Quaestio 4
Quaestio 4
utrum matrimonium sit sacramentum
Et videtur quod non: quia illud, quod est commune statui sacramentali, & non sacramentali non est sacramentum: sed matrimonium est huiusmodi, quia fuit ante peccatum, & post. ergo &c.
Respondeo, hic facienda sunt tria. Quia primo, ponetur quaedam positio probabilis, & subtilis cum suis rationibus. secundo, inquiretur de ea, & arguet pro opinione communi. Tertio, respondebitur ad rationes primae positionis.
Quantum ad primum. Primo ponitur opinio. secundo, ponentur rationes eius. Tertio, ostendet conuenientia ad Iuristas, & Magistrum. Dicunt igitur quida, q sacim accipitur dupliciter. Vno modo large, & sic tenendum est matrimonium esse sacramentum: cum hoc determinet ecclesia. extra de hae re. Ad abolendam. vbi enumerat matrimonium inter alia sacramenta: tum quia sibi competit ratio sacri, quae est sacrae rei signum: matrimonium autem signat, siue repraesentat conlunctionem Christi, & ecclesiae: tum quia Apostolus loquens de matrimonio, Ephe. 5. dicit hoc sacramentum magnum est, dico autem in Christo, & ecclesia. Alio modo dicitur sacramentum stricte, & proprie aliquid extrinsecum appositum ex diuina institutione, ex cuius susceptione conferi sanctitas, vel mancipatio ad aliquid sacramentum: & hoc modo sacramenta no. le. habent rationem sacramenti, vt patet indueendo in baptismo, confirmatione, & caeteris: sic autem loquendo de sacramentis stricte, & proprie matrimonium non videtur esse sacim, vt dicunt, & haec est eorum positio.
Quantum ad secundum est sciendum, quod prima pars est ab omnibus concessa, sed secunda probatur ab eis sex rationibus, quarum prima est. sacramentum, quod non est necessitatis habet per ministros ecclesiae dispensari: vnde solus baptismus, qui est sacramentum necessitatis, potest per quemlibet laicum dispensari: sed matrimonium non est necessitatis, quantum ad quamlibet personam: & tamen non dispensitur per ministros ecclesiae. Benedictio enim nubentium non est de necessitate matrimonij: ergo matrimonium non est sacramentum.
secunda ratio est, quia omne sacramentum habet formam distinctam a materia: sed hoc non est in matrimonio. Non enim verba exprimentia viri consensum sunt magis forma, vel materia, quae verba mulieris, nec econuerso. ergo &c.
Tertia ratio, quia quae exterius aguntur in sacramentis proprie sumptis non possunt esse de dictamine purae rationis naturalis: quia cum sacramenta sint quaedam protestationes fidei, sicut fides est de his, quae rationem naturalem excedunt: sic eorum, quae exterius agunt, non potest esse naturalis ratio in sacramentis, sicut in baptismo, confirmatione, & ordi ne: sed eorum, quae exterius agunt, in matrimonio potest reddi naturalis ratio, vtpote quod consentiant, & consensum suum exprimant. ergo &c.
Quarta, quia circa sacramenta orddinatio ecclesiae potest facere vim praecepti, sed nunquam est de necessitate sacri, vt patet ex praecedentibus: sed ordinatio ecclesiae circa matrimonium est de necessitate matri monij. Facit enim ecclesia personas legitimas illegitimas ad contrahendum, & de illegitimis legitimas prout placet. ergo matrimonium non videi proprie sacramentum.
