Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

Utrum malus minister possit baptizare

QVAESTIO SECVNDA.

Thom. 3. q. 64. art. 5.

SECVNDO Quaeritur vtrum malus minister possit baptizare. Et videt primo, quod non: quia non minus requirit in sacio minister, quam materia, & forma: sed indebita materia, & indebita forma euacuat sacramentum, ergo &c.

secudo, quia mebrum aridum non percipit actionem corporis: sed baptizare est actio corporis mystici. ergo minister malus, qui est sicut membrum aridum hanc actionem non poterit exercere.

CONTRA patet per Aug. in litera dicentem. Non timeo adulterum, non ebriosum, non homicidam: quia columbam attendo, per quam mihil dicit: Hic est qui bapti2at.

RESPONDEO, hic sunt duo videnda. Primo de ministro. secundo de bonitate ministri. Quantum ad primum sunt tres conclusiones.

Prima quod tam ordinatus, quae non ordinatus, Iudaeus, vel paganus, scismaticus, vel non baptizatus potest verit baptisinu conferre: quia dicit Aug. quod Iudas baptiaauit, & Christus baptizauit per eum, imo omnis homo, omnis mulier, omnis etiam hermofro ditus dummodo sit homo, baptizare pont si debitam formam, & debitam materiam adhibeat, & erit vorus baptismus, & quo ad sacramentum, & quo ad rem sucramenti: sicut baptls mus Petri, vel Pauli. Vnde extra de sum. Trini. c. 1. 6. vl. dicitur, quod baptismi sacramentum in forma eccclesiae a quocumque rite collatum proficit ad salutem.

secunda conclusio est, quod ex officio solus sacerdos habet baptizare. Propter quod extra necessitatem nulla mulier, nullus laicus, nullus clericus, nullus archidiaconus, nec diaconus, cardinalis debet baptizare. Quod si fecerit quicumque vir non sacerdos extra necessitatem irregularis efficitur: extra de clerico non ordinato minis. c. 1. Nullus etiam sacerdos extra necessitatem debet baptizare nisi parochianum suum, vel nisi de licentia curati: nisi super hoc priuilegium habeat a superiore: quia sacramenta a suis presbyteris parochialibus sunt recipienda: vt dicit. 16. q. 1. Interdicimus. sed sicut epraes potest, inuito curato, absoluere, & potestatem absoluendi dare: sic videtur, quod inuito curato, possit eius parochianum baptizare, & potestatem baptizandi alteri dare. Non tamen sequit, & si aliquis habeat potestatem absoluendi, quod propter hoc habeat potestatem baptizandi, vel alia sacramenta ministrandi. sed verum est, quod baptizans non subditum, non fit irregularis, nec etiam suspensus, sicut ordinans alienum: quia hoc non est expressum in iure, sicut est de aliis.

Tertia conclusio est, quod in casu necessitatis: omnis vir, vel mulier, qui scit baptizare, licite potest baptizare: nisi, quod si plures concurrant, minor debet cedere maiori, & extraneus curato, & clericus presbytero: & laicus clerico, & mulier viro: nisi superiores nescirent formam, & inferiores scirent: puta, quod mulier sciret formam baptismi, vbi vir ignoraret: quam non omnes scire tenentur: nisi quibus incumbit ex officio, vt curatus, vel obstetrix, cui saepe incumbit. Et non solum hi possunt baptizare in casu necessitatis, sed debent: quia si non succurreres morti corporis, cum posses, esses reus mortis: sic multo magis si non succurras morti animae: vnde si homines appetunt diuitias corporales, vt inde faciant eleemosynas, multo magis debe ront appetere scientiam, de qua possent facere elcemosynas spirituales: quae meliores sunt.

sECVNDO, videndum est de bonitate, vel malitia ministrorum. Et hic sunt tres conclusiones. Prima quo ad veritatem sacramenti. secunda quo ad rem sacramenti. Tertia quo ad culpam, & excusationem ministri,

Quantum ad primam est sciendum primo, quod differt esse bonu bonitate moris: quae est bonitas simpliciter: de qua communiter homines loquuntur, & esse bonum artificem, quae est bonitas secundum quid, & cum additione Aliquis enim est bonus faber, q non est bonus simplici ter. Et econuerso alius est bonus simpliciter, q non est bonus faber, sed malus: hae enim duae bonitates se habent per accidens adinuicem: ita, quod non licet in his ex diuisis inferre coniunctum, vel ex coniunctis diuisum. Vnde si dicas iste est bonus, & est faber. ergo est bonus faber, non sequitur, imo est fallacia accidentis. sic est de bonitate his inquantum est minister, & de bonitate eius simpliciter.

