Quaestio 3
Quaestio 3
utrum Christus sit in sacramento altaris localiter
QVAERITVR tertio. vtrum Christus sit in sacramento altaris localiter? Et videtur, quod sic: quia portatur de loco ad locum.
RESPONDEO, circa istam quaestionem sunt tria videnda. Primo, quod non est in altari, nec vbi sunt species circunscriptiuae, nec per consequens locali ter. secundo, quod non diffinitiue. Tertio, quod mouei, & quiescit per accidens ad motum specierum, & quietem localem. per se secundum esse reale, & sacramentale, quod habet in speciebus.
PRIMVM breuiter probatur sic: quia si esset circunscriptiue, & localiter, vbi sunt species: tunc commensuraretur, & non esset totus in qualibet parte: cum tamen sit siue integrae sint species, siue diuisae: quia quamuis existens ibi sit quantus: est tamen ibi modo sulstetatiuo. i. indiuisibiliter, & non modo quantitatiuo: vt dicit de consecra. distio. 2. c. singuli.
SECVNDVM etiam probatur. scilicet quod non sit ibi diffinitiue proprie: puta, quod ita sit in isto altari, quod non in alio: quia sicut Christus est dissinitiue: vbicunque est sua quantitas circunscriptiue, quo ad diffinitionem localem: sic ipse diffinitiue est, vbicunque est quantitas panis, quod vini in se conuersi circunscriptiue: quo ad diffinitionem sacramentalem: vnde si in vno solo altari est conuersio facta sacramentaliter: in illo solo est sacramentaliter, si facta est in mile, erit in mille sacramentaliter.
CIRCA tertium articulum procedetur sic: quia primo probabitur conclusio ipsa. secudo, ponetur impugnatio quorudam. Tertio, respondebit ad illa. Quod autem corpus Christi secundu esse, quod habet in sacramento, mutetur, & moueatur saltem per accidens probatur sic: quia illud, quod incipit esse realiter, vbi prius non erat per aliquid in se realiter factum. i. ad se mutatu, vel in se conuersum: illud est motu realiter secundum realitatem essendi: qua ibi erat: sic est in proposito. ergo &c.
Praeterea, sicut non obstante sua impassibilitate: potest esse mutabile de loco ad locum: & incipit esse localiter, vbi prius non erat: sic non praeIudicat suae impassibilitati, si incipit esse realiter prae sens, vbi prius non erat: quia non plus fit in co per istam nouam prae sentiam, quae fieret realiter per nouam circumscriptionem. sicut ergo diceretur motus local'r, si iciperet esse circuscriptiue, vbi prius non erat: sic potest dici motus sacramentailiter: quia est sacramentaliter vbi prius non erat: licet motu localiter desinat esse, vbi prius erat: non autem motum sacraliter.
Praeterea, videi, quod posset dici realiter mutatus, quia est subiectu realis mutationis, & modum essendi realem habet, quem prius non habebat: ita enim realiter est in sacramento, sicut est in coelo. Vnde sicut esse localiter alicubi, est in eo modus realis essendi, ita esse in sacramento. Et sicut si incipit esse local'r, vbi prinon erat: est in eo facta mutatio realis: quia se habet aliter nuc, quam prius: quod tamen non praeiudicat suae impassibilitati: quia per hoc nihil mutatur de absolutis in eo, sic in proposito.
Nec valet, si dicat, Deus incipit esse de nouo in mundo realiter: cum prius non esset, sine sui mutatione: nam Deus non incipit esse in re per mutationem rei in se: sicut cor pus Christi. Vnde cum realiter res in corpus Christi conuertatur, & per hoc corpus Christi hic esse incipiat: non videtur absurdu, dicere corpus Christi mutatum, cum hoc sit min quam si localiter mutaret.
Praeterea corruptis speciebus desinit ibi esse. Et cum omnis corruptio sit quaedam mutatio cum esse, quod habebat, ibi esset quoddam esse reale: & non tantum relatio rationis: sicut est signatum in signo sicut quando aliquid desinit esse in loco: ipsum vbi cor rumpitur, & est realis mutatio: sic vbi sacramentale generatur, quando hostia consecratur, & corrumpit, quando hostia corrumpitur. Et cum corpus Christi secundu substantia sit subiectum istius, vbi sacralis eius quantitas est subiectu sui, vbi naturalis videt hic, sicut ibi esse quaedam mutatio: cuius subiectum est substantia, & perconsequens est mutata, se habens aliter nunc, quam prius secundum tale, vbi extrinsecum.