Quinta, quia absque baptismo nullus est susceptiuus sacri proprie dicti: cum baptismus sit ianua sacramentorum: sed ante baptismum contrahunt infideles verum matrimonium inter se, sicut fideles post baptismum · ergo &c. Nec obstat, quod matrimonium eorum dicitur ratum, si ambo baptizentur: quia verum est, quod post per baptismum eorum matrimonium est ratum: sed non est magis sacramentum, quae prius, vt probabitur. ideo &c. Probatio assumpta, quia in omni sacramento opus est nouo facto, cum consistant in opere operato, sed in matrimonio istorum nihil est de nouo factum, solum enim baptizati sunt. Baptismus autem est distinctum sacramentum a matrimonio: & susceptio vnius sacramenti non facit aliud suscipi, ergo sicut matrimonium non fuit ante sacramentum, ita nec etiam post: cum tamen sit verum, & ratum.
sexta, quia sacramenta non deiiciunt hominem a perfectiori statu: sed matrimonium deiicit hominem a statu continentiae, qui est melior, & perfectior matrimonio: dicente Apostolo. 1. ad Cor. 7. Qui enim nubit, bene facit: & qui non nubit melius facit. ergo videt, quod matrimonium non sit stricte, & proprie sacramentum: sed solum large, prout sacramentum dicitur sacrae rei signum. Haec sunt eorum rationes. Quantum ad tertium est sciendum, quod licet ista opinio videatur modernis Theologis multum extranea: est tamen realiter eadem cum opinione Iuri starum, & Magistri sententiarum, qui dicunt, quod in matrimonio non conferi gratia:dicunt tamen, quod est sacim, & sacratissimae rei signunt imo quod excedit alia in tatione signi: ad quod sequit, cum omne sacramentum no. le. sit causa gratiae, quod matrimonium pprie, & stricte non sit sacim no. le.
Quantum ad secundum articulum sunt tres conclusiones. Prima de veritate istius opinionis: quia si isti intelligunt, quod matrimonium non est ita perfectum sacramentum, sicut aliat verum dicunt. Quia cum sacramenta no. le. abundent in sacramentis ve. le. in causando potiiis, quam in significando: illud est perfectius, quod magis causat gratiam: sed matrimonium inter omnia sacramenta cau sat gratiam, licet plus significet. ergo simpliciter est imperfectius sacramentum inter sacramenta no. le. sed aeque proprie est sacramentum no. le. sicut aliquo d aliorum: sicut asinus est ita proprie animal, sicut homo: licet non sit aeque perfectum anlmal, sicut homo: quia illa, quae non sunt de ratione animalis: puta sub stantia animata sensibilis: aeque proprie competunt asino, sicut homini: licet non aeque perfecte: quia esse substantiam & habere animam, & fensum non conuenit asino metaphorice, sicut nec homini: sed proprie vtrique : sed non est substantia aeque perfecta anima, & sensus in bruto, sicut in homineita & in proposito, quia de ratione sacri no. lei non sunt nisi duo. scilicet quod fit signum, & quod sit causa grae: vtronque autem non aequiuoce, nec metaphorice, sed proprie conuenit matrimonio, licet non aeque perfecte sicut aliis. eraeo est vere, & proprie sacramentum, sicut alia, licet non aeque perfectum. Iuristae autem, & qui negant matrimonium conferre gratia, non possunt saluare matrimonium esse sacramentum no. le.
secunda conclusio est de communi opinio ne cotraria. scilicet quod proprie loquendo matrimonium est sacramentum no. le. Quod probatur duabus communibus rationibus. Primo sic. Omne remedium contra peccatum est sacramentum, sed matrimonium est in remedium constitutum contra peccatum: dicente Apostolo. 1. ad Cor. 7. Propter fornicationem vnusquisque suam vxorem habeat. ergo est sacramentum. secundo sic, si matrimonium non esset sacramentum causa matrimonij esset pure corporalis, & pertineret ad iudicem saecularem, & non ecclesiasticum, sed illud est contra canones. ideo &c.
sed ad ista argumenta respondent aliqui sic: ad primum dicunt, quod non omne remedium contra peccatum est sacramentum: quia si alicui indigenti detur, pecunia est sibi in remedium, ne egestate compulsus furetur, & sic datur sibi in remedium contra peccatu furti, & tamen datio pecuniae non est sacim: sic cum per actum matrimonij satisnat concupiscentiae: matrimonium est remedium, ne concupiscentia incitet ad alias corruptelas, puta fornicationem, adulterium, & sic est omnibus, quaeex natura actus impediunt peccatum, ne fiat. Talia autem non sunt sacra, sed solum illa remedia, quae ex natura actus non habent hoc facere: sed ex diuina institutione per virtutem supernaturalem eis collatam, vel assistentem, adhibitis quibusdam sensibilibus, quorum non posset reddi ratio naturalis, quod non est in matrimonio.