Dicendum est, igit, quod a malo ministro, si est malus inquantum minister: nullum verum sacramentum potest conferri, sed a malo simpliciter contingit verum sacramentum conferri: sicut a bono: primum probatur sic. Nullus est malus minister, nisi sit lefectuosus in aliquo particulari ad suum ministeriu pertinente: sed defectus eorum, quae pertinent ad sacramentum euacuat sacramentum. ergo &c. Maior patet, quia cum malum sit priuatio alicuius rei debitae: non potest esse malus minister, cui non deficit aliquid pertinens ad ministerium suum. Minor probatur, quia ad ministerium cuiuscumque artificij non concurrunt ex parte ministri in generali, nisi tria. scilicet scire, velle, siue intendere, & posso. ergo non est malus minister, nisi qui in his est defectuosus. sed quocunque istorum defficiente nullum est sacramentum, vt qui nescit, nec intendit: nec potest proferre verba non potest conferre sacramentum. ergo &c. Et hoc intelligendum est, quando est malus in isto genere simpliciter: quia si secundum quid, vt si nescit ita bene proferre, sicut clericus, vel quia non expertus, vel blesus, vel linguae Latinae ignarus: sicut dicitur de conse. di. 4. c. pe. qui baptizat in nomine patria &c. nihilo minus esset verum sacramentum: quia defectus secundum quid non aufert effectum simpliciter. Licet autem in ministro respectu sacramenti baptismi non requiratur: vt dictum est, nisi velle, scire, & posse facti, tamen respectu aliorum sacramentorum requiritur scire, vel le, & posse, non solum facti, imo etiam iuris: sicut ad conficiendum, vel ordinandum: non solum sufficit, quod sciat, & velit, & possit verba proferre: sed quod receperit illa, quae sunt de essentia sacramenti ordinis, & consecrationis epalis: ita, quod si aliquid de essentialibus desit, nihil agit. si autem aliquid eorum, quae sunt accidentalia: puta, quae non sunt de necessitate sacramenti, sed praecepti, sine illis quidem confert sacramentum, sed male confert quantum ad se: nec alius si sciret, deberet recipere.

secundum patet. scilicet quod a malis malitia moris potest conferri verus baptismus. Primo, quia ea, quae pertinent ad sacramenta necessitatis debent esse communissima, & notissima baptismus est huiusmodi: praecipue quo ad puulos, q non habent aliud remedium salutis. Bonitas autem moralis, quae est per gratiam, non est communissima, nec notissima: sed est valde rara, & ignorata. ergo non requiritur in sacramento baptismi. secundo, quia illud, quod consistit in opere operato, non vitiatur ex merito operantis: si tamen concurrunt, quae sunt de necessitate operis: sed omne sacramentum consistit in opere operato. ergo non vitiat ex malitia, vel demerito operantis ministri. Hoc idem dicit Aug. super Ioan. parte prima: Home. 5. Et recitatur de consec. 4. d. Ego digo, & nos dicimus, quod iustos oportet esse tanti iudicis ministros. sint aute ministri iusti, si volunt: si autem nolunt esse iusti, qui in cathedra Moysi sedent, securum me fecit magister meus: de quo dicit spiritussanctus. Hic est, qui baptistat. Et idem habet eadem dist. Romanus Pontifex, & pluribus aliis locis. Et sic patet prima conclusio.

secunda conclusio est: quod malus minister etiam confert rem sacramenti, & aequalem, sicut bonus: illam, inquam, quae est ex opere operato, licet aliam: puta, quod baptizando sanetur leprosus, aut huiusmodi: quae sunt per acci dens: possit maiorem habere ex bonitate ministri. Ratio est, quia sicut adhibens ignem conburit, nec diuersificatur combustio propter diuersitatem adhibentium: sic & hic vbi minister sacramenti non est nisi adhibens, sicut in baptismo. Vbi autem in ministrorequiritur aliquid speciale: puta, quod sit sacerdos vel epraes: tunc similiter sicut ex bona arte facit homo malus bonam archam: sic ex bono charactere malus sacerdos, vel episcopus facit bonum opus operatum, quod est sacramentum.

Tertia conclusio est, quod malus peccat conferendo sacramentum baptismi. Et quia ista est dubia: ideo circa eam sic procedet: quia primo ponetur circa hoc opinio communis. secundo opinio contraria singularis: tertio arguitur contra eam. quarto respondebitur ad argumenta secundae opinionis. Est ergo conis opinio, quod peccator peccat baptizando, vt minister, & cum solemnitate: non autem in casu necessitatis, & sine solemnitate.

