Text List

Quaestio 7

Quaestio 7

de effectu poenitentiae, utrum sit necessaria ad salutem

QVAESTIO SEPTIMA.

De effectu poenitentiae. Thom. 3. q. s4. art. 5. &. q. s9.

SEPTIMO Quaeritur de effectu poenitentiae, vtrum sit necessaria ad salutem? Et videtur quod non: quia sine ea potest esse salus: vt patet in paruulis baptizatis.

CONTRA, nisi poenitentiam habueritis, omnes fimul peribitis.

REsPONDEO: circa istam quaestionem sunt videnda quatuor. Primo, quomodo delet peccatum. secundo quomodo restituit virtutes. Tertio, quomodo viuificat opera mortua per peccatum. Quarto, de hoc, quod quaeritur.

CIRCA primum sunt tres conclusiones. Prima, quod delet omnem actualem culpam tam mortalem, quam venialem, cui specialiter applicat. sed potest delere mortalia sine venialibus, & vnum veniale sine alio: sed non vnum mortale siue alio.

secunda conclusio est, quod omnem poenam aeternam in temporalem commutat, & omnem temporalem minuit, & si sit perfecta, totaliter tollit.

Tertia conclusio est, quod sequela ad peccatum, quae est trahere ad malum, & retrahere a bono, si poenitentia, quae est virtus, & sacramentum, sit perfecta totaliter delet istam sequaelam, & istas reliquias. si autem esset completa poenitentia, quae est sacramentum, & non quae est virtus, esset quidem deleta poena: sed non sequela: cum in momento posset esse, deleta omnis poena: non autem habitus male acquisitus. sed econuerso, si esset virtus poenitentiae perfecta non sacramentum: tunc sequela esset deli: quia vbi habitus virtuosus est perfectus habitus oppositus est totaliter corruptus: sed non propter hoc esset poena omnis ex soluta: cum perfecte virtuosus possit esse debitor poenae.

CIRCA secundum sunt tres conclusiones. Prima, quod per poenitentiam restituuntur omnes virtutes pertinentes ad necessitatem salutis: quia amouendo obstaculum restituit gratia tiam, cum qua virtutes infundant, sed necessitas ad dignitatem: vt virginitatem, & innocentiam non restituit. Restituit autem in maiori, vel minori, vel aequali gradu secundum di uersam dispositionem.

secunda conclusio est Quia non restituit impunitatem in foro contentioso: imo habens bullam de absolutione ab homicidio nihilomi- nus suspenderetur, & luste: sicut Iudaeus homicida si baptizaretur: non propter hoc euadit supplicium: quia satisfacit quo ad Deum, non ad homines: quia ciuilis actio crimininali non praeiudicat. Fur enim pecunialiter, quod ci uiliter conuictus nihilominus postea criminaliter accusabitur.

Tertia conclusio est, quod nec ab irregu laritate liberat: sicut nec baptismus quo ad bigamiam: poenitentia vero nec quo ad homicidium, nec aliquam erregula ritatem proprie dictam amouet: quia quo ad irregularitatem poenitentia nemo desinit esse nocens: de tempore ordic. vlti.

CIRCA tertium sunt duae conclusiones. Prima, quod opera dicuntur viua, quae sunt facta a viuente vita gratiae: & sunt meritoria vitae aeternae, quandiu non impediuntur: sed dicuntur mortua illa: quae facta sunt a carente vita gratiae: vel quae non sunt meritoria vitae eternae propter defectum debite circumstantiae, quae tamen sunt bona ex genere: & per consequens nata viuere. Quae vero sunt mala ex genere, non sunt mortua priuatiue: quia nunquam sunt nata viuere. Quae autem a principio erant meritoria, & postea superuenit mortale, dicuntur mortificata.

secum da conclusio est, quod nulla reuiuiscunt, quae mortua facta fuerunt: sed illa sola rouiuiscunt, quae mortificata fuerunt. De hoc autem plenius discussum fuit. 1. q. huius dist. in fine secundi arti.

CIRCA quartum sunt tres conclusiones. Prima, quod habentibus peccatum mortale poenitentia sacramentum est necessaria quo ad contritionem in hac vita simpliciter: & quo ad confessionem si possit habe ri: sed quo ad satisfactionem, vel hic, vel alibi. sed quo ad bentem venialia non necessaria est: quia possunt dimitti post hanc vitam. Non habenti autem aliqua nullo modo necessaria est, nec quo ad actum exteriorem, nec quo ad interiorem.

secunda conclusio est, quod poenitentia, quae est virtus acquisita nulli est necessaria ad salutem, cum vltimo vitae possit homo poenitere: quando non potest actu vno habitum virtutis in se generare. sed quo ad actum, aptitudine necessaria est in hac vita habenti mortale, quod occurrit memoriae, non autem non habenti.

Tertia conclusio est, quod poenitentia, quae est virtus infusa, necessaria est omni puro homini ad salutem, non autem propter se innocentibus: sed propter connexionem eius cum charitate: sine qua non est salus: quae non potest esse nisi cum ista, & aliis. Actus vero eius actus est necessarius omni habenti mortale cognitum. Dico actus interior: quia exterior hic, vel alibi expleri potest. Et per hoc patet solutio ad oppositum. Quod pluribus irretitus peccatis non potest poenitere de vno vere, nisi de omnibus poeniteat.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 7