Ad secundum dicunt, quod matrimonium est sacramentum saltem large. Esto etiam, quod nullum esset, adhuc cognitio eius pertineret ad iudicem ecclesiasticum, quia cognitio de hoc, quod est pure peccatum, & pertinet ad conscientiam solam: nec laedit rempublicam tempora liter in rebus, vel in personis, pertinet ad iudicem ecclefia sticum. Talis autem est error circa matrimonium: ideo quo ad hoc causa matrimonij est pure spiritualis, & pertinet ad iudicem ecclesiasticum.
sed solutio ad primum argumentum non videtur sufficere: quia illud, quod confert remedium contra peccatum: gratiam adiutricem conferendo ex opere operato est sacramentum: cum haec sit definitio eius: & hoc competit matrimonio: quia non ex natura actus confert gratiam: licet alias prae beat remedium: sed ex diuina institutione habet conferre gratiam adiutricem, ad hoc, quod sciat vnusquisque suum vas possidere in sanctificatione, & honore. Nec potest reddi ratio naturalis, quasi Deus dedit istis verbis, quod ex opere operato conferant gratiam magis, quam orationi Dominicae, quae sanctior est, nec confert eam nisi ex opere operante, nec ipsa benedictio, & consecratio virginum, quae plus sanctitatis vi det habere, confert gratiam ex opere operato, sicut istud. vnde cum omne sensibile signum a Deo institutum in reme dium contra peccatum conferens gratiam adiutricem ex opere operato, & significans eam, sic sacramentum nouae legis, & matrimonium haec omnia habeat secundum Theologos. ideo est proprie sacramentum.
Ad secundam solutionem, quam dant dicendum, quod licet ratio non sit multum efsicax, quia multae causae sunt ecclesiasticae: quae non sunt de sacramentis, sed vel de sacramentalibus, vel de aliis, & sic de matrimonio, ad sciendum, vtrum filij sint legitimi, vel non: & sit irregularis, vel non bene pertinet. solutio tamen, quam dant, quod error circa matrimonium non laedit rempublicam temporaliter in rebus, vel in personis, non videt valere, quia laedit rempubli cam partus incertus, & quia bonum matrimonij cedit in bonum ciuitatis, secundum hoc est a iure ciuili, prout est in officium cluilitatis, & reipublicae interest dotatas esse mulieres coniugatas ad replendam liberisciuitatem. ffsol. mat. l. 1. vnde & leges puniunt spurios, & bastardos, nec admittunt ad dignitates.
Tertia conclusio est de effectu rationum opinionis in communi. Vbi sciendum, quod illi de praedicta opinione ad probandum, quod matrimonium non sit proprie sacramentum, arguunt ex diuersitate huius sacramenti ad alia. De quo, vt appareat, quod male arguunt: sciendum est in generali, quod per consimiles rationes posset probari nullum sacramentum esse sacramentum, quia non est aliquod sacramentum, quod non habeat aliquid sibi proprium, in quo differt ab omni alio: vnde si de illo sumatur maior, secundum quod conuenit aliis affirmatiue, vel negatiue, & minor proportionabiliter, concludetur non esse sacramentum. Verbi gratia, ex parte ministri susceptiui materiae, vel formae. Nam de baptismo dicam, quod omne sacramentum habet pro materia aliud, quam purum elementum corporale, vt patet inducendo in aliis a baptismo, & patet ratione. Quia cum sacim sit potestatiuum fi dei, quae est quid non naturale: debet habere pro materia aliquid non naturale: sed baptismus habet pro materia elementum. ergo non est sacramentum.
