Quaestio 4
Quaestio 4
utrum Christus sit in altari visibiliter
QVAERITVR Quarto, vtrum Christus sit in altari visibiliter. Et videtur quod sic: quia aliquando apparet in specie pueri, vel carnis crudae, vel sanguinis.
CONTRA: quia fides est de non visis. Et propter hoc dicitur mysterium fidei: quia aliud ibi videt, & aliud creditur: extram eo. cum Marthe.
RESPONDEO, tria sunt videnda. Primo, vtrum videatur oculo corporali. Secundo, vtrum oculo mentali. Tertio, de specie visibili apparente aliquid dicetur propter argumenti solutionem.
QVANTVM ad primum sunt quinque conclusiones. Prima, quod oculo corporali mortali non videtur, secundum quod est ibi. Et ratio est: qa velatum est speciebus opacis, vltra quas acies visus figi non potest: etiam si esset ibi localiter, quasi in poris, vel concauitate, sicut in medicina cooperta nebula non videtur.
Secunda conclusio est, quod nec etiam videtur oculo immortali beatae Virginis: dato etiam, quod opacitas medij interpositi non impediret visum oculi glorificati, vt quod existentes in coelo sine motu viderent damnatos in inferno non obstante opacitate terrae: quod forte esset possibile si non ab obiecto speciem recipit oculus: sicut nunc, sed a Deo, quod hic esse non potest: quia esse sensatum non potest, nisi quod sensibile est: sensibile autem proprium non est sine sensibili communi: quia albedo non quanta visibilis non est. Idem autem est esse non quantum, & non habere modum quantitati uum, quantum ad propositum: propter quod Christus quantus aequaliter est in parua hostia, ac si non esset quantus: quia non est ibi modo quantitatis. ergo nec oculus glorificatus potest videre ibi corpus Christi: vbi non est modo quantitatiuo, sicut non posset videre ipsum ibi, vbi es set sine quantitate.
Tertia conclusio est, quod nec oculus Christi: quamuis Tho. hoc dicat arguendo, & soluendo, dicit enim, quod si esset extra, quod non videret se nisi per miraculum: vbi tamen non asserit, quod existens intra, se videat, nec per miraculum. Et ideo primo ostendo, quod non videt se prout est extra: quia oculus Christi est localiter extra, & intra sacramentaliter: quia licet oculus Christi prout est extra hoc sacramentum, localiter sit visiuus: non tamen est visiuus esse, intelligibilis, sed esse sensibilis: cum ergo nullum esse substantiale sit sensibile, nisi mediante accidentali: ista mutatio, prout substantialis est in nullo attingens accidens: non est sensibilis: maxime sensu exteriori: quod dico propter ali quos, qui dicunt substantiam indluidualem sentiri per cogitatiuam. Cum ergo accidens Christi non fiat hic nisi per substantiam. ergo nec suum fieri est hic cognoscibile: nisi per fieri sustantiae quia eadem sunt principia essendi, & co gnoscendi. Vlterius autem si mutatio non est sensibilis: nec per consequens mutatum esse, vel terminus eius, ita enim est sensibilis dealbatio, sicut albedo. ergo &c.
Praeterea corpus Christi secundum esse sacramenta le non est praesens, sed absens oculo Christi secundum esse locale. ergo oportet, quod ei praesentet. Aut ergo secundum modum, quo est in sacramento, & ille non est modus visibilis: cum secundum figuram pyramidalem nata sit fieri visio, & non secundum modum indiuisibilem, aut representabir aliter, quae sit: & sic non videbit, prout ibi est.
Quarta con- clusio est, quod nec etiam videt se, prout est intra sacramentaliter. Ratio est, quia non est ibi oculus Christi modo visiuo: cum de ratione oculi, vt visiuus est, sit extentio. Oculus autem Christi non est in sacramento modo quantitatis, sicut nec corpus Christi: ita quod nec corpus Christi est hic modo visibibili, nee oculus modo visiuo: quia neutrum est ibi modo quantitatis, qui solus est modus visibilis, & visiuus. Et ideo oculus Christi absolute loquendo videbat Christum existentem in sacramento in coena, & nunc etiam videt se existentent sed non videt oculus Christi, prout est extra localiter, vel intra sacramentaliter, vel quomodolibet aliter Christum pro ut est in sacramento. i. secundum esse sacramentale: sed secundum es se naturale oculus Christi prout est extra hoc sacramentum, semper cum videre potest: secundum autem esse, quod habet hic: non conuenit ei videri, nec videre.
