Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

utrum poenitentia sit virtus

QVAESTIO SECVNDA. De virtute poenitentiae.

Thom. 3. q. si. art. 1. &. 2.

SECVNDO Quaeritur, vtrum poenitentia sit virtus. Et videtur quod non: quia virtus est de bono: sed poenitentia est de malo. ergo &c.

CONTRA praecepta le. non sunt nisi de actibus virta tum, sod lex Euagelica praecepit dicent: Poen itentiam agite. ergo &c.

REsPONDEO, duo sunt facienda: quia primo ponet vna opinio probabilis, & subtilis. secundo inquiretur de quibusdam, quae implicat.

CIRCA primum sciendum est, quod aliqui praemittunt quanda distinctionem, quae fupposita probant tres conclusionet de poenitentia. Et ex hoc inferunt quoddam correlarium.

Primo ergo distinguunt de poenitere, dicentes, quod cum poenitere includat dolorem de de peccato commisso, potest accipi dupliciter, vel pro dolore, qui est actus senfitiue partis, vel pro displicentia voluntatis primo modo dolere non est actus virtutis poenitentiae: saltem ab ea immediate elicitus, prout. de poenitentia loquimur, quia nulla potentia sensitiua apprehendit peccatum, prout est Dei offensiuum, quod tamen facit poenitentia, de qua loquimur. sed poenitere secundo modo acceptu pro displicentia voluntatis est actus, de quo quaerit, ansit virtuosus. Et de hoc dicunt tria. scilicet quod est virtuosus actus. secundo, quod est actus virtutis moralis, & non theologice. Tertio, quod pertinet ad iustitiam.

Quantum ad primum dicunt, quod actus virtutis aliquando accipitur stricte. scilicet pro solo actu elicito a potentia perfecta per habitum virtuosum: & sic non oportet, quod poenitere semper sit actus virtuosus: quandoque vero sumitur pro omni actu regulato a ratione: qui vel est ell citus a virtute, vel quantum est de se generatiuut, est virtutis: & isto modo Poenitere semper est actus virtuosus. Primum patet: quia habitus nunquam requiritur ad eliciendum actum quantum ad essentium actus: sed solum quantum ad ponendum modum: quod patet ex diffinitione potentiae, & habitus. quia potentia est, qua possumus, habitus vero, quo bene, vel male possumus. 1. Eth. &. 5. Meth. dicitur, quod habi tus est, quo quis bene, vel male disponitur. Patet etiam per exemplum. Ad concupiscere enim non requiritur habitus: sed ad sic concupiscere: puta temperante requiritur habitus temperantiae. sed poenitere solum dicit actum quo ad substantiam actus, & non modum, per quem nos habeamus sic, vel aliter in dolendo. ergo non requirit aliquem habitum, a quo eliciatur. secundum patet sic: quia omnis actus ab electio ne procedens cadens super debitam materiam cum debitis circumstantiis potest esse virtuosus: sed poenitere de peccato commisso potest esse ex electione procedens: & cadit super debitam materiam: quia sicut bonum debite placet, ita malum debite displicet: potest etiam informari debitis circumstantiis: & prout de ipso loquimur, debite iuformatur: quia detestat peccatum, vt commissum est in irreuerentiam Dei cum proposito confitendi. ergo talis actus potest esse actus virtutis. Minor patet iam. Maior etiam patet per diffinitionem virtutis 2. Eth. Quia virtus est habitus electiuus immediate consistens, prout recta ratio determinabit. Veruntamen non potest esse primus, & principalis actus alicuius virtutis: quia primus, & principalis actus alicuius virtutis, nunquam praee xigit actionem vitij in operante virtuose. Actus enim principalis temperantiae non requirit, quod homo prius intemperate egerit: nec actus principalis liberalitatis requirit, quod aliquis prius auarus fuerit, & sic de singulis virtutibus. Alio quin nullus posset esse virtuosus, nisi prius fuerit vitiosus: quod non est verum. sed poenitere praesupponit necessario actum vitlosum fuisse in poenitente, est enim de malo commisso. Quia poenitere non est primus, & principalis accundum sic patet, quia virtus illa, quae non habet Deum pro immediato obiecto non est theologica, liset moralis: si tamen eius obiectum sit de agibili a nobis, sed obiectum immediatum poenitentiae non est Deus: sed peccatum operatum a no bis. ergo poenitentia non est virtus theologica, sed moralis: maior, & minor de se patent. ideo &c.