Praeterea, omne sacramentum ministratur a ministro etiam in necessitate, sicut patet de aliis: sed baptismus etiam extra necessitatem ministratur etiam a non sacerdote: ergo non est sacramentum. similiter de confirmatione, quia sacramentum non habet nisi vnam materiam correspondentem vni formae: sed illud habet duplicem. ergo &c. similiter quia Papa mutat eius ministrum, quod non facit in aliis. Tertio de eucharistia, quia omne aliud sacramentum confistit in vsu materiae non consecratione. Quarto de poenitentia: quia non habet materiam exteriorem, sicut habent alia. Quinto de ordine, quia Papa in aliquibus mutat ministrum. Et quia habet formam imperatiuam, quod non habet aliud sacramentum: & videt contra rationem, quod homo imperet illa, quae non sunt a se, sed. a Deo. sexto, de extrema vnctione, quia habet formam solum deprecatiuam, quod non habet aliquod aliud. Dicendu est igitur ad omnia ista, quod sicut Christus est vere, & pprie homo: licet aliquid habeat, quod nullus alius homo habet: & allquo caret, quo nullus homo caruit: quia habet illa, quae sunt de essentia hominis vere, & proprie. scilicet animam rationalem, & corpus organicum: posita autem essentia rei, ponitur ipsa omni alio remoto. Ita sunt septem sacramenta novae legis vere, & proprie dicta: licet quodlibet habeat aliquid singula re, vel careat aliquo singulari: quia hoc non obstante quodlibet est signum, & causa gratiae, quod sufficit ad essentiam sacri. Et quod ita sit, patuit de illis loco suo. De matrimonio autem modo ostensum est. ideo &c.
Ad primam dicendum est per interemptionem maioris: quia necessitas non sacit sacramentum ministrari a non sacerdote: quia baptizatus in mortali moriens attritus plus indiget poenitentia, quam catechumenus sanus baptismo: quia nec in periculo mortis, & si morietur, saluaretur baptismo Flaminis. Iste autem nisi vi clauium attritio fiat sibi contritio, damnabitur. Et si dicatur, hoc accidit, quia potest conteri, si vult: non valet, quia ponatur, quod postquam est confessus attritus non contritus laico perdit vsum rationis: tunc non potest conteri, nec potest ei subueniri, nisi per absolutionem: quia nec potest communicare, quia nec vult os aperire: vel non habetur eucharistia, vel non potest inungi: quia deest sacerdos. Tunc igit ita est ei necessaria absolutio, sicut paruulo baptismus: & tamen non potest absolui a non sacerdote: cum tamen paruulus possit baptizari a non sacerdore: hoc ergo non est solum propter necessitatem.
Praeterea, plus debet faueri necessitati communitatis, quam necessitati vnius personae: sed ordo, qui est necessarius communitati in nulla necessitate potest confiteri nisi ab ordinato: puta si non esset in mundo aliquis epus, nec aliquis sacerdos, non posset fieri epus, & sacerdos a non epo. ergo causa illius non est necessitas.
