Quaestio 2
Quaestio 2
utrum Deus possit facere accidens sine subiecto
QVAERITVR secundo, vtrum Deus possit facere accidens sine subiecto. Et videtur quod non: quia sicut se habet accidens absolutum ad subiectum: sic respectiuum ad obiectum: quia sicut accidentis esse est inesse: sic relationis esse est adesse: sed Deus non potest facere relationem sine termino: quia relatiua posita se ponunt. ergo nec accidens sine subiecto.
CONTRA, quia sicut accidenti per naturam debetur esse in alio, & non per se: sic econuerso substantiae perfectae primae debet per se esse, & non in alio: sed humanitas Christi, quae est prima substantia, & hoc aliquid non subsistit per se, sed in diuino supposito sustentat. ergo &c.
REsPONDEO, cum duplex sit accidens. scilicet absolutum, & respectiuum: & absolutum duplex, quantitas, & qualitas. Ideocirca istam quaestionem tria sunt videnda. Primo, de quantitate. secundo, de qualitate. Tertio de relatione. scilicet vtrum Deus ista posit sine subiecto facere.
QVANTVM ad primum sunt tria videnda. Primo de quantitate continua permanente. secundo, de successiua. Tertio, da discreta. Qantum ad primum videt, quod Deus possit separare quantitatem continuam remanentem a subiecto: quod probant aliqui sic: Deus potest facere omnem effectum immediate sine causa extrinseca: puta efficiente, & finali: quia ipse est primum principium, & finis vltimus omnium: & sic potest supplere vicem harum causarum: non autem sine causa intrinseca: puta materia, & forma: quia ipse neutra harum est: sicut hominem potest facere sine homine, non sine anima, & cor pore: sed in substentando accidens subiectum est causa ex trinseca: cum non sit forma, nec materia, ex qua. ergo &c.
sed ista ratio, vt mihi videt, non valet: quia sic pos set Deus facere relationem sine subiecto, & termino: prae- cipue si disserunt realiter a subiecto. Nec esset tunc aliqua instantia.
secunda ratio consueuit adduci: qa Deus potest conseruare i mmediate, quicquid seruat mediante alio, non material'r, nec formaliter: sed effectiue, sed sic conseruat accidens med iante substantia, non formaliter: quia accidens non habet esse formaliter a subiecto, sed cconuerso, nec materialiter: quia non vt est subiectu sustentat, & conseruat, quia tunc nihil nisi subiectu sustentaret, cuius contrarium est in Christo, & omne subiectum sustentaret: cuius contrarium apparet in materia prima. ergo conseruat effectiue.
Et si dicat, hoc non potest dici de subiecto violento, vt de aqua respectu caloris: dicendum, quod imo, quia sicut terra naturaliter sustentat aquam: quia nata est substerni: & tectum sustentat tegulas violenter: sic subiectum sustentat accidens proprium naturaliter: sed violentum violenter eadem violentia, qua recipit.
sed nec ista ratio cogit, quia sicut calor nulla violentia frigefacit, sic nec aqua violentia aliqua se calefacit, sed calefit: & per consequens nulla violentia conseruat actiue in se calorem, sed magis destruit. Vnde potest dici, quod licet subiici, non sit praecisa, & tota causa sustentandi: propter quod non subiectum aliquod sustentat, & subiectum aliquod non sustentat, vt arguitur: nihilominus tamen substantiae creatae subiici est ratio sustentandi: quia per hoc, quod subiicitur accidenti ipsa alteri non innixa sustentat ipsum. Et quicquid sit de hoc, certum est, quod quantitas non substentat qualitatem, cui subiicitur effectiue: sed solum materialiter, & subiectiue, sicut materia formam. sed hic est materia extrinseca, quam Deus supplere potest: puta faciendo formam substantialem sine materia, & qualitatem sine quantitate, vt post dicetur: quia cum vnum non sit de ratione alterius, nulla contradictio implicatur. Tertia ratio est, quod quando aliqua sunt sic adinuicem diuisa: quod vnum non implicat aliud, nec in sua essentia, nec in suo esse, nec sicut partem, nec aliter nulla contradictio est vnum esse sine alio: & per consequens Deus illa seorsum facere potest, sic est in pro posito. ergo &c. maior patet: quia solum propter hoc Deus non potest facere materiam sine forma, quia materia implicat formam: & si non quantum ad essentiam, in qua est distincta saltem quantum ad esse: quia esse est quaedam forma, cum sit actus, & non solum, quia est vnum esse vtriusque: quia tunc pro hoc non posset facere formam sine materia, sicut nec econuerso. Nunc autem potest facere formam sine materia, & non econuerso: quia materia non est esse formae, nec est causa formalis ipsius: forma autem vel est ipsum esse, vel est causa formalis ipsius, & Deus non potest facere effectum formalem sine causa: pnta esse album sine albedine, & pari ratione nec esse sine forma absolute: nec esse substantiale sine forma substantiali: constat autem, quod illud esse non potest esse nisi substantiale: cum materia, quae est primum subiectum, non possit inhaerere. Probatio minoris, quia quantita: est diuisibilis in ea, quae insunt. Vnde si ea, quae per se, & primo conueniunt quantitati: vt puta habere partem, vel quae secundo: vt puta habere situm, & huiusmodi: omnia considerentur aequaliter conueniunt quantitati separatae, sicut coniunctae: siue per possibile, siue per impossibile separatur. Ex quo etiam potest sumi alia ratio ad principale: quia sicut philosophus arguit animam separabilem a corpore naturaliter: quia naturaliter habet operationem subiectiue, & actiue separatam a corpore: ita illud, quod posset habere supernaturaliter operationem subiectiue, & actiue separatam a substantia: videt ab ea separabile supernaturaliter. sic autem est hic: quia quantitas si esset separata, non minus esset qualis, nec minus etia ageret intentionaliter, & realiter, quam si esset cum substantia. ergo &c.