Ratio primi est: quia irreuerentia circa sacramentum videtur esse peccatum mortale: sed mali conferendo sacramentum faciunt irreuerentiam sacramento: est enim irreuerentia cum vasa sanctitatis tractant ab immundis. ergo &c.

Confirmatur hoc per Dio. de coelesti Hierarchia, qui dicit, quod immundis sacra symbola, & firma sacramentalia tractare, vel tangere, nephas est.

secundo, quia minus malum fuit, vt videt accedere ad sacramenta ve. le. cum immunditia prohibita in lege, quam accedere ad sacramenta no. le. cum immunditia conscientiae: sed praemum fuit peccatum mortale. ergo & secundum. Minor probatur per illud Leuit. 22. Omnis homo de stirpe vestra: in quo est immunditia: qui accesserit ad consecrata peribit coram Domino. Hoc dicunt canones. 1. q. 1. c. Remissionem peccatorum. vbi dicit, quod quis sacramentum admodum lucis ab immundis contaminari non possit: ipsi tamen pernitiose agunt: quamquam aliis salubriter, & vtiliter administrent. Et ea. q. c. per Esaiam dicit, quod sacramenta obsunt indigne tractantibus: prosunt tamen per eos di gne sumentibus.

Ratio secundi est, quia qui baptizat in casu necessitatis, & sine solennitate, non bapti2at, vt minister: sed sicut vetula baptizaret. ideo nihil in debitum videtur agere contra ministerium suum. Excusat etiam eum casus necessitatis.

secundo ponenda est opinio singularis. Dicunt enim alij contra istos, quod in nullo casu malus minister potest baptizare quin peccet: quia semper baptizat, vt minister, nec casus necessitatis eum excusat, quod probant sic.

Quod non potest aliquis facere, nisi sit minister, non potest aliquis facere, nisi vt mini ster, sed administrare quodcumq, sacramentum: non potest, nisi minister tantum ille. scilicet qui ex ordine diuino est minister, quia minister est de necessitate sacramenti: sicut materia, vel forma. er no nullus potest ministrare sacramentum: nisi, vt minister. Ideo oportet, quod quicunque baptizat, si est verus baptismus, quod sit minister baptismi, & quod baptizet, vt minister: licet non in solemnitate ab ecclesia instituta. solemnitas enim non dat ei esse ministrum, sed est signum ministerij sui.

Ex quo probrant secundo, quod nullus casus necessitatis excusat eum, quia casus euitabilis non est casus necessarius excu sabilitatis a peccato, quia est voluntarius: siue non tollit rationem voluntarij: sed talis videtur iste casus, quia si incumbit alicui baptizare puerum morientem, & est sibi conscius de peccato mortali, eius est habere displicentiam de illo peccato, & tunc potest sine scrupulo puerum baptizare. igitur talis casus necessitatis non excusat baptizantem, quin peccet.

Tertio arguendum est contra opinionem istam sic: quia quando ad administrationem sacramenti requirit sanctitas ministri, solet ad hoc ipsum minister sanctificari. Quando autem ad administrationem sacramenti non oportet ministrum sanctificari exterius: & per consequens non oportet ipsum esse santum interius: cum exterior sanctificatio sit signum interloris, & ad eam ordinetur, sicut ad finem propter quod sacramenta, quae non possunt ministrari nisi a ministro sanctificato exterius videtur, quod nullo modo possint ministrari, nisi a ministro sctificato interius. Et sic quicunque celebrat, vel iniungit, confirmat, vel ordinat, vel absoluit in mortali existens, mortaliter peccat. sed ministrare illa: ad quorum per se administrationem non requirit sanctificatio ministri exterius, sine interiori sanctitate: maxime in necessitate, non videtur peccatum mortale: vnde audi re confessionem morientis sine absolutione indicatiua: quod potest etiam non sacerdos: item baptizare in necessitate, quod potest etiam gentilis, videt non esse peccatum. Et si peccator sine peccato potest contingere corpus Domini, quod cedidit in lutum: ne brutum ipsum conculcet, vel comedat, in quo est sanctitas formaliter: multo magis ne anima paruuli pereat, potest peccator tangere id in quo non est sanctitas, nisi virtualiter. scilicet aquam baptismi.

Praeterea non uidetur, quod peccator contrahens matrimonium peccet: cum tamen essentia matrimonij consistat in mutuo consensu per verba vnius alteri expraessa, hic enim consensus sacramentum ministrat: non autem sacerdos benedicens, qui solum sacramentale quoddam adhibet.