Dicendum est ergo, quod illud sacramentum, cuius tota efficacia est ex materia & forma, non ex potestate ministri illud potest conferri ab alio, quae a ministris ectlesiae in necessitate, & ertra necessitatem: licet non debeat nisi. in necessitate: sicnt est de fectu eucharistiae indigne suscipi: quia tota virtus causandi gratiam est in eo, quod suscipitur: & licet non debeat ministrari nisi a sacerdote excepta necessitate: nisi tamen sit peccatum impediens a parte suscipientis: tantum sibi valet susceptum a laico, quem credit suum curatum, quantum a vero curato: ita est de baptismo, cuius tota virtus est in materia, & forma, non in ministro: vnde etiam extra necessitatem potest, sed non debet ministrari nisi a presbytero. Matrimonium autem est huiusmodi: quia eius virtus non est in ministro ecclesiae: & ideo non propter hoc, quod non est necessarium, cum sit necessarium communitati, sicut baptismus personae singulari: sed quia virtus eius non est in ministro ecclesiae potest essentia eius haberi sine ministro: sed forte non debet nisi in facie ecclesiae, & per sacerdotem celebra ri, si possit haberi. si autem potest sine peccato, sine sacerdote contrahi: & non alia sacramenta loquendo de potestate iu ris, hoc est, quia fundatur in iure naturali. Caetera vero quinque sacramenta quo ad essentialem perfectionem requirunt virtutem ministri: vnde in nullo casu possunt sine illo celebrari, etiam extrema vnctio, quae non debet dari nisi existenti in articulo necessitatis extremae.
Ad secundum dicendum est per interemptionem ministri, quia matrimonium habet formam distinctam a materia: quia verba sunt forma, contrahentes sunt materia. Nec distinguitur hic materia in qua. i. suscipient, & materia ex qua: sicut in eucharistia, & aliis: quia matrimonium est contractus personarum, sicut alij contractus sunt contractus rerum, vt dicunt Iuristae. Vnde sicut in contractibus rerum res, quae transferum tur per conuentionem ipsam sunt materia, sic corpus, quod transfert, quo ad potestatem est materia in matrimonio: quia cum dico, accipio te in meam, quasi transfero corpus meum in tuam potestatem, & sicut cum aliquis vendit se ad pretium participandum est vera venditio: & tamen venditio requirit materiam distinctam a forma, quae est expressio consensus: quia ipse vir, qui transfert seipsum, est ibi materia, ita & hic. Vel potest dici, quod sicut in eucharistitia est ibi duplex materia, & duplex forma, vnum tamen sacramentum: sic & hic, cum dicitur, accipio te in meam. i. do tibi meipsum in virum, est vna forma, verba, & vna materia, ex qua ipse, qui loquitur, vel corpus eius, & alia materia, in qua. i. obiectum, in quod transit, sicut cum dico, hoc est corpus meum: & vlterius quando respondet, accipiote in meum. i. do me tibi in vxorem, est forma, verbum, & materia, ex qua loquens, & in qua respiciens, & sic diuersis respectibus vnum est formale respectu alterius, & aliud materiale, vt etiam dictum fuit sapra dist. 1.
Ad tertium, dicendum, quod illa, quae exterius agunt in sacramentis inquantum ad sacim pertinent, sunt signa non naturalia, sed instituta: secundum se autem nihil prohibet ea esse res naturales, sicut aqua, & ablutio aquae est naturalis: sed quod ipsa sit signum ablutionis a peccato actu non habet a natura, sed tantum aptitudine: a Deo autem actu. Quod autem sit causa illius ablutionis totaliter habet a Deo. Et similiter consensus, & verba secundum se sunt a natura, & iure naturali, secundum quod sunt sacra a Deo: Nam coniunctio maris, & foeminae non habet a natura, quod actu significet coniunctionem Christi, & ecclesiae: alias quicumque sciret istam, sciret illam, sicut videns fumum cognoscit ignem. Cuius contrarium apparet in Iudaeis, & Paganis, in quibus sunt matrimonia, & non fides: imo Adam in hoc non cognouit ministerium Christi, & ecclesiae, nisi spum prophetiae & multo minus ex natura sua habent, quod sint causa gratiae: vnde nec ante nouam legem hoc habuerunt quamuis haberent rationem