secundo de quantitate successiua continua, quae est motus, videt dicendum: quod cum motus sit essentialiter fluxus formae, & non forma potest intelligi flu- xus sormae: vel cuius est, vt subiecti, vel cuius est, vt termini. Potest igitur motus esse sine termino: dum tamen sit in subiecto: sicut Deus posset vltimam spheram mouere: & ille motus in superficie conuexa existens non haberet terminum, qui est vbi: cum ipsa sit nusquam, & incircuscripta, sed haberet subiectum.
secundo econuerso in omni forma, quam Deus potest facere sine subiecto, potest esse motus sine subiecto: sicut quando rarefiunt, & condensantur spens in sacramento altaris: rarefactio quidem, & condensatio habent pro subiecto quantitatem, & pro termino qualitatem: sed augmentum, & decrementum, quae sequuntur istas alterationes sunt ibi sine subiecto: quia habent quantitatem proterminor non autem sstantiam pro subiecto, quia ibi non est, nec quantitatem: quia idem re non est subiectum, & terminus. Nec est maior difficultas facere accidens fluens sine subiecto, quam accidens stans cum vtrunque sit eiusdem actualitatis specie: licet in gradu perfecto, & imperfecto differant: imo aliquod accidens fluens est actualius, quam aliquod stans: sicut albedo fluens a gradu imperfecto ad perfectum est perfectior, quae quiescens in gradu imperfecto. Vnde cum hoc possit sustentari sine substantia multo magis illa.
Tertio, non potest esse motus sine vtroq,. scilicet sine termino, & subiecio: quia es set diffinitum sine diffinitione. sfluxus formae, & non es set forma fluens, nec vt subiectum, nec vt terminus.
Tertin, de quantitate discreta, quae est numerus in continuis permanentibus: videt, quod non possit fieri sine numeratis: quia non est aliqua res praeter illa. Cum enim vnitas, quae est principium numeri super continuum non addat rem, sed priuationem tantum: puta in diuisionnem: numerus qui non ast aliud, quam vnitates, nonaddet aliquid super omnia, nisi quantum vnitas super singula: & sic non addit ni si priuationem. Et si addit aliquod positiuum illud: est ens rationis. Facere autem aliquid realiter esse sine sua realitate est contradictio. Vnde cum numerus praeterres numeratas non dicat rem. ergo non est per se factibilis.
secundo, de quantitatediscreta, quae est tempus, quod est numerus prioris, & posterioris in motu videtur idem: quia aut non addit aliquid super motum, aut illud, quod addit, est ab anima, vt philosophus videtur innuere: qa si addit, haec est ratio mensurae · Relatio autem mensurae est rationis tantum. Datoetiam quod relatio, qua addit, esset realis: adhuc tamen relatio non potest fieri sine subiecto: vt dicetur in. 3. membro. Et tamen non videt probabile, quod tempus super motum addat relationem realem: quia tunc non esset spens quantitatis distincta a motu, sed magis species relationis.
Tertio videt idem de quantitate discreta, quae est oratio: quia cum illa non sit quantitas, nisi prout est in voce, quae est sonus cum motu continuo delatus, vel cum discontinuo, ipsa est quidam numerus. Vnde super quantitatem, vel quantitares continuas non addit, plusquam numerus super res manentes: imo non videtur, quod super sonum, sed super quantitatem continuam fundetur immediate. Et sic super sonum vocis, & quantitatem nullam rem absolutam addit, propter quod scorsum fieri non potest.
QVANTVM ad secundum principale sunt tria videnda. Primo, de qualitate sensibili, in tertia, & secunda specie. secundo, de qualitate, quae est sensibile commune, q est in quarta specie. Tertio, de qualitate spuali.
