Quaestio 3
Quaestio 3
Utrum liceat petere, vel recipere baptismum a malo ministro
TERTIO Quaeritur, vtrum liceat petere, vel recipere baptismum a malo ministro. Et videtur, quod non: quia non licet consentire malo, quin potius melius est omnia mala pati: extra de his, quae vi, metusve causa fiunt. c. sacramentis. &. 3. ethi. & Ro. 1. non solum, qui faciunt, sed qui consentiunt, sed malus peccat baptizando. ergo & iste, qui consentit, petendo, vel recipiendo.
CONTRA nemini facit iniuriam, qui suo iure vtitur, & peccatum vnius non debet alteri nocere, sed ius parochiani est a curato petere sacramenta pro se, & pro suis. ergo hoc iure propter peccatum illius non debet priuari, nec peccat hoc iure vtens.
REsPONDEO, tria sunt facienda. Primo ponetur opinio quorundam probabilis. secundo inquiretur de jpsaquantum ad multa. Tertio in speciali quantum ad articulum de symonia in baptismo.
QVANTVM ad primum sciendum est secundum aliquos, quod minister, vel est precisus ab ecclesia: quia haereticus, vel excommunicatus: aut non, si praecisus, aut baptizandus est puer, vel adultus.
si puer non peccat, cum non habeat vsum rationis, siue liberi arbitrij: sed offerent illum peccat in illo casu in quo adultus peccaret offerendo seipsum.
si autem sit adultus, aut latet eum probabiliter talem ministrum esse praecisum, & tonc non peccat: quia talis ignorantia eum excusat, aut non latet eum: & tunc peccat mortaliter recipiendo ab eo baptismum. Ratio est, quia eodem praecepto quo praecipitur excommunicato, vel cuicumq' ab ecclesia praeciso: nec se coniungat diuinis praecipii cullibet, ne sibi conicet in cisdem: sed pcisus iungendo se administrationi diuinorum peccat mortaliter faciendo conrta praeceptum ecclesiae. ergo recipiens ab ipso sacramentum peccat mortaliter faciendo contra idem praeceptum. Et hoc est intelligendum, nisi in casu extremae necessitatis, q non potest ab ecclesia prohiberi, in quo casu potest quilibet recipere sacramentum baptismi a Iudaeo, pagano, vel heretico.
si autem minister non est praecisus: sed tantum peccator, non peccat recipiens ab eo baptismum: quia si aliquo modo peccaret: hoc non esset, nisi quia vider eum inducere ad peccandum: petendo ab eo sacim: quod ille non potest conferre nisi peccando, sed hoc non oportet: quia cum malus minister possit im momento poenitere de peccato commisso, probabiliter ignorabitur ab eo, qui petit baptismum, an ille poenituerit, vel non: & in dubio est melior pars supponenda. Et siue poenituerit, siue non: petens ab eo baptismum non inducit eum ad peccandum: cum iste solum petat ius suum, & ille, si vult, potest sine peccato ei exhibere.
si vero minister esset adeo ma-s lus, quod non vellet sine pecunia baptizare: nullo modo esset pro baptismo pecunia sibi danda: quia hoc esset simonia & non sunt facienda mala, vt veniant bona. Rom. 3. sed in hoc casu si sit adultus, & non habet alium, qui eum baptizet: sufficit ei contritio, & fides ad salutem. Nec tamen propter hoc debet baptizare seipsum: quia nullum esset sacramentum: eo quod sicut in generatione corporali: alius est generans: alter qui generat: sic & in regenatione spirituali, quae est baptismus. Vnde quod dicit Inno. 3. de quodam Iudaeo, qui baptizauit seipsum. Quod si continuo decessisset, quod ad patriam euolasset: intelligendum est, quod hoc non fuisset virtute sacri, quod qui dem nullum fuit: sed propter fidem, & deuotionem, quam habuit: maxime cum exposuerit se periculo mortis: quando inter Iudaeos existens seipsum baptizauit, vt recitatur extra de baptismo, & eius effectu. c. debitum. si autem sit paruulus: quem sacerdos non vult baptizare nisi pro pecunia tunc puer baptizandus est ab offerente si sit necessitas: alioquin reseruandus est quousque sit alius minister: q eum gratis baptizet.
