Quaestio 4
Quaestio 4
utrum Deus possit conuertere vnum corpus in plura corpora, sicut econuerso facit
QVARTO Quaeritur, vtrum Deus possit conuertere vnum corpus in plura corpora, sicut econuerso facit? Et videtur, quod non, quia vnus tibus non potest conuerti in plura cibata: licet econuerso. ergo a simili est hic.
CONTRA, quia sicut per generationem natura conuertit plura corpora in vnum, quando mixtum generat ex quatuor elemetis, sic econuerso in corruptionem mixti, resoluitur vnum corpus i multa. ideo &c.
RESPONDEO, circa istam quaestione tria sunt videnda. Primo quomodo vnum corpus possit conuerti in plura, & quomodo non. secdo, quomodo pars hostiae conti nue possit conuerti, & quomodo non. Tertio, quomodo de pluribus hostiis praesentibus, vna possit conuerti, alia non connersa.
QVANTVM ad primum sciendum, quod licet tota substantia panis non possit simul conuerti in plu ra, quia hic esset contradictio: tamen successiue pont: sic. scilicet quod primo conuertat: & secundo conuersum reparet: & tertio in secundum corpus conuertatur, & sic deinceps alternando conuersionem, & reparationem in infinitum. similiter etiam secundum partem, quia substantia panis prius secundum naturam conuertit, quae priuer quantitate, cum non priuetur quantitate, nisi per hoc quod conuertitur: vnde cum ipsa incipit esse trus a quo conuersionis, ipsa est affecta quantitate, & per consequens diuisibilis: ita quod secundum partem vnam potest conuerti in vnum corpus, & secundum aliam partem in aliud, sicut & secundum partem potest conuerti, & secum dum partem non conuerti. Vnde quot sunt partes signahiles: quarum quaelibet est substantia materialis in tot potest simul conuerti: non autem in infinita: quia non sunt in finetae partes substantiae, sicut quantitatis. i. Physi. vbi dicitur, quod est dare minimam carnem: licet non minimum continuum. Cum enim Deus primo attingit substantiam, adhuc est quantitas: vnde potest secundum diuersas partes in diuersa transsubstantiari: licet quod transubstantiatum est, sit non quantum: quia substantia sublata quantitate est indiuisibilis.
Ratio tamen inducta pro ista parte non cogit: quia na tura resoluens vnum mixtum in plura clementa conuertit substantiam cum quantitate. Vnde sic inuenit eam quantam. Et praeterea sicut domus potest resolui in lapides, ex quibus facta est: sic virtus diuina posset reparare omnia corpora vsque nunc in corpus Christi conuersa: sed hoc non esset per conuersionem corporis Christi in ipsa: sed per re parationem nouam conuersorum cum rem omnino annihila tam posset eandem numero reparare.
Praeterea non est simile de hac conuersione mixti in elementa, & panis in corpus Christi: quia in illa verum est assignare, etiam post conuersionem diuersa, secundum quae in diuersa conuertitur. scilicet diuersas partes materiae, quae sunt actu distinctae per diuersas formas, & quantitatem eorum, in quae conuertunt diuersae partes mixti: hic autem nihil actu manet conuersi distinctum, vel non distinctum. vnde non est distincte signare aliquid, in quod conuertantur diuersae partes.
sed contra hoc arguiturtripliciter. Primo, quia plura non possunt esse in eodem loco secundum eundem modum essendi, sed solum secundum diuersum: sicut spiritus, & corpus simul: vel splritus, & anima: & Deus, & anima, siue spiritus: non autem duo corpora simul, aut duae animae, aut duo angeli. si autem vnum corpus quantitate manente conuerteretur simul in plura corpora: plura corpora simul essent eodem modo essendi in. scilicet sacramentaliter, vel huiusmsdi.
sed hoc faciliter soluitur: quia licet hoc sit impossibile per naturam, non tamen per miraculi: vnde sicut miraculose possunt esse plura corpora simul localiter, sic etiam sacramentaliter.
secundo arguit contra hoc, quia qua ratione possent esse duo simul, eadem ratione infinita: sicut de esse localiter arguit Phylosophus 4. Physi.
sed dicendum, quod non est simile: quia corpora se mutuo impediunt in esse locali, non spirituali: item dicit, quod pari ratione essent esse infinita successiue, non simul.
Tertio arguitur sic: quia aut vna conuersio ne, aut pluribus, non vna: eo quod conuersiones plurifican tur penes terminorum, a quibus, vel a quos sunt plurifica tionem, nec pluribus successiue: quia substantia panis conuersa in corpus Christi: post non posset conuerti in corpus aliud: quia per primam conuersionem desinit esse: & illud quod non est, in aliud conuerti non potest, nec pluribus simul: qa impossibile est eandem rem numero simul mutari: & se cundum idem diuersis mutationibus eiusdem speciei ad. diuersos terminos disparatos.