Est tamen intelligendum, quod cum virtutes morales non habeant Deum pro immediato fine, sicut nec pro immediato obiecto: poenitentia tamen, vt de ipsa loquimur, habet Deum pro immediato fine. sed oportet, quod hoc insit ei, prout astus eius imperaturab aliqua virtute theologica. scilicet fide, & spe: Et sic patet secundum.

Tertium sic patet, quia omnis habitus moralis, qui ordinat hominem in ratione debiti pertinet ad iustitiam: sed poenitentia, vt est virtus moralis, est huiusmodi. ergo &c. Maior patet, quia aliae virtutes morales a iustitia non ordinant hominem ad alterum, vt temperantia. Liberalitas autem & si ordinat ad alterum: non tamen in ratione debiti: quia liberalis non dat ex debito: quia non tenetur dare ex debito. Ad iustitiam autem pertinet ratio debiti, vt ipsum nomem sonat. Ideo &c. Minor probatur: ga quod poenitentia ordinet hominem ad Deum iam probatum est, sed quod in ratione debiti, probatur, quia homo efficitur alteri debitor dupliciter. Vno modo per hoc, quod aliquid voluntarie recipit: sicut in commutationibus voluntariis in emptione, & venditione. Alio modo per hoc, quod aliquid in iuste substraxit, sicut in violentis, vt in furto, rapina, & percussione, & huiusmodi. similiter homo efficit Deo debitor per hoc, quod aliquid ab eo recipit. Et redditio huius debiti pertinet ad virtutem latriae, per quam exhibemus Deo debitum honorem in oblationibus, & sacrificiis, & huiusmodi: Alio modo per hoc, quod contra Deum peccauit. Et sic subtrahit ei debitam reuerentiam, & obedientiam. Et quo ad hoc reddit homo poenitentiam debitam. Propter quod sicut la: tria pertinet ad iustitiam, sic & poenitentia, & sic patet tertium.

Ex quo patet, quod poenitentia est spiritualis virtus: quia licet generaliter consideret malum tanquam obiectum: tamen considerat in eo spiritualem rationem: quia commissum contra obedientiam Deo debitam, vt est expiabilis per satis fationem, quod non facit alia virtus. Ex quo etiam patet, q si actus poenitentiae esset solum dolor de peccato commisso quatenus est contra rationem rectam poenitere non pertinet ad aliquam specialem virtutem: quia per eundem actum placet vnicuiq, quod est conueniens, quod displicet, quod est inconueniens. Et cum omnis habitus virtuosus sit concors ra- tioni recte per eum displicet, quicquid discordat a rest ratione: haec est opinio de verbo ad verbum.

Quantum ad secundum inquirendo de praedictis videntur omnia benedicta praeter sex dubia, quae implicant. Primo, quia poenitere sensitiuum, siue sit ipsum plangere, vel flere, siue dolor cordis, licet sit actus non a poena illicitus, quia ipsa est in voluntate, & nullum actum elicit extra suum subiectum nihilominus tamen potest dici actus virtutis poenitentiae simpli citer: quia est ab ea per se, & non per accidens intentus, & imperatus. Et hoc primo patet per simile: quia sicut genuflexiones, & huiusmodi sunt actus latriae imperati, & affectio ani mi interior, quamuis ipsa sit in voluntate, & habeat Dei honorem pro formali obiecto, quod non potest virtus sensitiua apprehendere, & nihilominus dicuntur esse actus latriae simpliciter: licet non principal'r, sic licet peccatum, vt est Dei offensiuum non sit a sensu cognoscibile nihilominus circa boc potest actus sensitiuus imperari per se, & directe, & per hoc esse actus virtutis simpliciter. Alias nullus actns exterior erit actus virtutis. Item si sua ratio est bona, quod dolere sensibile non sit actus virtutis: quia sensus non apprehendit peccatum, vt est Dei offensiuum: tunc nulla virtus esset in appetitu sensitiuo: quia virtus est habitus electiuus immediate consistens, vt recta ratio determinabit: sensus autem apprehendit obiectum: sed non prout est conueniens rationi, vel disconueniens: & tamen ordo ad rationem est formale in virtute: nihilominus tamen est virtus, & actus virtutis in appetitu sensitiuo, sicut temperantia, & fortitudo, & concupiscere temperate, & irasci fortiter, prout recta ratio dictat: ad quod sufflcit sensum obedire rationi. Nec oportet sensum obiectum referre ad rationem, imo etiam videret alicui, quod si sensus obediat rationi dolendo de peccato, sicut ratio dictat dolendum etiam propter hoc habitus, qui in seusu ad hoc generabitur, erit virtutis, vel virtuo sus. Et sicut habitus detestatiuus luxuriae, vt est quid turpe secundum rationem est in sensu: sic habitus penitiuus de Iuxuria, vt est contra Deum, potest in eo poni: quia non magis sensus cognoscit peccatum, vt est contra rationem, quae vt est contra Deum: cum vtrunque sit supra sensum. sed sicut iustitia virtus proprie est in voluntate: sed aliquid correspondens ei est in sensu, sic de poenitentia dici potest.