Quinta conclusio est, quod nec etiam per miraculum hoc fieri potest: quia non potest fieri, quod potentia feratur, nisi in suum obiectum. Cum igitur obiectum visus sit quantitas, & qualitas inquantum huiusmodi: non substantia quantitas, quae est hic per modu substantiae, est inuisibilis. Et licet Deus possit facere sine obiecto speciem visibilem tamen species, quam Deus faceret: si representaret corpus Christi, prout ibi est: non representaret cum modo visibili. Vnde sicut non potest fieri per miraculum, quod oculus videat spiritum: sic nec, quod videat corpus secundum quod habet modum spiritus. Nisi forte diceret, quod si aliquis sensus interior cognoscat substantiam: potest Deus face re, quod sensus exterior cognoscat eam, vel quantitatem, vt habet modum substantiae, sed nec istud sequit: quia Deus non potest facere, quod oculus videat sonum, quamuis sonus sit perceptibilis aliquo sensu.
Praeterea, cum corpus Christus sit ibi modo spirituali non corporali, quia non est ibi situaliter, nec localiter, nec hic, nec nunc proprie: sub quibus conditionibus tantum sensus apprehendit. ideo est ibi insensibiliter.
Non videtur etiam verum illud, quod statim supponebatur. scilicet quod sensus aliquis quantum cunque altus possit substantiam apprehendere: quia substantia non est sensibile proprium, nec commune: quae sola sentiuntur sensibus exterioribus, & interioribus excepta es timatiua: quia illa sunt formae accidentales, vt patet discurrendo per omnia illa: nec etiam per estimatiuam: quia illa apprehendit formas intentionales: sed tamen accidentales. Vnde nullus sensus apprehendit, quod quid est substantiae, quod est proprium obiectum intellectus, vt dicitur. 3. de anima.
QVANTVM ad secundum, cum sit triplex oculus mentalis scilicet viatoris, angeli, & beati hominis: tres sunt conclusiones.
Prima, quod oculns viatoris non videt corpus Christi in sacramento: quia oculus viatoris non videt proprie: nisi aut immediate prima principia, aut mediatae conclusiones per illa. sicut oculus corporalis videt lucem immediate, & colorem mediante luce. Neutro autem modo videtur hic: quod est sacramenti fidei: quia non est per se notum: nec est demonstrabile. ergo &c.
secunda conclusio est de oculo naturali angeli boni, vel mali, quod nec iste corpus Christi in altari videre potest clare, & immediate, & directe: quia est de supernaturalibus intelligibilibus: quia supernaturalia sensibilia angelus nouit: cum etiam ad oculum homo videat ea: puta mortuum resuscitatum, vel oculum restitutu: supernaturalia, aut intelligibilia angelus non videt naturaliter: tale autem est esse corporis Christi in altari. ideo &c.
sed quod aliqui dicunt, quod ex naturalibus angelus cognoscit hic esse accidens sine subiecto: non autem hic esse corpus Christi, dubium est: quia ipse potest scire, quid factum est de substantia, quod non est annihilata, & quod est conuersa in corpus Christi: sicut quod cibus conuertitur in cibatum, & huiusmodi. scit enim generationem, & cor ruptionem rerum naturalium. scilicet corpus Christi non hic: nisi per hoc, quod in ipsum est conuersum id, qnod erat hic. ergo &c.