Ad hoc dicunt quidam, quod Deus eandem substantiam numero potest conuertere simul in plura corpora& sic potest facere vnum corpus simul esse in diuersis locis, non quod idem corpus sic hic, & non hic simul: quia haec est contradictio, sed quod corpus, quod est hic, simul per diuiuam potentiam sit alibi: quod non contradicit propter diuersum modum essendi: sicut corpus Christi, quod est in coelo localiter simul est in altari sacramentaliter, non autem localiter.
Vel dicendum, quod esset vna conuersio: quia conuersio denominatur a termino a quo, non ad quem. Non enim est vnica conuersio omnium panum in corpus Christi, quamuis sit vnus terminus ad quem, sed est plures secundum terminos a quo: in quibus subiectiue est conuersio, nec est vnum accidens in diuersis subiectis.
Nec obstat, quod mutatio numeratur a termino ad quem: quia verum est de mutatione, quae est generatio: non de illa, quae est corruptio. sicut enim generatio denominatur a termino ad quem, sic & numeratur, & sicut corruptio denominatur a termino a quo: sic & specificat, & numeratur. Vnde si ex vno mixto fiant multa clementa per resolutionem erit vna corruptio ab vnitate termini a quo: & multae generationes a pluralitate terminorum ad quos. Conuersio autem haec pertinet ad corruptionem, non ad generationem. vnde denominat panem, qui non manet, & non corpus Christi, quod ibi fit de nouo.
Ad argumentum in oppositum principale diceretur, quod diuina virtute: simul vnus cibus posset conuerti in multa cibata secundum diuersas partes: sicut naturaliter conuertitur in diuersa membra. Et ideo vider, quod Deus posset eandem substantia panis numero simul conuertere in plura corpora. Quaelibet enim pars corporis Christi simul tota est sub qualibet parte hostiae consecratae, vt postea ostendet: quod verum non esset, nisi eadem pars substantiae panis conuerteretur in quanlibet partem cor poris Christi.
sed qua ratione substantia panis secundum eandem sui partem simul potest conuerti in caput corporis Christi, & in pedes, & in alia membra: videt, quod pos set conuerti per diuinam potentiam, si Deo placeret in plura corpora simul. Et sic non solum secundum diuersas partes: sed secundum idem potest vnum conuerti in plura simul.
sed dicendum, quod partes corporis Christi non sunt plura actu distincta: vnde non sic potest panis conuerti in di uersa corpora: sicut in diuersas partes eiusdem corporis.
Vel dicendum, quod in corpus Christi sit conuersio secundum quod est substantia, non secundum quod est quantum. Vnde partes corporis Christi sunt hic modo indiuisibili. Vnde non propter hoc potest fieri eiusdem conuersio in actu distincta.
QVANTVM ad secundum quo vna hostia pos sit partim consecrari: dicendum, quod aut consecrans intendit de terminatam partem consecrare, & signatam, non digito: sed animo: puta, quae est infra circulum, qui ibi apparet, & non aliam: & tunc illa tantum consecrat, & non alia: quia ad contionem autem alterius deest intentio. Et hoc patet ex ritu Graecorum: qui, vt dicit, magnum panem signant, & hodic vnam partem conficiunt, & cras aliam. si autem vult indeterminate consecrare medietatem, & non plus, non designans, nihil agit: quia determinata intentio deficit. Indiuiduum enim si gnatum, & non vagum oportet subiici transinutationi. In vtroque tamen casu peccat consecrans contra consuetudinem ecclesiae faciens, quocunque scienter partem continui panis vel vini velit consecrare: sed tamen in primo casu consecra tum est.
Nec valet ratio, quam quidam adducunt ad probandum hoc: quia. scilicet plus pot est Deus, quam natura: sed natura vnam partem coutinui conuertit, altera remanente, vt patet in mutua alteratione elementorum insuis secrationem istius omnia substantialia concurrunt: ad consccra extremitatibus: quia natura ibi simul corrumpit accidens cum substantia, quod non est in proposito.
sed considerandum est, quod potest Deus albedinem in superficie extensam particulariter corrumpere superficie manente integra, non sic, quod vna pars albedinis proprie corrumpatur: & alia maneat cum non habeat partibilitatem aliam a quantitate, sed quia facit, quod albedo manet secundum essentiam: prout afficit vnam partem, & non manet, prout afficit aliam: ita quod manet tota essentia albedinis, & tota corrumpitur per alium, & alium modum essendi: sic quamuis substantia non habeat partem, & partem aliam a quantitate: potest tamen ipsa corrumpi a Deo secundum quod afficitur hac parte quam titatis, & manere secundum quod afficitur alia parte. Vel sicut in primo articulo dictum est: actio Dei inuenit substantiam quantam. ideo de ipsa agit diuisim, sicut de quanta quantitate non dinisa.
sed contra hoc arguunt quidam multipliciter: primo sic. Quae non sunt distincta secundum esse, non sunt distincta secundum agere, & pati quia agere, & pati subponunt esse: & per consequens distinctum agere distincti esse: sed in continuo vna pars non habet esse distinctum ab alia: quia continuum est actu indiuisum. ergo &c.