Primo ergo de qualitate in tertia specie, quae est passio, & pasiibilis qualitas, de quibus aliquae sunt, in secunda simul & in tertia: sicut illae, quae habent actionem naturalem, & animalem, vt primae qualitates actiue, de his videtur, quod possint diuina virtute separari, eadem ratione, qua, & quantitas. sed tunc qualitas illa non erit sensibilis actu, sed tantum aptitudine, nisi virtute diuina: quia esse sensibile non est ratio intrinseca coloris, sicut nec esse disgregatiuum: ga esse sensibile est esie motiuum sensus. Et ideo si separa- retu, esset quidem sensibilis: licet non actu sentiretur: sicut aliquis ignis posset esse ita paruulus, quod actu non calefaceret, quae uis esiet aptus natus calefacere, sicut oculus aeger non potest videre lucem excedentem: quamuis sit aptus natus videre secundu quod visus.
sed vtrum Deus posset facere videri colorem separatum est dubium. Et videt, quod sic quia diuina virtute prius potest separari a posteriori. Vnde cum qualitas prius sentiatur, & quantitas posterius: videtur, quod Deus posset facere videri qualitatem sine quantitate, & per consequens facere videri qualitatem, quae esset sine quantitate. Cum etiam quidam dicant posse Dei virtute videri, quod non est sicut, & fantasiari: quia certum est, quod speciem potest Deus causare, vel conseruare sine obiecto. si ergo propter nihil aliud est imaginatio rei absentis: non autem visio, quia manet spe cies in imaginatione re absente, non autem in visu, cum Deus possit re absente seruare speciem in visu: per consequens facit rem absentem, vel non entem videri: maxime si videre non est sola habitudo ad esse rei visae: sed actus absolutusterminatus ad rem, vt visa est, non secundum id, quod est. Potest enim Deus talem visionem conseruare. Et sic non potest Deus facere, quod ego videam rem, & res non sit visa: sed potest facere, quod ego videarem, & res non sit in rerum na tura: ficutres opinata, & scita est quidem cognita, sed non oportet, quod sit in rerum natura: quia esse cognitum intellectu, vel sensu in ipso quidem cognoscente ponitens rei. scilicet cognitionem ipsam: sed in ipso cognito non ponit nisi ensrationis: quod non requirit pro fundamento ens reale: nisi in aliquibus secundum cursum naturae, quam Deus posset immutare.
Praeterea, quantitas propter hoc est separabilis in esse, quia est separabilis in operari. si ergo qualitas separata per possibile, vel impossibile, nullam habeat operationem. ergo non erit separabilis secundum esse.
sed ad hoc posset dici, quod non sequitur: quia licet separabile secundum operationem sit separabile secundum esse, non tamen econuerso. De hoc autem dictum est supra dist. 10.
secundo, de qualitate, quae est sensibile commune: quae est in quarta specie qualitatis, & forma, & circa aliquid coustans figura, vt curuitas, rectitudo, & hu iusmodi: quia si iste qualitates differunt re absoluta a quantitate possunt fieri, & separari: sicut aliae qualitates secundae, & tertiae speciei. si autem non differantre absoluta, non possunt tunc fieri sine quantitate continua permanente: sicut nec quantitas discreta. supposito igitur, quod differant, potest fieri, aliter non. sed supposito, quod differant, adhuc est distantia de figura, quae cum sit terminatio corporis limitati, & cum impossibile sit corpus esse infinitum, impossibile est esse finitum, & non habere terminum. Et ideo contradictio esset, quod Deus faceret corpus finitum sine figura. ergo multo magis econuerso.
Et dicendum secundum illos, qui distinguunt vnum ab alio, quod est raedicatio per causam, & est aequiuocatiode figura: quia essentialiter figura differt ab illa terminatione, quae est priuatio vlterioris quantitatis. Figura autem est aliquid reale positiuum. Vnde figura est aequiuocum ad vtrunque, propter quod Deus non potest facere corpus finitum sine figura: prout figura dicit illam priuationem: sed potest Deus facere corpus finitum sine figura: prout dicit illud reale positiuum consequens illam priuationem vlterioris quantitatis, & econuerso. & similiter est de curuitate, & rectitudine lineae: quia, vt dicunt, priuationem hanc, quae est, quod medium non exit ab extremis, vel istam positionem quod exit: non est medium inter illa: non potest Deus facere lineam, quae non sit recta, vel curua secundum istum modum: sed prout rectitudo dicit rem absolutam, quae consequitur lineam, secundum quod eius medium non exit ab extremis, & curuitas eandem prout exit, sic Deus potest facere lineam sine rectitudine, & curuitate, & econuerso: & sic erit linea recta sine rectitudine: & curua sine curuitate propter aequiuocationem: sicut dicitur, quod Christus est filius Virginis, non propter filiationem, quam habeat, sed quia ab ea genitus est, sicut & Deus dicit Dominus, non propter relationem, quam in se habeat, sed quia est ter minus relationis oppositae.