Et quod Tho. dicit, quod poenitentiae passio non est actus virtutis, verum est, sed prout ex electione clicitur, vel imperatur, & secundum rationem poenitet, est actus virtotis.

Quod autem dicit secundo, quod poenitere prout est displicentia voluntatis potest esse sine habitu, & hoc verum est de actu virtutis politicae, & acquisitae: imo etiam de actu virtutis theologicae infusae, sicut credere arti culos fidei, & sperare, potest esse sine habitu infuso, vt in haeretico, & etiam sine acquisito. Et non solum poenitere mala, sicuti in Iuda, & damnatis: sed etiam poenitere bonum ex genere, & circumstantiis: sicut patet in attrito, & non contrito. Et est eiusdem speciei in genere naturae, quando est sine habitu, sicut qum est ex habitu, siue poenitentia sit habitus acquisitus, siue infusus: quamuis differant in genere moris: sicut actus virtutis acquisitae, & infusae: quia ad alium, & alium finem, qui praestituuntur ab extra. scilicet a ratione: sicut iactus lapidis, vel sagittae potest procedere ex diuersis habitibus: & secundum quod ad diuersos fines ordinatur: quia erit actus eutropeliae, si ad ludum: iustitiae si ad latronem, iniustitiae si ad innocentem. Vnde actus exterior, & appetitus sensitiuus non differunt in genere naturae, non solum diuersarum virtutum, sed nec virtutis, & vitij. Irasci enim bene, & male non differunt specie. sed actus elicitus a voluntate forte differt specie virtutis infusae, & acquisitae: quia ex fine sicut obiecto principali habet actus, ille speciem etiam naturae. Velle enim placere Deo, & velle obedire ratione differunt specie.

Quod autem di- ctum est actum omnis virtutis posse esse sine habitu, est dubium de charitate: cuius actus primus, & principalis est diligere Deum super omnia: cum quo non stat mortalis culpa, quia in illo tota lex impletur: omne autem mortale est contra aliquod praeceptum legis. ergo iste actus non potest esse sine charitate consequente, quamuis possit esse non elicitus ab ea, sed disponens ad eam: cum quo simul charitas infunditur, sed remissa si remisse diligit, vel intensa si intense. Et si hoc est verum pari ratione videt, quod poenitere non possit esse sine virtute poenitentiae consequentiae, vel remisse, vel intense, secundum quod diuersimode poeniteat: quia nisi doleat de omnibus peccatis, prout offendit per ea Deum, & doleat plus, quam de omni alio non est tale poenitere etiam in genere naturae, quale est illud, quod poenitentia elicit. si autem sic dolet, statim charitas, & omnis virtus infunditur, quod videtur dubium, & inquisitione dignum.

Quod autem tertio dicit, quod potest esse ex habitu virtuoso: quia ex electione cum debitis circunstantiis super debitam materiam. Contra illud, quod est malum, inquantum malum non potest esse debita materia alicuius: sed peccatum inquantum est contra Deum est malum, & in debitum. ergo non est debita materia, sed indebita.

Dicendum, quod debitum, & indebitum in materia morali non dicuntur absolute, sed in relatione ad rationem. Et quia per idem aliquid mouetur ad aliquid, & ab eius opposito cum bonum, & malum sint opposita bonum, & malum, sunt debita materia voluntatis differenter: quia voluntas debet declinare malum, & eligere bonum. Vnde bonum inquan tum huiusmodi est debita materia voluntatis ad eligendum, & indebita ad respuendum. Econtra est de malo. Vnde peccatum est debita materia ad respuendum, & detestandum, sed indebita ad eligendum. Vnde actus detestans peccatum cadit super debitam materiam respectu talis actus: quae in se est mala respectu actus electionis, & in se bona respectu actus detestationis. Et secundum quod est de se mala non potestesse bona, nececonuerso.