sed potest dici, quod angelus scit, vel scire pont: nisi prohibeatur specialiter quicquid fit in naturalibus modo naturali, sed quod fit modo supernaturali non oportet. Nec apparet, quare plus cognoscat accidens esse sine subiecto, quam conuersionem factam in corpus Christi cum vtrumque sit praeter cursum naturae,
Vel dicendum, quod sicut cognoscimus sensibilia, sic ipse intelligibilia. Vnde sicut videmus accidentia corporea non esse, sed non vide mus quid de eis factum est: cu appareat in forma carnis, vel pueri: sic angelus videt substantiam ibi non esse: sed non videt, vtrum sit annihilata, vel conuersa. sed huiusmodi supernaturalia possunt ipsi citius, quae nos coniicere indirecte per miracula fctam, quae ipsi sciunt esse vera, nos autem non: quia qui nobis videt suscitatus: forte est angelus in corpore assumpto, sed talis deceptio non cadit in angelo: vnde credunt, & contremiscunt: credunt, quia non vident illud in se, sicut nec Trinitatem, nec vnionem verbi in carne: tamen sciunt indirecte: quia per miracula coniecturant, quod impossibile est non esse verum: sicut aliter cognosco puerum natum: quod in se video: aliter quando adhuc est in vtero tumescente, sed nescio quid sit determinate: an viuum, an mortuum, an masculus, an foemina. Et sic est de supernaturalibus respectu daemonum, quae per miracula cadentia sub eorum naturali euidentia sunt probata. Oculus ergo naturalis angeli non videt clare hic esse corpus Christi, sed coniicit infallibiliter ex miraculis sensibilibus, quae clare videt fieri ad testimonium veritatis.
Tertia conclusio est de oculo beato hominis, & angeli, quod vterque videt hoc clare, hominis quidem: quia quod audiuit hic, & credidit: illic clare videbit, secundum illud nisi credideritis, non intelligetis, & sicut audiuimus, sic vidimus: idem de oculo angeli: quia ierarchia nostra illuminabit a ierarchia coelesti, a qua differt in luce, & enigmate. Vnde ipsi clare vident omnia, de quibus credendis nos illuminant: credibilia vero nobis, & eis pro statu viae commnnia, sicut Ttrinitatem, & huiusmodi: meruerunt ipsi videre, sicut & nos. Credibilia autem nobis propria: sicut articulos incarnationis videns per relationem: vnde de omnibus mysteriis grae, de quibus nos illuminant ad fidem, habent ipsi gratuitam visionem.
Prima quod illae spens carnis, vel pueri apparentis: non sunt proprie spens Christi apparentis in propria effigie, plus, quam prius: quia tunc oporteret ipsum descendere de coelo, & cu illae spens aliquando diu fuerint sub claue reseruertae: tandiu corpus Christi fuisset incarceratum, sed sunt spens superinductae prioribus corruptis. Vnde nec tunc videi in propria spetie: quia nec ipse est in forma pueri, vel carnis, vel sanguini venis, sed totus integer.
secunda conclusio est, ibi corpus Christi verum: non obstante ratione quorundam dicentium, quod non manet sacramentum, quia ibi mutant species sensibiles, q sunt de ratione sacri. ergo Christus non manet sub sacio. Nam si istud argumentum verum concluderet, runc ecclesia idololatraret, quae huius species adorat.
Et ideo ad rationem eorum dicendum est, quod quanuis qualitates mutentur: puta, quod spens a fumo denigrentur, vel species vini infrigident, aut calefiant, aut rarefiant: dum tamen quantitas maneat, semper est ibi corpus Christi. ergo cum hic quantitas remaneat, eadem numero semper manet cor pus Christi: quia licet spens sensibilis sit de rartione sacri: tamen non ista vl' illa determinate: d'ratione enim sacri altaris est quam titas cum aliquo colore, & figura. sed accidit ei, quod sit iste color, vel contrarius isti: ista figura, vel alia. Vnde mutatio circa ista: dum tamen maneat quantitas, non mutat sacramentum: tandiu enim ibi manet corpus Christi: quandiu ibi mansis set substantia panis. sed manente substantia panis, Deus potuisset ibi facere talem apparitionem, secundum mutationem coloris, & figurae: sicut panifici de panibus possunt effigiare pueros, & quicquid volut. ideo &c.
Dicendum, quod non debet eas minister sumere propter honorem, & excusatur a praecepto ecclesiae, quod celebrantes communicent, quia ad insolutum non refertur, vel conficiat in alia materia, vt infra dicetur di. proxima. q. de materia. Debet autem reseruari in loco, vbi est verum corpus Christi, cum sit verum corpus Christi. Et sic patet solutio ad oppositum.
On this page