Quaestio 3
Quaestio 3
utrum in sacramento altaris sint accidentia sine subiecto
QVAERITVR Tertio, vtrum in sacramento altaris sint accidentia sine subiecto? Et videtur, quod non: quia eucharistia est quoddam sacramentum, sicut & alia: & alia supernaturalia sicut istud: sed in aliis non ponunt accidentia sine subiecto. erlgo nec in isto poni debent.
CONTRA, quia si essent in subiecto, aut in cor pore Christi, aut in substantia panis, aut in aere, sed non in corpore Christi: in quo sunt alia eiusdem rationis. Iterum nec est Christus ita paruus, sicut hostia, nec ita coloratus. Nec in substantia panis, & vini, quae non manet. Nec in aere, quia est locus specierum, qui differt supposito, & subiecto a locato. Et iterum sunt ibi aliae dimensiones eiusdem speciei.
Et si dicatur, quod Deus potest face re duo accidentia eiusdem speciei in eodem subiecto non videtur: quia quaecumque sunt vnum subiecto, sunt vnum per accidens: sed sicut ipse non potest facere vnum per se ex duobus actibus, nisi vnum sit actu, & aliud in potentia: ita videt, quod nonpossit facere vnum per accidens ex duobus actibus aequalibus, nisi vnum sit potentialius, & aliud actualius: quod non est in his, quae non differunt specie nisi per accidens, quando differunt gradu.
REsPONDEO, communis opinio omnium catholicorum est hic esse accidentia fine subiecto. Circa hoc tamen est triplex modus dicendi.
PRIMVS, quod sunt hic naturaliter, nec proprie subsistunt, quia sunt in alio. Dicunt enim, quod sicut qualitas remanet hic naturaliter: quia remanet suum immediatum subiectum, quod est quantitas: licet tollatur suum remo tum, quod est substantia, & sic ipsa qualitas non subsistit, sed inhaeret: sic etiam quantitas caret quidem suo subiecto remoto: quod est essentia substantiae, quae conuertit: sed habet suum subiectum proprium, & propinquum: quod esse substantiae, quo mediante inest substantiae: quia illud esse possibile est remanere essentia non remanente, imo necesse est ipsum remanere considerato modo, quo desinit hic esse,
Et quidem, quod hoc sit possibile, patet: quia licet essentia sit prior ipso esse ex quo videtur, cum prius possit separari a posteriori, quod magis possit separari, & fieri essentia sine esse, quam econuerso: tamen considerando ex alia parte, q essentia se habet ad esse, sicut potentia ad actum, & sicut materia ad formam, quia actus minus dependet a potentia, quam econuerso: sicut Deus magis potest facere formam sine materia, quam econuerso: imo illud potest, & istud non pont: sic videtur magis factibile esse sine essentia, quam econuerso: sed Deus in incartione verbi fecit essentiam humanitatis sine suo esse. ergo multo magis hic potest facere esse substantiae panis sine essentia, vt sicut est ibi assumpta essentia, & manet: non autem esse & non manet: sic econuerso hic conuersa potest esse essentia, & non manet, & non conuersum esse manebit.
secundo, ostendunt, quod non solum istud sit possibile, sed necesse, quia nihil creatum potest conuerti in increatum, sed vnum creatum potest conuerti in aliud, quando communicant in materia, & in genere, aliter non: sicut accidens non conuertitur in substantiam, nec in accidens alterius praedicamenti secundum communem opinionem: essentia autem panis cum essentia corporis Christi conuenit in materia, & in genere. Vnde vna potest cooerti in aliam etiam per naturam, si corpus esset mortale: sed esse panis non communicat in materia, nec in genere cum esse corporis Christi substantiali: cum illud sit increatum diuinum, quod est suppositi diuini, cum in Christo non sit nisi vnum esse actualis existentiae substantialis. ergo impossibile est esse panis conuerti, & necesse est ipsum remanere.
sed contra hanc opinionem arguitur primo, quod non necesse sit ipsum remanere: tum quia si non posset conuerti: potest tamen annihilari, vel potest corrumpi cedendo in potentiam materiae: ita quod sicut humanitas potuit assumi non assumpto esse, sed manente in potentia materiae: sic essentia potest conuerti non conuerso esse, sed redacto in potentia essentiae. Item licet esse panis non possit conuerti in esse increatum: potest tamen conuerti in essentiam creatam: quia quae communicat in materia, sunt adinuicem transmutabilia: dato quod non communicent in materia propinqua, sed solum in remota: sicut elementum potest conuerti in animatum, & econuerso: esse autem panis, & esse corporis Christi conueniunt in materia prima, quae est vtriusq, potentia remota, licet non conueniant in propinqua, quia materia est pura potentia: essentia autem est potentia cum actur imo etiam ratio contraria si aliquid valeret: concluderet, quod de omni cibo, quem Christus ante passionem sumpsit: sola essentia in ipsum conuersa fuit, & non esse, sed remansit, vel aliter, quae per conuersionem corruptum fuit, quia esse substantiale Christi erat increatum ante resurrectionem, sicut post.
Praeterea, sicut dicimus, quod aqua, quae de potentia ordinata non potest conuerti in sanguinem Christi: prius conuertitur in vinum, & postea totum in sanguinem: sic es se si non potest de potentia absoluta conuerti in aliquid Christi: prius natura conuertir in suam essentiam transiens in eam: sicut forma, quae cedit in potentiam materiae, & post illa es esse remanere, vt probat vltima ratio, quae per hoc est soluta.
secundo etiam videt, quod non sit possibile ipsum manere: quia impossibile est, quod Deus faciat effectum formalem sine causa formali sua: puta esse album sine albedine. vnde cum esse panis sit effectus formalis essentiae panis, videtur impossibile, quod Deusfaciat esse panis sine essetia panis.