Tertio, de qualitate spirituali, quae est in prima, & tertia specie, vt habitus, & actus, vel in secunda specie, vt potentia, de quibus omnibus videt, quod diuina virtute fieri possint sine subiecto: quia differunt a subiesto re absoluta secundum communem opinionem: & non sunt minus entia, quam qualitates corporales. Vnde si illae, vbi differunt, possunt separari a suis subiectis multo magis iste.
sed tunc est instantia, qa intellectus separatus poterit intelligere, & sic beatificari, quod est absurdum, quia non est ad imaginem Dei. Et similiter absurdius est de habitu, vel de actu separato, qui est super se reflexiuus. Et si possit dici, quod actus, vel habitus non possint intelligere: quia non habent potentiam, nec sunt potentia, nec potentia ipsa possit: quia principalis potentia intelligendi est ipsa substantia animae, vel angeli, non valet: quia saltem Deus posset intellectui separato imprimere eundem habitum gloriosum, & eandem beatitudinem, quam coniuncto, & tuncesset beatus, habens essentiam beatitudinis subiectiue. Et dicendum, quod verum est, quia vno inconuenienti dato alia contingunt: sed esset beatus tunc sicut potentia beatificabilis est: non autem sicut perfecta creatura rationalis.
QVANTVM ad tertium, de relatione sunt quatuor conclusiones. Prima, quod relatio nullo modo potest fieri sine subiecto: quia illud accidens, quod implicat subiectum, non potest esse sine subiecto: quin sit contradictio: quamuis subiectum sit extra essentiam eius, sicut non potest Deus facere album sine subiecto: quia licet album solam qualitatem significet: tamen album implicat subiectum significans albedinem insubiecto, propter quod esse album sine subiecto est esse albedinem sine subiecto, & in subiecto. similiter si sit accidens, quod in abstracto implicet subiectum, idem dicendum est: sicut symitas est nasi curuitas. Vnde quaecunque curuitas fieret sine naso ipsa non esset symitas. Ita cum relatio secundum quidditatem suam sit modus, & habitudo huius rei: & similiter omne accidens relatiuum impossibile est esse accidens respectiuum sine eo, quod per ipsum formaliter refertur: puta paternitatem sine patre, & similitudinem sine qualitate.
sed contra hoc videtur esse: quasi potest esse in speciebus altaris augmentum, & decrementum sine substantia: tunc est ibi augmentari, & diminui, quae sunt pati, & non est ibi subiectum eorum, & similiter augmentare, & diminuere. sed de hoc dicetur infram, cum agetur de actione, & passione specierum.
secunda conclusio est de relatione reali in abstracto: quod sicut non potest esse sine subiecto, ita nec sine termino: sed esse absolutum, non dico relatum: quia relatio est ipsum esse ad aliud. Vnde si non est aliud, aliud non est relatio: sed sufficit illud es se secundum id, quod est. Non oportet autem, quod secundum re spectum habeat esse reale, cum possit esse vna relatio realis, quando alia est tantum rationis, sicut relatio scientiae ad sibile mensurati ad mensuram.
Tertia conclusio est de relatiuo secundum esse, de quo idem videtur dicendum, quod. s non potest esse realitertale. Et dico realitate relationis vel etiam realitate fundamenti, nisi habeat extremum distinctum in esse reali, vel fundamenti, vel relatiui, sicut non potest esse realiter filius, vel Dominus, nisi habeat realiter parentem, vel seruuum: siue illa realitas sit a realitate generationis, & subiectionis, siue a realitate relationis.
Quarta conclusio est de relatiuo secundum dici, quod ipsum requirit extremum semper: non quidem in esse rea li distincto absoluto, vel relato, sicut ipsum requirunt relatio realis, & relatiuum secundum esse, siue sit rationis, siue rei, vt dictum est, sed inesse relatiui, sic intelligendo, quod in ta li esse ipsum requirit in quali, ipsum denotat, & respicit, verbi gratia, scientia, & potentia sunt relatiua secundum dici semper: quandoque autem secundum rem, vt in creaturis conmuniter: quandoque secundum rationem, vt scientia, & potentia Dei respectu creaturarum. Impossibile tamen est esse scientiam, vel potentiam alicuius: nisi vt illud sit mox inesse scibili, vel possibili. sed non oportet ipsum esse in esse reali: nec iterum oportet ipsum esse in esse distincto realiter, cum in Deo sit realis scientia respectu suiipsius, & realis potentia intelligendi, & volendi, & generandi, & spirandi, quae non distinguuntur ab obiecto. Et per hoc patet solutio ad primum.
On this page