Quarto respondendum est ad argumenta secundae opinionis, & dicendum, quod maior primi argumenti quantum est ex forma, est falsa: quia homo non potest baptizare, nisi sit coloratus: quia si non sit coloratus, non est homo: non tamen baptizat inquantum coloratus: tamen concedendum est gratia materiae, quod homo non baptizat, nisi vt minister Christi, & sacramenti, nec tamen iudex: qui vt minister Christi, & legis suspendit latronem iudicando, & cat nifex exercendo actum propter hoc peccant: posito etiam, quod sint in peccato. sed qui facit aliquid inquantum minister ecclesiae sanctus, & sanctificatus: ille nisi sanctus sit, peccat. sed si facit aliquid: non inquantum minister ecclesiae: ad hoc ipsum sanctificatus exterius, quia hoc idem de voluntate ecclesiae facit minister non sanctificatus, tunc secus est. Vnde si mancus videret puerum morientem: consulere de beret peccatori, etiam dicenti se nolle de peccato poenitere, vt baptizaret eum, & tamen nulli consulendum est, quod peccet.

Praeterea Decretalis dicit recipiendam esse confessionem eius, qui etiam dicit se de peccato non poenitere, & sic etiam consulit ei, licet immundo sacramentum tangere. sed hoc non facit, vt minister ad hoc sanctificatus, sicut sacerdos, qui absoluit.

Item dicit Inno. extra de poe. & re. c. quod inte. quod sacerdos peccator in necessitate communicans morientem excusat a peccato. similiter si aliquis non solenniter dicat epistolam, sicut & laicus faceret, quamuis sit subdiaconus excommunicatus. irregularis non est, quia non administrat in suo ordine solemniter, sicut prius. ergo a simili in proposito. Vnde tunc peccat quando administrat solemniter sacramentum solemnitate ab ecclesia instituta, quia sic ministrare non debet, nisi qui ad hoc est solemniter consecratus. Et licet solemnitas sacri, quod dat, non faciat ipsum ministrum, tamen supponit eum, vt requirir ministrum solennem, & solemniter sanctificatum. Vnde solemnitas sacramenti requirit solennitatem ministri. Et sicut solemnitas requirit solemnitatem, sic sanctitas sanctificationem.

Ad secundum de necessitate dicendum, quod imo fuit possibile tale esse impedimentum, quod ipse non potest amouere, vt si est cathecumenus, non baptizatus, non potest seipsum baptizare, faltem baptismo fluminis. Item si est excommun icatus, non potest seipsum absoluere, & sit necessitatur in suo impedimento remanere. Et tamen hoc non obstante potest, & debet baptizare multo magis, quae fame morientem pascere. Et tamen excommunicatus est magis separatus a sanctis, quam peccator. Plus enim peccaret sciens se excommunicatum, si celebraret antequam absolueretur dato, quod Deo omni peccato esset contritus, quam non excommunicatus si in peccato mortali celebraret. Et quicquid sit de hoc ad minus episcopus conferens ordines, plus peccaret excommunicatus, quam in peccato mortali existens. Vnde plus punitur, & ipse: & qui scienter ab ipso reciperet. Et tamen non obstante, quod magis sit prohibitum excommunicato conferre sacramentum, quam peccatori: tamen excommunicatus in necessitate baptizans non peccat. ergo multo minus peccator.

Item potest dici, quod sola necessitas non excusat quia non est necessitas absolute, sicut bene arguitur: quia ita habet sacerdos necesse baptiza re puerum solenniter: quando requiritur in ecclesia, sicus vetula, quando moritur. Et sic peccaret mortaliter si renueret. Nec propter hoc excusatur, si est in peccato mortali: quia potest poenitere. sed quando necessitas est tanta, quod ipse sacramentum ministrat: sine tamen solemnitate illa, quae est propria ministro ecclesiae, qui ad hoc est consecratus, talis necessitas excusat: quia tunc non ministrat, vt minister sanctificatus, & per consequens non requirit, quod sit ipse sanctus interius, sicut nec quod sanctificatus exterius. Item necessitas facit, quod ipse non ex contemptu hoc facit: sed cum dolore, & in uitus timens, quod plus peccaret, si omitteret, & sic non exhibet irreuerentiam sacramento, nec contemptum, sicut ille, qui nulla necessitate imminente se sponte ingerit. Qui etiam solenniter sacramenta ministrat, mentitur facto in eo, quod est Christianae religionis, ostendens se sanctum in vestibus sacramentis, saltem stola: cum tamen sanctus non sit. sed qui, vt vetula baptizat nullam sanctitatem ostentat: sed solum hic est, quod sacramentum pollutus tangit: sicut & ille, qui corpus Dominicum cu metu, & tremore, licet peccator de luto recolligit.