Et ad argumentum est dicendum, quod Deus non potest facere essentiam sine omni esse: quia tunc esset, & non esset: sed bene potest facere essentiam sine suo esse natura li, communicando sibi esse perfectius. sic etiam non potest facere esse panis sine essentia panis, vel aliquid nobiliore: ergo non potest manere esse panis nisi cum aliqua essentia substantiae, quae vel sit panis, vel alia nobilior, quae sit idem supposito, & per se cum ipso esse. ergo cum haec non sit essentia corporis Christi: oportet ibi aliam esse, cum qua non plus ibi esset corpus Christi, sicut nec erat ante conuersionem, sicut fit quando ex speciebus alia substantia generatur.
sECVNDVs modus dicendi est, quod sentia tota conuertitur in essentiam. Et sic non necesse est quae sit vnum cum ea: haec autem non est essentia accidentis. ibi subsistunt accidentia supernaturaliter per virtutem superadditam: quia quod aliquid habeat actu illud, quod debetur suae naturae, potest esse non per aliquid additum, sed solum per conseruationem naturae, & per remotionem prohibentis, si quod est. sicut quod leue ferat sursum, ad quod est tantum in potentia accidentali: sufficit tantum generans conseruans in esse, & remouens prohibens: ad hoc autem, quod non leue possit sursum ferri, cum sit in potentia essentiali: oportet sibi addi actum primum: vt dicit. 2. de anima, &. 8. Physi. quia nihil potest aliquid, cum prius non posset, nisi per aliquod sibi additum. sic igitur, quia substantiae naturale est subsistere non oportet aliquid superaddere sibi ad subsistendum: sed sufficit ipsam cum seruare. Vnde substantia per nihil sibi additum subsistit: & si ipsa prohibeatur subsistere aliquo alio sufficit illud amouere, nec oportet aliquid addere, sicut humanitas Christi sola de positione a deitate sibi derelicta nullo addito subsisteret. sed accidens non habet per naturam subsistere, sed magis inhaerere: vnde non potest subsistere nisi per aliquid sibi additum, sicut nec vapor sursum stare, nisi per calorem incorporatum.
sed nec ista opinio valet: quia illud additum, aut esset essentia, aut esse, id est, aut esset principium subsistendi, aut ipsum subsistere. Non primum: quia tunc inter essentiam quantitatis, & suum esse caderet medium, quod est absurdum. Et iterum esset vnicum esse duplicis essentiae, quod non est nisi materiae, & formae. Non etiam secundum, quia illud subsistere cum esse preexistente essent duo esse vnius essentiae, quod est inconueniens. Et iterum illi subsistere inesset esse primum, & inhaeret: & per consequens essentia sua, & sic non subsisteret quantitas, sed inhaeret, aut si non inhaereret, per consequens subsisteret: & sic non essent duo subsistere. Et quod dicitur de posse, quod prius non poterat, dicendum, quod ad hoc, quod aliquid possit per se, & de se intrinsece, quod prius non poterat indiget aliquo sibi addito: sicut graue ad hoc, quod ab intra sursum feratur, requirit aliquid sibi impressum a coelo, vel ab adamante. sed ad hoc, quod ex alio, & per aliud non indiget, sicut ad hoc, quod graue aliquo substentet sursum, non oportet aliud sibi addere: sed per aliud separatum illic potest teneri, vel violenter ab agente particulari: puta columna, vel supernaturaliter a natura vni uersali supplente vacuum: ita accidentia non ex se subsistunt, sed diuina virtute, quae portat omnia verbo virtutis suae, & lapidem posset substentare sursum nullo ei addito, quamuis natura eius tendat deordum: sic & accidenti, quod natum est inhaerere alteri tribuit subsistere in se, non per additum.
Et ideo est tertius modus dicendi, quod per nihil ad ditum, sed per solam diuinam virtutem subsistunt, nec per hoc quod est ibi corpus Christi, sine cuius poenitentia idem posset fieri, & hoc patet: quia illud additum, aut esset substantia, aut accidens non accidens: quia pari ratione indigeret aliquo alio substentante. cum aequaliter omni accidenti absoluto esse sit in esse: non minus naturali, quam supernaturali, nec minus corporali, quam spirituali, nec econuerso, nec substantia: quia aut illa esset affecta illa quantitate subiectiue, aut non. Non primo modo, quia tunc non esset ibi corpus Christi, ex quo est ibi alia substantia, quae succederet loco primae: quia corpus Christi non est ibi, nisi quia succedit substantiae prius existenti: aut non esset affecta, & tunc non posset substentare illam, cum hoc sit proprium virtutis infinitae. scilicet posse substentare aliquid in se a se distinctum natura, vel subiecto: quod non potest virtus finita per aliquod medium.
Ad argumentum in oppositum dicendum, quod non est simile de eucharistia, & aliis sacramentis: quia in eucharistia debet esse Christus realiter, & non in aliis sacramentis, nisi virtualiter. ideo hic oportet substantiam in ipsum conuerti, cum alius modus sufficiens nondum sit inuentus, per quem possit hoc esse, non autem in aliis.
On this page