Dicendum, quod suppositi distincti est agere principaliter, & non partim: sed pars nondistin cta secundum esse potest esse ratio agendi distincte sine alia, vt homo intelligit per animam, non per corpus: non autem ipsa intelligit. sicut ergo pars potest esse ratio agendi: sicut essendi, vt format dat esse, non materia: sic cum vna pars consecratur: dicendum, quod totum, & non pars conuertitur & consecratur: non quidem simpliciter, aut secundum totum: sed secundum partem, sicut aethiops est albus secundum dentem. Quae enim indifferenter per quamlibet partem nata sunt inesse toti, non denominant ipsum per partem simpliciter: sed secundum quid.
secundo sic: Quod non est subiectum motus per se, non est terminus motus per se: quia idem est terminus vtriusque in vbi, & motu locali, in qualitate & alteratione &c. sed vna pars continui non potest esse subiectum motus sine alia: quia continui est vnus motus 3. Physi. &. 5. Meta. ergo cum transsubstantiatio sit terminus motus, non potest vna pars sine alia consecrari.
Dicendum, quod idem est subiectum motus, & termini motus intrinseci, non autem extrinseci: vt patet in illuminatione, & alteratione: illuminatio enim, quae est terminus motus ipsius solis, est in aere: & alteratio est in ente actu: generatio autem sequens est in pura potentia. Trans substantiatio autem est terminus extrinsecus motus localis: non qui est eleuatio hostiae, vel aliquid huiusmodi: sed pro lationis verborum. Vnde etiam cum tota hostia consecrat, motus, & terminus differunt subiecto: quia prolatio subiectiue est in aere, vel in ore: & conuersio est in pane, vel in vi no. Motus etiam localis, qui accidit, est subiectiue in quamto, sed conuersio in nuda substantia.
Tertio sic: Panis in potentia non est materia huius sacramenti, sed tantum in actu: similiter & vinum, vt patet de pasta, & agresta: sed pars habet esse in potentia, non in actu: alias ex pluribus talibus non fieret vnum per se. ergo &c.
Dicendum, quod panis in potentia distante ab actu, vt granum, vel pasta non est materia: sed panis in potentia coniuncta actui proprio, vel communi, vt pars.
Quarto sic: non possumus aliter conficere, quam Christus, sed ipse confecit in toto pane, non in parte. Nec obstat de azimo, & fermentato: quia differunt accidentaliter tantum: & non substantialiter, sicut pars, & totum
Dicendum, quod possumus conficere in materia differente substantialiter ab illa, in qua Christus confecit: imo semper conficimus in alio pane, & vino, numero, sed non in alio specie.
Quinto sic: oportet couersum distingui a non conuerso realiter, & actu: sed pas conuersa non distinguebatur ante: cum eandem haberet quantitatem, nec postea, cum nullam habeat quantitatem ergo &c.
sexto sic: idem accidens numero non potest esse sine subiecto, & in subiecto: sed accidens partis non conuersae habet subiectum: accidens autem alterius partis non habet subiectum.
Dicendum, quod idem accidens numero extensum secundum diuersas partes potest esse sine subiecto, & insubiecto.
septimo sic: quia corpus Christi non incipit ibi esse, quandiu est ibi substantia panis, quae prius erat
CIRCA tertium notandum, quod si sacerdos intendat omnes hostias simul consecrare, licet ignoret, quot sint: nulla est ambiguitas quin omnes consecret. sed posito, quod nolit tot consecrare: tunc est distinctio: quia si credit, quod sint. 10. tantum, & sint. 11. sed non vult praecise nisi. 10. consecrare: aut vult quidem oens praesentes consecrare: tamen non credit, quod sint nisi. 10. & si sciret, quod essent. ro: amoueret vndecima: nihilominus omnes sunt consecratae: quia ponitur, quod vult omnes consecrare: licet deceptus sit: aut non vult consecrare omnes, quae sunt ibi: sed tantum. Nec plures, nec signat eas, & tunc nihil est consecratum propter defectum indeterminate in tentionis interioris. Ad argumenta: soluta sunt supra. Vbi illa accidentia fundentur.
On this page