Text List

Quaestio 3

Quaestio 3

de poenitentia in comparatione ad alias virtutes

QVAESTIO TERTIA. De subiecto poenitentiae.

Thom. 3. q. sa. art. 6. &. s5. art. 6.

TERTIO Quaeritur de poenitentia in comparatione ad alias virtutes. Et videtur, quod sit prima omnium virtutum: quia causa est prior effectu, sed per poenitentiam acquiruntur, & causantur in pectore omnes virtutes. ergo &c.

CONTRA: fundamentum est prima pars aedificij: sed fides est fundamentum totius spūalis aedificij. ergo, & prima.

RESPONDEO, hic sunt quinque conclusiones. Prima, quod poenitentia timore concipitur: quia Oderunt peccare boni virtutis amore. Oderunt peccare mali formidine poenae: itaque cum sint plures mali, quam boni, vt in pluribus concipitur timore poenae: licet in aliquibus bonis concipiatur virtutis amore.

secunda conclusio est, quomodo ipsa est prima virtutum: quia licet omnes virtutes simul infundantur quantum ad habitum: vna tamen est prior altera quantum ad ordinem secundum actum. Et ideo ex actibus ista prioritas est attendenda. Motum autem voluntatis cuiusmodi est motus virtutum moralium praecedit motus cognitionis: quia appetibile imaginatum, vel intellectum mouet appetitum, vt dicitur in tertio de anima: & iterum extimatio possibilitatis quia electio, quae est principalis motus virtutis non potest esse de impossibili extimato. Motus autem appetitus in duobus consistit, in fuga mali, & in prosequutione boni. Et haec duo diuersimode generant. Quandoque enim aliquis fugit malum propter desiderium boni: quandoque enim eli quis fugit malum propter desiderium boni: quando alio modo. Et hic motus est frequentius in reuersione peccatoris ad Deum per poenitentiam. Et ideo motum poenitentiae prae cedit motus fidei: quia accedentem ad Deum oportet crede re. Hebr. 2. & iterum motus spei coniunctus motui timoris, propter quem fit extimatio de possibilitate veniae consequendae. Et ideo dicit Grego. quod poenitens mouetur inter spem, & timorem: deinde vt in pluribus sequitur modus poenitentiae: de inde motus charitatis, & aliarum virtutum per ordinem. Quandoque etiam motus praecedit motum poenitentiae: vt dictum est. sed ille amor non est charitatis: quia charitas amissa non recuperatur: nisi per contritionem de peccatis praecedentibus, quae est motus poenitentiae virtutis. secundum hoc ergo dicendum est, quod poenitentia est prior quibusdam virtutibus. scilicet charitate, & sequentibus ipsam, & posteor fide, & spe.

Tertia conclusio est, quod poenitentia potest dici fundamentum. Ad cuius euidentiam est sciendum, quod fundamentum dicitur in spiritualibus ad similitudinem fundamenti corporalis: quod duas habet proprietates. Prima est, quod ipsum est prima pars aedificij. Alia, quod fundamento totum aedincium sustetatur. Et ideo in spiritualibus fundamentum dicit aliquid, vel ratione prioritatis, vel ratione conseruationis aliorum, & sustentationis, aut etiam ratione vtriusque. Prioritas autem potest attendi dupliciter. Vno modo quantum ad discliplinanspiri tualium, & sic illa, quae primo occutrunt edocenda in Christiana religione fundamentum dicuntur Hebr. 6. Alio modo quantum ad vitam spiritualem: & sicfides dicitur simpliciter fundamentum: sed timor, & poenitentia in genere eorum, quae adeffectum pertinent quantum ad fugam mali: charitas autem quantum ad prosequutionem boni: proutdicitur Ephe. 4. In charitate radicati, & fundati. sed ratione sustentationis in prosperis dicitur humilitas fundamentum, in aduersis fortitudo. Poenitentia autem, & timor in recedendo a malo diuersimode sunt fundamenta: quia timor est primum in isto genere, quod est recedendo a malo commisso. Et ideo etiam timor praecedit poenitentiam, sicut principia generis praecedunt principia speciei.

Quarta conclusio est, quod poenitentia dicit secunda tabula post naufragium secundum Hiero. & est metaforica locutio. Illi enim qui prospero itinere mare nauigant, prima tabula sustentantur. sipsa naui integra. sed naufragium passi alicuius tabulae nauis fractae auxilio ad portum salutis ducuntur. Et haec secunda tabula dicit, quae est post naufragium: non quod sit secunda post naufragium: sed quia existens post naufragium est secunda a prima, quae erat ante naufragium. Gratia igitur baptismalis, per quam in ecclesia collocamur: cuius figura fuit archa Noe: dicitur prima tabula ante naufragium. sed quia per peccatum mortale naufragium passis, & a gratia innocentiae cadentibus non restat aliquod remedium, nisi poenitentia. ideo poenitentia secunda tabula dicitur.

Quinta conclusio est, quod poenitentia multipliciter diffinitur. Prima est Ambr. & Greg. quia Poenitentia est inala praeterita plangere, & plangenda iterum non committere. Quam diffinitionem Magister ad forman debitam renducens dicit, quod poenitentia est virtus, quam commissa mala plangimus cum emendationis proposito: vbi primo ponitur genus: quod virtus. Alia duo pertinent ad differentiam. scilicet dolor de peccatis praeteri tis, quod tangit in hoc, quod dicitur: qua commissa mala plangimus, & propositum de futura emendatione cum emendationis proposito. Et haec duo perfecte recompensant dininam offensam exterius. sic igitur haec diffinitio com- pletissima est, quia tangit & genus, & actum, & obiestum, & vtrunque illorum, quae ad emendationem Deo exhibenda requiruntur. Alia diffinitio est Aug. quae in litera ponitur: quae quasi est eadem cum ista: nisi quod magis exprimit proximum genus ipsius, & proximas magis differontiasDicit enim, quod poenitentia est quaedam vindicta dolentis &c. proximum genus: quia ponit ipsam non solum in genere virtutis, sed iustitiae in hoc, quod dicit vindicta, & differentias in hoc, quod addit rationem punitionis, & dolorem. Alia autem est diffinitio Amb. quod poenitentia em dolor cordis, & amaritudo animae pro malis, quae quisque commisit. Et est quasi eadem praedictis, nisi quod non ponit nisi vnum eorum, quae ponunt praedictae diffinitiones. scilicet detestationem peccati commissi. Alia est, qua dicitur, quod poenitentia est res optima, quae omnes defectus reuocat ad perfectum. Et datur haec diffinitio per effectum. Dicitur etiam res optima non simpliciter: sed in genere declinationis a malo post peceatum commissum. Alia est Damasceni, qua dicitur, quod Poenitentia est remotio ab eo, quod est contra naturam ad id, quod est secundum naturam. Et in idem redit: quia est etium per effectum. Pctm̃ enim quod dicebatur in prima defectus nunc in ista dicitur, quod est contra naturam. status autem gratiae. vel virtutis, qui in prima diffinitione dicit perfectio: in ista dicitur secundum naturam esse: quia ad hoc natura est ordinata. Ad argumentum dicendum, quod quando per actum poenitentiae recuperantur virtutes, illum praecedit actus fidei, & spei, vt dictum est. Vnde illesunt priores.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 3