si autem sit necessitas, & offerens non habeat aquam consecratam, nec non consecratam, nisi emat eam a sacerdote: qui vult rartione consecrationis eam plus vendere: tunc dicendum est, quod offerens non debet eam plus emere ratione consecrationis: quia hoc esset simonia: sed potest aquam, vt aqua est: quia talis sufficit ad baptismum ratione indigentiae suae, quantumcunque care emere: quia etiam in quibuscunque aliis rebus augetur precium propter indigentiam rei.
sECVNDO, inquirendum est de istis. Primo enim, quod dicit, quod offerens paruulum praeciso peccat, sicut peccaret adultus resipiens, vel offerens seipsum videtur, quod non solum tantum peccet, sed quod plus: quia adultus non potest baptizare scipsum. Vnde si alij non potest se offerre, necessitatur se isti offerre. sed qui alium offert: cum in necessitate possit eum baptizare, non necesse habet excommunicato offerre.
Quod autem dicunt, vtrunque obligari eodem praecepto non videt: quia quod est contra idem praeceptum, vider esse idem, vel aequale peccatum: plus autem peccat, vt videtur, excommunicatus se ingerens diuinis, quam qui ei communicat in diuinis: & plus vider peccare excommunicatus participans cum aliis in communibus, quam illi, qui eum recipiunt: quandoque tamen pari poena puniuntur, vt in participatione in crimine criminoso: quandoque plus punit se ingerens, quam recipi ens. Non enim audiens missam excommunicati: fit irregularis, sicut ille. Quandoq, econtra plus alius: sicut recipiens ad diuina publice excommunicatum, fit suspensus: non autem il lese ingerens. sed contra hoc videtur: quod licet ab excommunicato petere debitum. Vnde cum debeat filios parochianorum suorum baptizare, licet ab eo petere hoc debitum.
solutio, verum est de debito corporali, & de spirituali, quod non est prohibitum soluere. Vnde tenetur horas dicere: sed prohibitum est ei celebrare, & sacramenta conferre. Vnde hoc non est ab eo pro nunc debitum, sed indebitum. Nec propter hoc reportat ex malo suo commodum, sed incommodum. Adhuc contra hoc instatur: quia licet pro sua vtilitate non solum extrema necessitate accipere ab vsurario sub vsuris, & ille qdem foenerado peccat: hic autem malo eius bene vtendo non peccat, sicut & qui iuramentum per falsos deos recipit ab idololatra. ergo a simili in proposito. solutio, hoc non est directe prohibitum, non enim est directe prohibitum communicare cum vsurario, vel pagano, sed prohibitum est communicare co excommunicato omnino maxime in diuinis. ergo &c.
si autem in villa est vnus solus curatus, & ipse sit excommunicatus, nec sit vicarius, nunqd licet eoipso se, vel alium offerre alterius villae curato, ad baptismu, & ad alia sacraVidei, quod sic: sicut quando epraes est suspensus a collatione ordinum eoipso licet ire ad aliu, postquam innotuerit: de temporibus ordi. c. Eos q. lib. 6.
sed contra est, quia non est expraei sum, quod in isto casu liceat alteri parochiano ministrare sacramenta, quod prohibitum est a iure coni, nisi per recursum ad superiorem, & licentiam eius.
si autem est peccator non praecisus, non peccat supponendo eum poenitentem, nec etiam supponendo contrarium, quia petit ius suum, quod ille si vult iuste, & licite reddere potest. sed praecisus iudicandus est non solum, q ex communicatus est, sed etiam qui publicus fornicator est, a quo nullus debet missam audire, nec sacramenta recipere, extra de vita, quod ho. cle. c. vlti.
sed ratio sua no videt valere In hoc, quod dicit, non peccat, nisi quia videtur eum inducere. Nam ille, q non inducit hominem ad celebrandum, sed ponit se ad audiendum eius missam inchoatam: ex hoc solum potest peccare mortaliter, quia recipit ab eo diuina, & ei partici pat, & communicat in diuinis, licet eum ad hoc non inducat. ergo non propter hoc non peccat: quia non inducit: cum non inducendo possit peccare, sed vel quia ius suum recipit, aut repetit, vel quia nescit eum peccare baptizando, quia nescit eum in peccato esse, licet sciat fuisset. sed vi detur, quod a non praeciso, non possit petere, quia si non licet ab excommunicato petere illud, quod non licet ei soluere, ne homo communicet ei in delicto pari ratione, a non praeciso licet ei petere. Dicendum, quod imo licet ei soluere, quia potest in momento poenitere.