Si dicat, sicut aliqui dicunt, quod translatis speciebus incipit esse, & desinit sine sui motu: verum est secundum essolocale, & naturale, sed non sine sui motu secundum esse, qu nabet in sacro: quia ex quo iptum ene in iacro muta. tur: per consequens corpus Christi subiectum illius esse mutat subiectiue, sicut terminatiue. Et quando dicunt, quod non est praesens loco: nisi quia est praesens speciebus existetibus in loco verum est. Et qum subiungit, quod eandem rationem praesentiae habet ad species motas, & quicscentes, verum est. sed propte hoc non sequit, quin ad motu earu moucai, & ad quietem carum quiescat, secundum esse, qu'habet in eis: sicut color est in quanto moto, & quiescente eodem moto. scilicet per inhaerentij, quae inhaerentia non variat per motu subiecti, nec p quietem: tamen quia ad motu subiecti accidit ipsu colore distare, & appropinquare praesens, & absens esse, dicit moueri per acci dens, ita est in proposito.
Nec est simile, quod adducunt de Deo, qui incipit esse, & desinit alicubi propter generationem, & corruptionem sine sui mutatione, nam Deus non est diffinitiue in loco sic hic, q no alibi, imo in omni, quod est, Deus est. sed corpus Christi sicut est localiter, vbi est sua quam: itas: ita est diffinitiue sacramentaliter, vbi est quantitas substantiae in ipsum conuersae. Et na in multis locis potest esse simul ista conuersio. ideo non est diffinitiue in vno loco conuersionis, sic quod non in alio. sod locu substantiae conuersae, sic sibi diffinit, quod est, vbi erat, quod in ipsum conuersum est, & non alibi, ratione cuius diffinitionis moueri potest. sed quidam negant minorem dicentes, quod corpus Christi est solu praesens hostiae ex vi sacramenti, sed ad locum hostiae nullam praesentiam habet, ratione, qua est in hoc sacro: quia per aliam rationem comparantur spens ad locum, & corpus Christi ad species, vt ad sacramentum. Et ideo manentibus speciebus, quis transferantur de loco ad locum corpus Christi, quod est praesens eis, semper est, vbi erat.
sed propter hoc non est neganda minor. ideo probatur sic: quia quando aliquis communicat corpus Christi, est in ore eius, & in ventre eius, & realiter suscipit corpus Christi: & sic incipit esse, vbi prius non erat. vnde apostolus: Panem, quem sumimus &c. Et qui manducat, & bibit &c. Manducatio autem est motus quidam. Et sic est, vbi prius non erat. Et quando ablatu est de altari, iam plus ibi non est.
Vnde ad rationem suam dicendum, quod licet corpus Christi non sit praesens, nisi speciebus immediate: tamen ipsis mediantibus est praesens illis, quibus illae sunt prae sentes. Et ex quo inseparabiliter concomitatur, sequitur eas quocunque vadant. Vnde licet corpus Christi translatis speciebus semper sit, vbi erat: loquendo de loco immeuiato: quia cit in iperiebus, sicut prius erat: tamen loquendo de loco remoto, & communi est, vbi prius non erat, & non est, vbi erat: sicut qui est in naui semper est, vbi erat, si de sua sede non se moueat quantum ad nauem: quia in eadem parte nauis, vbi prius: sed respectu aquae, vel ripae, ex quo nauis mota est, est, vbi prius non erat: & non est, vbi prius erat: a simili in proposito est de esse sacramentali: sicut ibi de esse locali: nam corpus Chriiti iecunou ene iacramentale: sc cit in altari, quod non est in coelo: imo secundum illud esse, realiter est absens, & distans a coelo, & realiter praesens, & propinquum altari. ergo iecundu tale este competit ei motus, secundum quod diffinit sibi locum, & si non quo ad circunscriptionem, & situm, saltem quo ad realem praesentiam: vt non dicam propinqui tatem, quae sonat in quantitatis modum: quia non est hic modo quantitatiuo.
si dicat, quod ad motum locatum requiritur desertio primi loci, & adeptio secundi: vnde quod mouetur a loco ad vacuum, vel a vacuo ad locum non mo uer localiter, licet possit dici motum a loco, vel ad locu, & per consequens facta conuersio non potest dici muratus: quia non desiuit esse in coelo: & corruptis speciebus non est mutatus, quia non incipit per hoc esse alicubi, sicut creatum in loco, velannullatum in loco, non est motu localiter: licet incipiat, vel desinat esse in loco realiter.