Vel potest dici, quod est hic necessitas, quia de quolibes peccato mortali debet homo in speciali conteri. Et ideo magnus peccator si deberet dolere de singulis, antequam de singulis doluiesset, contingeret paruulum baptizandum, quandoque sine baptismo mori. Vnde si tunc dolore cordis contritus in generali currat, & ipsum baptizet, cum proposito confitendi, & conterendi postea in speciali melius facit. Et ideo posset inueniri via media talis, de illo qui est in necessitate, & sine solemnitate bapti zat: quia aut recolit de peccato, nec atteritur, nec conteritur de peccato, sed vult in peccato remanere, & nihilo minus vult baptizare, & tunc si est talis, qui scire debeat, quod huiusmodi a peccatoribus contingi non deberent, quamuis non ex libidine, nec ex contemptu baptizet, sed intuitu necessitatis hoc facit, non excusatur ab irreuerentia, & contemptu, quia sic conscientia ei dicebat, vel dicere debebat, immude, tu nunc sancta contractas. Et sic est vera superior opinio: quia & minister est, & necesse, non debet cum peccato baptizare: licet necesse habeat baptizare. si autem cum metu, & tremore, & dolens de peccato in generali: licet propter hoc sciat se de peccato non mundari: sub spe tamen ad plenum conterendi, vel quia est excommunicatus, & non potest absolui: propter aliquid huiusmodi hoc facit: tunc excusatur: at gumento illorum, qui immundi manducauerunt pascha: quia non ita cito forte poterant purificari, pro quibus Ezechias orauit, & Deus cito remisit. Et sic est vera opinio Tho. sed qui solemniter baptizat ex quo non est periculum in mora, prius debet se perfecta poenitentia lauare, vel saltem si sacerdos non adest, debet se lauare per perfectam contritionem. si autem non recoleret, non faceret irreuerentiam sacramenti, & excusatur.

Ad rationes in oppositum est dicendum. Ad primam, quod esse indebitum ministrorum quo ad substantiam ministerij facit sacramentum nullum: sicut indebita materia, & indebita forma substantialiter. sicut enim in non aqua non est baptismus: sic a non homine: puta ab angelo bono, vel malo, vel anima separata, non est baptismus: sed indebitus minister quo ad circunstantia per accidens se habentem facit quidem sibi malum baptismum, non in se & absolute, sicut est de materia immunda, & forma corrupta. Non enim de sub stantia ministri in baptismo est plus: nisi humanitas, & intentio, & tactus materiae, sicut de substantia formae est platio, & significatio, & de substantia materiae, quod sit aqua, quae possit abluere, & immergere, vel aspergere. Vnde glacies, quae etiam manet infra speciem aquae durante tali dispositione non videtur conueniens materia: quia de ceystallo, quae desinit esse aqua: non est dubium. sed & de aqua benedicta videtur, quod si est congelata, non habeat effectum suum: quia ad aspergendum benedicit, & aspergere non potest. sed quia ad suam naturam redire pont: non desinit esse bene dicta: quia resoluta non est iterum benedicenda. similiter etiam fons baptisterij: licet in hyeme quandiu est congelatus, non possit in eo vere baptizari, nisi igne dissoluat: postquam tamen liquaefactus est sine iterata benedictione, licet inde baptizari.

Ad secundam dicendum, o malus homo est membrum aridum quo ad meritum, non quo ad ministerium. Vel potest dici, quod ad hoc, quod proficiat sibi est membrum aridum: sed ad hoc, quod alij proficiat non, quia sicut carnifex baptizat martirem in sanguine: ita malus homo in flumine: nisi quod ibi est occasio: hic autem est causa per se, & non causa sine qua non.

Vel potest dici, quod membrum aridum non potest in ea, quae sunt proptia membra, vt viuum est, vel, vt membrum est: quia est membru aequiuoce, sicut oculus caecus est oculus aequiuoce. Dico autem non quo ad substantiam: sicut homo mortuus, sed quo ad accidentalem proprietatem, quae est propria membro: sed illa quae possunt non membrum: non oportet tollere a membro arido, sicut cum eo tangere, sicut cum baculo. Baptizare autem non est proprium membri Christi: quia Iudaeus, vel paganus hoc possunt, qui non sunt membra Christi. ergo malus Christianus, qui est membrum aridum Christi, propter hoc non impeditur.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 2