TERTIO, inquirendum est specialiter de simonia circa hoc est statim dicendum, quod nullo modo licet dare pecuniam pro se vel pro alio baptizando. si dicatur, quod licet ille intenderet vendere baptismum: iste autem nolit eum emere, sed vexationem suam redimere: cum alius velit eum priuare iure sibi debito non peccat, non valet, quia aliud est redi mere vexationem ab illo, qui potest de facto obesse, & nihil de iure prodesse: sicut quando electus canonicae dat impedientibus iniuste: per quorum cessationem nihil iuris acquirit, quod forte licet aliud est dare confirmatori, qui te netur confirmare, vt confirmet, per quam confirmationem ius acquiritur. Hoc enim esset ius spirituale sibi emendo acquirere, & non solum ab acquisito impedimentum facti amouere. Vnde illicitum est. Et sic de illo, qui pro pecunia baptizat, qui characterem, & alia spiritualia mediante sacramento habet conferre.
Quod autem dicuns in isto casu nullum debere baptizare scipsum, sicut nec in generatione carnali quis generat seipsum, verum est: non tamen propter hoc credendu est similitudinem in omnibus aliis esse seruandam. scilicet quod quicunque potest generare carnaliter: possit baptizare, & non alius: quia multi sunt frigidi, maleficiati, spadones, vetuli, impotentes ad generandum, & mulieres steriles, qui cum omnes possunt baptizare. Econuerso autem mutus generare potest: qui tamen baptizare non potest. De Iudaeo, qui se baptizauit dicendum, quod in hoc errauit: sed excusatur propter ignorantiam. vel forte noluit se baptizare, sed ex deuotione aliquod expressiuum baptismi voluit ostendere, sicut & soli morientes terram, vel aliud consignificatiuum recipiunt in ore in representationem, & memoriam eucharistiae.
si paruulus est, & non sit periculum, debet expectare idoneum ministrum: quia solus sacerdos ex officio baptizare habet, nec alij licet, nisi in necessitate: tamen quandocumque sua conscientia dictabit ei, quod puer est in periculo moriendi antequam veniat potens, & debens, & volens baptizare ipse non solum potest, sed etiam debet eum baptizare si sciat formam baptismi, quam tamen nullus scire tenetur, nisi curatus, ad quem ex officio pertinet, & forte obstetrices, quae ex officio suo per accidens plus habent hoc facere, quam alij, quamuis praesente clerico deberet laicus cedere, & mulier viro, & eum docere formam si ipsa sciat, & ille non, & retinere formam, quam seruauit, vt ecclesiae iudicium expectet de baptizando.
sed si nollit aquam in necessitate dare, nisi eam carius vendat ratione consecrationis non est propter hoc carius emenda: quamuis consecratio illa nihil reale ponat in aqua consecrata: sed solum relationem rationis, sicut & omnes consecrationes rebus inanimatis exhibitae. Vnde hoc non est emere rem sacram formaliter: sed solum rem sacram significatiue, sicut vrina est sana: quamuis ipsum sacramentum, prout comprehendit simul materiam, & formam possit dici aliquid sacrum formaliter si in ipso esset virtus spiritualis subiectiue, non quae sit gratia: sed quae sit ad gratiam dispositiua. sed licet venditor intendat vendere consecrationem: emptor tamen potest emere non illam, sed aquam ipsam ita care, sicut vult, nec peccat per simoniam: quia non emit spirituale, vel aliquid spirituali annexum, sed spirituali annectendum. sicut si filius seor carius voluit vendere Abrahae speluncam duplicem: quia sciebat, quod volebat ibi facere sepulchrum. Abraham autem noluit emere ius sepulturae, nec sepulchrum, sed simplicem agrum, qui nondum erat religiosus. similiter multi religiosi res suas carius vendunt, quia praeuident eos carius empturos, vt ibi faciant ecclesias suas, & illis, licet plus dare. Nec est simonia, nec peccant per iniustitiam: quia licet emptori dare gratis, quod vult vltra iustum precium, & venditori diminuere, non cconuerso: quia istud est liberale: aliud autem esset illiberale, & iniustum Et istud non est dubium, si aqua nunquam fuit benedicta eo modo, quo benedicuntur in baptisteriis in vigilia Pasche, & Penthecostes, nec sicut benedicitur aqua per ea, quae praecedunt baptismum spiritualem. sed si aliqua benedictio praecedit: tunc videtur non posse excusari a simonia: quia emit, vel emere intendit spirituale. i. subiectum spiritualitatis, vel spiritu alitati annexum.