Dicendum, quod saltem quando hostia consecrata transferi de loco ad locum corpus Christi concomittans potest dici moueri sacramentaliter: quia deserit primum locum sacramentalem, & habet nooum locum sacramentalem: imo etiam per nouam conuersio nem, & nouam corruptionem specierum potest dici motum esse sacramentaliter: quia non solum dicit mutari illud, quod de vno esse transit ad aliud: sed etiam illud, quod transit de non esse ad esse, & de esse ad non esse: sicut aer cum de tenebroso fit lucidus, & econuerso. similiter motum de loco in vacuum, vel econuerso potest dici mutatum accipiendo, vel perdendo, vbi nouum: sic in proposito corpus Christi nouum esse sacramentale acquirendo, & nullum perdendo, & similiter esse sacramentale perdendo, & nullum acquirendo mutatur realiter, cum illud esse sit vera res, vel realis modus essendi.
Nec est simile de illo, quod creatur, vel annullatur in loco: quia quod creat, non praeexistit, & quod annullatur non remanet. Oportet autem ad veram mutationem idem numero substerni vtriq, termino. Hic autem corpus Christi idem numero praeexistit conuersioni, & re manet post corruptionem. Quod ergo dicunt doctores, quod non mutatur, verum est perse, sed per accidens mutatur, sicut dicitur. 5. Phy. quod relatio noua realis aduenit alicui nulla mutatione facta in ipso verum est per se, sed per accidens sic: quia habet modum essendi realem, quem prius non habebat.
sed quia communis opinio est in contrarium, quod. scilicet sine sui mutatione corpus Christi incipit esse, & desinit in altari. ideo contrarium sine assertione inquisitiue dictum accipiatur. sed quin moueatur per accidens ad motum specieru non videt.
Contra ca, quae dicta sunt arguitur tripliciter, primo sic: quando aliqua duo ita se habent, quod non sunt vnum secundum subiectum, nec se habent, vt continent, & contentum? nec habent colligationem, vel contactum, nullo modo vno motu mouetur alterum, sed corpus Christi, & species sacramenti non sunt vnum subiecto, nec vnum continetur ab altero, nec habent colligationem, nec se tangunt. ergo ad motum specierum nullo modo, nec per se, nec per accidens sequitur motus corporis Christi. Maior patet inducendo in omnes modos secundum quos vno motu mouetur aliud: minor patet ex eorum dictis. secundo sic, vnum quod idem non potest moueri simul motibus oppositis, maxime quando vterque mortus conuenit eidem eodem modo: sed illud contingeret, si corpus Christi moueretur ad motum hostiae. ergo &c. minor probatur, quia vno leuante hostiam, alius deponit aliam. si ergo corpus Christo moueretur ad motum hostiae: simul moueretur sursum, & deorsum.
TERTIO sic, quia corpus Christi moueretur mota hostia: eadem ratione frangeretur fracta hostia, sed hoc est falsum. ergo & primum. sed dicendum ad primum, quod maior eius in naturalibus non habet instantiam: sed simpliciter falsa est in proposito: quia si aliqua duo non se habent aliquo illorum modorum, quos ponit: si tamen se habeant per concomittantiam inseparabilem sic. scilicet quod non solum vbicunque est vnum, & reliquum, sed vbicunque vnum incipit esse localiter, ibi aliud incipit esse realiter praesens cum, prius realiter esset absens, & vbicunque vnum desinit esse localiter: aliud incipit ibi realiter esse absens, cum prius realiter esset ibi pressetis, tunc verum est, quod ad motum vnius per se mouetur, aliud per accidens. Moueri enim de loco ad locum est realiter deserere primum locum, & realiter petere secundum locum quamuis, vt dictum est secundum quosdam, alterum non sufficiat: quia corpus, quod de nouo creatur, habet nouum locum: nec tamen est realiter motum. Et similiter quod de nouo generatur, & econuerso, quod de nouo corrumpitur, perdit locum, quem habebat: non tamen est locali ter motum. sed corpus Christi dato, quod nullo modorum, quos ponunt, se haberet ad species: tamen habet se ad eas secundum eius concomittantiam inseparabilem. ergo ipsum mouetur per accidens ad motum illarum per se. Vnde dato, quod corpus Christi non possit dici motum localiter, sacramentaliter, quando de nouo consecratur, quia licet habeat locum, quem prius non habebat: non tamen deserit primum locum, & similiter dato, quod non possit dici motum, quando species corrumpuntur: quia licet desinat esse hic: non tamen propter hoc desinere incipit alibi esse, cum vtrunque requiratur: tamen quia per motum localem specierum desinit esse in primo loco specierum, & incipit esse in secundo loco earum videtur esse motum secundum illud esse locale, quod habet in sacramento.