Quod autem quarto dicit, quod non potest esse primus, & principalis actus virtutis: quia virtus non praesupponit vitium. Contra, quia si omnis actus ex electione procedens congruens rationi, cui conuenit propria diffinitio actus virtuosi potest esse primus, & proprius virtutis: cum iste sit huiusmodi. ergo &c. Formale enim in virtute est, quod eius actus sit immediate consistens: prout recta ratio determinauit. Vnde cir ea quodcumque hoc sit, illud virtuosum erit. Potest enim virtuosus rationabiliter se habere circa malum naturae, sicut circa bonum naturae. Et virtuosior est actus, quem habet circa mala, quam quae habet circa bona: puta non timere mortem, quam concupiscere ordinate, & huiusmodi. Et similiter circa malum moris detestando potest se habere aeque virtuose: sicut circa bonum moris prosequendo. si ergo detestari vitium est virtuosum, sicut amare bonum, & plus debet homo detestari suum vitium, quam alienum: igitur potest esse primus, & principalis actus alicuius virtutis.

Et quando dicitur, quod virtus non praesupponit vitium: dicendum, quod non est verum de omni virtute, quia si omnis actus bonus, qui habet specialem difficultatem, requirit specialem virtutem detestari peccatum ad expiationem, quod est bonum: & habet difficultatem distinctam ab aliis, debet habere specialem virtutem. Vittus enim subuenit homini secundum quemcunque statum: ita vt si a virtute cecidit, possit virtutem recupera re: & id, quod perdidit per peccatum. ergo licet non omnis virtus supponat in virtuoso vitium: tamen illa virtus, quae perficit hominem specialiter contra defectum vitij praecedentis supponit illum: ita vt sit aliqua virtus supponens vitium nunquum fuisse: sicut virginitas quaedam supponens fuisse, sicut poenitentia quaedam, cui hoc accidit, sicut aliae coniter.

Quod autem quinto dicit, quod est virtus motalis non theologici: excedens tamen, vt latria habens Deum pro fine immediato: sed pro obiecto aliquid agibile a nobis verum est: nisi quod magis proprie videretur dicendum, quod habet pro obiecto non agibile a nobis: sed quod actum est a nobis male, vel quod agi debuit, & est omissum. Peccatum enim actuale omissionis, vel commissionis est eius propria materia, & obiectum.

Et verum dicit, quod a virtute theologica ad istum finem imperatur: quia nihil proponis alicui, vt finis nisi ab habitu, cuius illud est obiectum. Potest tamen esse actus poenitendi sine habitu virtutis fidei, spei, & charitatis: si verum est, quod ipse dicit, quod potest esse, & sine habitu proprio: a quo magis tamen dependet, quam ab alio. Item potest esse non solum infusa, sed etiam acquisita, sicut caeterae morales. sed ad eius acquisitionem magis requiritur fides, vel actus fidei, quam aliarum: quia finis immediatus est est Deus cognitus supernaturaliter. Non enim cognitio naturalis docet Deum sic placari ad euadendum gehennam, & ad habendum gloriam.

Item quando dicit, quod eius finis immediatus est Deus, intelligitur de fine cuius, non de fine, quo vel Deus non secundum se: sed secundum quod placandus, vel Dei placatio, vel reconciliatio est eiusfi nis proprius, & non Deus, prout est in se. potest addi etiam ad illud, quod dictum est in. 4. arti. quod licet actus poenitentiae supponat actum vitij: tamen habitus eius si sit infusus, non supponit, quia in baptismo infundir: vt homo sit paratus poenitere, si vnquam inueniat se Deum offendisse. Et sic est etiam in innocentibus.

Quod autem sexto dicit, & bene, quod poenitentia est spiritualis virtus, videtur contradicere ei quod dixit, quod poenitere non potest esse primus, & principalis actus alicuius virtutis: quia omnis virtus specialis habet aliquem actum primum, & principalem, a quo specificatur, & propter quem est principaliter. Non est autem dare alium actum poenitentiae primum, & principalem, quae poeni tere, sicut ipsum nomen sonat, sicut & iustitiae iustae agere: & temperantiae temperatae, & sic de aliis. ergo in hoc contradicit ei, quod dixerat in. 4ar. Ad argumentum dicendum, quod virtus est de bono formaliter, & finaliter, licet possit esse de malo materialiter, quia actus eius est bonus.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 2