Quaestio 6
Quaestio 6
de solenni poenitentia
SEXTO Quaeritur de solenni poenitentia. Et videtur, quod non debet esse in ecclesia: quia ecclesia non claudit gremium redeunti: sed solenniter poenitentes eiiciuntur de ecclesia. ergo &c.
REsPONDEO, hic sunt quinque conclusiones. Prima, quod solennis poenitentia non est imponenda nisi a solo episcopo: & non ab inferiore, eo etiam com mittente secundum Guillelmum Doran. in speculo, quia quae sunt ordinis, siue dignitatis episcopalis, non potest episcopus committere non habentiordinem eundem siue dignitatem: extra de conse. eccle. vel alta. c. Aqua.
sed contrarium tenet consuetudo, quae in talibus positiuis, quae non sunt de iure, diuino seruanda est. Vnde poenitentiarij episcoporum ipsis absentibus ipsam imponunt. similiter solemnis reconsiliatio eius pertines ad episcopum, quia ad eundem pertinet soluere, & ligare. In hoc autem differt poenitentia solennis a publica: quia illa potest inlungi a quolibet confessore.
secunda conclusio est, quod indifferenter tam vl ro, quam mulieri solennis poenitentia potest imponi: nisi quod mulieri capilli pro velamine dati sunt. Vnde non deponitur ei coma, sicut viro. Non autem imponi debet clerico. Cui si semel imposita fuerit irregularis est: nisi per episcopi scopum cum eo in necessitate dispensetur in minoribus ordinibus tantum, quia in maioribus non potest. Quia autem decretum poenam imponit episcopo tales ordinanti est, vel quia ordinat in maioribus ordinibus, quod non potuit, vel quia sine dispensatione, vel sine iusta causa ad minores eos promonet.
Videtur autem, quod possit cum eis dispensare in beneficio simplici, sine cura: non autem in dignitate, vel in cura: quia ille dispensationes ad paria iudicantur: de filiis presbyterorum. c. 1. lib. 6. Et pari ratione videt, quod si is, qui solenniter poenituit, ingrediatur religionem, quod professio regularis dispenset cum eo quo ad omnes ordines: sed non quo ad curam, & dignitatem: sicut etiam de illegitimo. In hoc autem differunt a publica, quae potest imponi clerico: licet quidam contradicant: cum etiam multorum collegiorum consuetudo habeat suos delinquentes publice in processione coram omnibus punire.
Tertia conclusio est, pro qua causa est imponenda: quia non nisi pro graui, & manifesto crimine, & non pro alio. Vnde nunquam proueniali, nec pro quocunque mortali, nec vnquam pro occulto: imo hoc esset eum infamare: quia qui in foro poenitentiae imponit poenitentiam publicam etiam pro occulto crimine non diffamat, nec confessionem reuelat: quia ipsa est occulta, & quando videtur poenitentia, nescitur, quod sit imposita per poenitentiam cum multi faciant graues poeni tentias sibi non impositas: non habentes graues culpas: imo illi sunt maioris poenitentiae, qui sunt minoris culpae.
sed ista poenitentia non solet agi nisi imposita: imo esset peccatum eam agere sine impositione: cum ex praecepto ecclesiae teneat homo in Paschate communicare & qualibet die Dominica, & festo solenni missam audire: a quibus solenniter poenitentes habent abstinere.
Item imponitur publice coram toto mundo, & non debet imponi nisi pro graui crimine. ergo eam imponere pro crimine occulto est hominem diffamare. Pro crimine vero veniali, vel nullo: puta quia filius sine culpa sua est mortuus, & nullum scandalum est in uilla: quia soli illi de domo sciunt, est mendaciter diffamare. Videtur etiam, quod impositio ipsius pertineat ad forum contentiosum, quia publice imponitur. Non enim sic liceret poenitentiam iniungere absoluenti, quod circumstantes audirent.
Quarta conclusio: Quomodo, & quando est imponenda: quia in capite ieiu nij veniunt. Modus autem, vel forma habetur dist. 1. c. In capite. Et debet abstinere, quando est in tali poenitentia a com munione, & pace, & ab ingressu ecclesiae: nisi a coena Do mini vsque ad octauam Paschae, & a matrimonio contrahendo: quia in foro ecclesiae est contrahendum, & ibi recipitur benedictio nuptialis: sed non propter hoc a poenitentia priuata. Vnde multum repellit hominem a deuotione: propter quod raro, & non sine magna causa imponenda est, vt dictum est: tunc solum quando necesse est, vt aedificentur de publica poenitentia, qui scandalizati sunt de culpa publica. Peccata enim manifesta publice sunt punienda, & occulta occulte: de poe. & remis. c. 1.
Quo igitur excusantur poenitentiarij episcoporum, & Papae, qui coram toto mundo in publico spectaculo sibi confessos verberant spoliatos? Forte quia illud est pro excommunicatione: cuius absolutio pertinet ad forum contentiosum. Vnde non est reue lare confessionem proprie: quia pro excommunicatione poterat denunciari publice. ergo reputatur publicum.
Quinta conclusio est, quotiens est imponenda: quia non nisi semel de lege communi, sed vna vice ad duos, vel tres annos, vel minus: sicut Ambr. imposuit Imperatori. Tam etsi consuetudo habeat, quod iteretur, illa excusat: quia quando mos erat, crimen non erat.
si autem arguatur, quod publica, & solennis poenitentia non debet imponi: quia manifestatur peccati, & confessionem &c. dicitur, quod sacerdos non publicat peccatum poenitentis: quia confessor nun dicit se audiuisse tale peccatum in confessione: sed ipse peccator exequendo poenitentiam sibi iniunctam peccatum confessum manifestat.
sed quidam hanc solutionem reprobant dicentes, quod ille facit rem, cuius authoritatefit: sed authoritate sacerdotis poenitens facit, quod sibi iniunctum est: quod alias non faceret: ergo sacerdos videtur hoc facere.
sed forte illi de prima solutione intelligunt, quod non sequitur, facit grauem poenitentiam. ergo conmisit grauem culpam: cum illi, qui sunt minoris culpae, sint grauioris poenitentiae.
Et si dicat, quod non inuenitur, qui pro alio faciat: quia vix pro seipso quisfa cit hoc, verum est de malis. Nam boni, & perfecti pro se & pro aliis multa publice, & occulte faciunt. Nec intelligunt, quod poenitens reuelet delictum: sed confessionem per delictum, si illud est publicum. Et ideo cum reuelatio non sit nisi occulti, & ignoti: cum istud delictum sit publicum per poenitentiam non publicatur: sed eius scandalum sedatur. Et ideo peccant imponentes pro leui, & occulto, vt dictum est.
On this page