Ad secundum dicendum, quod idem secundum idem esse numerale, non potest moueri diuersis motibus: sed secundum diuersa sic sicut enim secundum vnam manum potest homo moueri sursum, & secundum aliam deorsum: sic si vna manus posset esse dextra, & sinistra secundum esse dextrum, posset leuari, & secundum sinistrum deponi. Cum enim motus localis fundetur immediate non super illud, quod est in loco, sed super ipsum esse in loco: si vnum, & idem habet duo esse: poterit habere duos motus. Igit secundum vnam hostiam non diuisam, in qua Christus habet vnum esse sacramentale numero: non potest idem moueri motibus oppositis: sed secundum duas hostias, in quibus habet duplex esse sacramentale secundum numorum sic.
Quod autem in diuersis hostiis corpus Christi habeat duplex esse sacramentale secundum nurum: licet vnum secundum speciem probatur: quia quae sunt vnum secundum esse numerale: simul generant, & corrumpuntur. sed corpus Christi scorsum incipit esse, & desinit in locis diuersarum hostiarum, secundum quod diuersis temporibus consecrantur, & corrumpuntur. ergo sunt ibi diuersa esse: & per consequens contrarij motus possunt inesse. Quod autem simul incipiat esse in pluribus hostiis, quam simul a pluribus, vel ab eo dem consecrant, hoc accidit.
similiter motus, & quies non possunt conuenire eidem secundum eundem modum essendi, & secundum idem esse in. sed supposito, quod ali quid habeat esse in pluribus locis: nihil prohibet ipsum moueri secundum vnum locum, & manere secundum alium Et sic supposito, quod Christus non sit localiter per se nisi in coelo impossibile est, quod per se localiter moueat, & quiescat. Et similiter supposito, quod non sit sacramentaliter nisi in vno altari: impossibile est, quod secundum esse sacramentale moueatur, & quiescat. sed si est in coelo localiter: & in altari sacramentaliter poterit discurrere per coelum, & quiescere in altari, & poterit quiescere in coelo, & portari per vicum ad infirmum. Et si est in multis altaribus sacramentaliter poterit in vno quiescere, & in alio moueri: sicut si secundum pedem ego sum in aqua, & secundum manum in aere, secundum vnum possum moueri, & secundum alterum quiescere. Et idem esset de sola manu: supposito, quod ipsa posset esse in diuersis locis.
Ad tertium dicendum, quod non se quitur, mouetur mota hostia: ergo frangitur fracta hostia: quia ad motum localem sufficit, quod aliquid deserat locum, quem prius habebat, & accipat locum nouum, quem prius non habebat. Tunc enim sicut dicebatur prius es se in loco: & nunc in loco dicitur motum de loco ad lo- cum: quia mutari non est aliud, quam aliter se habere nunc, & prius secundum vnumquodq, genus mutationis. Vnde aliter se habere ad locum, quae prius: est mutari secundum locum. Vnde cum corpus Christi dicatur esse in illo loco, vbi est hostia realiter, & praesentialiter, & si non localiter: sicut illi, qui dicunt angelum esse in loco, diffinitiue dicunt eum moueri localiter: quia incipit esse realiter absens, cui erat realiter praesens, & econuerso: qᷓuis non sit alicubi localiter, sed diffinitiue: sic ex quo ad motum hostiae corpus Christi incipit esse, & desinit esse in loco: & reali praesentia, & absentia conuenit ei: sic moueri de loco ad locum ad motum hostiae, sicut esse in loco ad positionem hostiae. Sed ad fractionem non sufficit, quod ipsum, quod erat in vno loco, fiat in pluribus: cum etiam in vacuo fractio esse possit: sed quod id, quod erat vnum continuum, & integrum per violentiam diuidatur in partes: quarum quelibet sit minor toto. Et quia hoc realiter competit quantitati hostiae. ideo quantitas illa, quae perdita sua integritate in minutas partes diuiditur: vere frangitur. Sed sic non est de corpore Christi, & cius quantitate, quod manet integrum, & inscissum, cum sit impassibile: & est totum integrum in qualibet parte hostiae fractae: ita quod non solum in se est integer: imo integro modo sacra mentali est in parte fracta, sicut erat in intera. Ideo nec secundum quod est in se: nec secundu quod est in hostia frangit, Sed si ad fractionem hostiae: Christus in se manens integer non esset secundum se totum in qualibet parte, sed secundum partem tantum: tunc haberet colorem: quod sicut ad motum hostiae mouetur, non secundum esse locale, quod habet es se in coelo, sed secundum esse sacramentale, quod habet in sacramento: sic secundum fractionem hostiae frangeretur & ipse: non secundum esse naturale, quod habet in se: sed secundum esse sacramentale, quod habet in alio. Et forte talem fractionem intellexit Berengarius fieri in corpore Christi secundum esse sacramentale: non naturale.
On this page