sed dicendum, quod non omne spua litati annexum prohibetur vendi, & emi: sed quoddam sicut chrisma, oleum sanctum, & huiusmodi: sed quae sic sunt spualia, quia ad hoc consecrata, vt per ipsa vere sacramenta, & spualia tradantur: quia ex sola institutione ecclesiae habent sanctitatem: eiusdem permissione in necessitate emi, & vendi possunt ratione materiae corporalis: sicut vasa aurea, & argentea consecrata etiam in propria forma, non fracta, nec conflata ecclesiasticis personis. Vnde cum maior necessitas sit subuenire animae pereunti, quam corpori morienti: si licet pro redemptione captiuorum, & subleuatione pauperum calices benedictos vendere alteri ecclesiae: similiter licet pro siti si aliter aqua haberi non potest aquam benedictam emere: & similiter forte pro moriente corpus, & sanguinem Domini emere si aliud, nec istud aliter possit haberi: quia ipsae spens corporales sunt aliquid non spirituale: dum tamen intentio sit ad corporalitatem non ad spiritu alitatem: sic videt, quod multo magis ad saluandum animam pueri morientis, licet emere aquam fontis benedicti: licet ille propter benedictionem eam plus velit vendere: dum tamen propter benedictionem iste non intendat plus dare, nec pro hoc sed pro sola aqua, & quod residuum sit datum pro pietate, & eleemosyna, non amore illius simoniaci, cui dat, sed animae, pro qua datur, sicut malum granatum plus emitur, quam valeat pro infirmo.
sed quod dicunt, quod ratione indigentiae potest care emere: quia propter indigentium &c. videtur deficere: primo, quia non est quaestio, si licet emere ali quid, quin liccat emere id, quantuncumque care etiam sine in digentia: cum hoc non faciat emptorem iniustum, si det plus, quam debeat: sed venditor, qui accipit plus, quam debet, est iniustus. sed verum est, quod necessitas facit, quod licet emere, quod alias non liceret: sicut licet vendere, quod alias non liceret vendere propter indigentiam, quando per vendere succurritur indigentiae, cui aliter succurri non potest, sicut dictum est de calice. sic econuerso licet emere, quod alias non liceret propter indigentiam, cui aliter succutri non potest, quae emendo, sicut in proposito. Non enim plus prohibetur venditio spiritualium, quam emptio: vnde sicut propter necessitatem permittitur venditio rerum consecratarum, & benedictarum, sic & emptio. sed quamuis emens calicem non habeat necesse emere, qui non emendo posset pecuniam mutuare: quia tamen non tenetur illi necessitati subuenire: propter solam necessitatem, qua alius vendere potest, isti emere licet: sed in proposito secus est. Non enim vterque excusatur, sicut ibi, sed tantum emptor, quia haec necessitas, qua iste emit licite non facit alium licite ven dere: quia non vendendo poterat subuenire gratis dando, & sic gratis tenebatur subuenire. Et idem esset in casu, vbi teneretur emens calicem pauperi subuenire: quia peccaret emendo. sed bona ecclesiae plus debentur pauperibus, quam alia: & quaelibet ecclesia plus tenetur suis pauperibus subuenire, quam alienis, & si ecclesia modo non habet, alias habebit: & si modo obligat, postea redimet: propter quod aliquando emens, vel mutuans super rem sacram non tenebatur dare, nec sine pignore mutuare: quia forte perdidisset: & tunc li- cet ei emere, vel pignori accipere.
Item hoc, quuod dicunt de indigentia non videtur ad propositum: quia propter communem hominum indigentiam bene augeretur precium rerum licite: non autem propter miserabilem indigentiam vnius debet sibi carius vendi, vel ab eo vilius emi. Magis enim impium esset care vendere pauperi morienti fame, quod pro vili precio communiter homines haberent. Et similiter econuerso vili praecio emere haereditates pauperum propter illorum paupertatem: contra iustitiam est: haec autem non est communis indigentia sed particularis: quia extra istum casum iste non emeret: quanuis etiam illa, quae propter communem infirmorum indigentiam cariora sunt: carius vendi possint: nunquam tamen propter istius solius indigentiam.
On this page