldetur: quia aliquorum est capax humana natura coniuncta diuinitati: quorum non est capax separata: sicut calor coniunctus animae aliquid facit, quod facere non potest ab anima separatusEt hoc maxime videt de his, quae in quadam relatione consistunt. si enim mors illius quis non fuerit, nisi secundum humanitatem pro tanto fuit infiniti meriti, & satisfactionis: quia fuit infiniti suppositi, hoc nulli alij praestari potest, cui vnio non praestatur. Et quando dicit, quod communicatum est ei, secundum quod homo est alteri communicabile, verum est pro ut, ly, secundum reduplicat naturam absoluete, non prout reduplicat eam, prout est coniuncta Deo. Vnde, & si creatura potuit satisfacere pro tota humana natura ex diuina acceptione, non tamen ex condigna iustitiae aequalitate, nisi natura esset suppositi infiniti, vel potuit communicari, quod haberet efficaciam ex cius merito, quo ad vnum, vel duos, non quo ad oens, vel infinitos.
Vel dicendum, quod licet de merito condigni sine authoritate meriti infiniti potuerit sibi aliquis moereri vitam beatam, sicut quilibet angelus, cuiuis meritum non habuit efficaciam a passione Christi tamen moereri alteri vitam beatam de condigno, non potest esse nisi per meritu infinitum, quod est solius hominis Dei: ita quod non solum omnia sacramenta, quo ad oens, non potuerut habere efficaciam ex merito hominis puri, sed nec quantum ad vnum solum.
On this page