figni. Adiuina igit institutione habent ea, quae in mater imonio gerunt, quod sint sacramentum, & id vnde formaliter sunt sacramentum: sed id, quod sunt materialiter habent a natura, sicut aqua, oleum, & chrisma, quia assumere aliquid in materiam sacri non tollit eius naturam, sed dat ei nouam efficatiam. Ad quartum dicendum, quod in illis sacramentis, quae habent de materia, vel for ma aliquid non subiectum humano statuto, humanum statu tum nihil potest immutare, sicut est in baptismo, & eucharistia. Non enim non aqua, nec non panis, aut econuerso humano verbo: sed in illis, in quibus materia, & forma fundantur super illud, quod iure naturali subiacet statuto humano, sicut fundamentum potest mutari per hominem, ita & fundatum, & sic est hic, quia matrimonium, prout est sacramentum novae legis supponit matrimonium, prout est quidam contractus personarum de iu. na. & postea superaddit, quod est proprium sacro no. le. ssi gnificationem, & causalitatem. si autem matrimonium non esset sacramentum, subesset statuto humano, sicut & contractus rerum. homo enim id, quod est conitatis, & debet se exponere morti pro republica, si oportet: vnde sicut statutum potest facere quod non valet alienatio per se facta de rebus eius: vt puta facta a furioso, prodigo, vel minore: ita & potest facere, quod non valet alienatio de seipso, sicut enim seruus non potest dare id, quod habet: ita nec seipsum dare, vel vendere sine domini vo Iuntate: sic & homo, qui est membrum conitatis contra ius tamen ordinationem rectoris conitatis non potest se dare in seruum, vel vasallum, nec per consequens in maritum. sicut ergo potest pistor mutare materiam sacramenti eucharistiae: quia illa materia est panis, & ipse potest facere de pane non panem, & econuerso: sic quia materia matrimonij est homo potens dare potestatem corporis sui: ecclesia, quae hanc potestatem habenti auferre, & cui abstulit rursus dare pont: sic per accidens mutare materiam sacri, sicut etiam quia materia confirmationis, & extremae vnctionis est oleum consecratum, & chrisma consecra tum consecratione per ecclesiam celebrata sine determinatione ritus a Christo, potest ex parte consecrationis sibi subiectae ecclesia materiam mutare, quia potest de oleo non consecrato facere consecratum per solam admixtionem, & similiter de chrismate. de conse. eccle. c. Quod in dubiis. Et similiter posset statuere, quod oleum diuisum desineret esse consecratum: sed in conseeratione episcopi, quae sacramentum est, creduntur aliqua verba esse substantialia a Christo tradita, quae mutari non possunt quo ad substantiam.
Ad quintum dicendum, quod matrimonium, prout est sacramentum no. le. imprimit ornatum, qui vocatur vinculum, vel nexus, & non solum est relatiora tionis, sed res absoluta disponens ad gratiam, prout habei specialiter perficere, vt sciat suum vas possidere &c. Vnde sicut si confirmetur quis, vel ordinetur ante baptismum, non imprimit character: & ideo non est sacramentum, & nihil est actum, sed si velit recipere characterem, totum est iterandum: ita per matrimonium contractum ante baptismum nihil reale impressum est: & sic sacramentum formaliter, & proprie non est, quod semper realem effectum habet, sed si post baptismum de nouo consentiunt, vel in pristino consensu persistant: tunc imprimit ornatus illi, & gratia nisi ponant obicem: & sic non est sacramentum matrimonium ante baptismum, sicut nec aliud: licet concurrant essentialia sacramenti: sicut etiam quamuis omnia concurrant ad confirmationem, & ordinationem ante baptismum, quae post non est ordo, nec confirmatio: quia subiectum omnis sacramenti no. le. alterius a baptismo est homo baptizatus. Vnde sicut si fieret bruto, quicquid fit homini in confirmatione, & ordine, & ordinatione, nihil esset actum, fi de non baptizato: sed qa matrimonium praeter hoc, quod est sacramentum, est aliqd aliud, sicut ante baptismum esset vera vnctio olei, vel chrifmatis, sed non confirmatio, vel ordo, & si confirmatio esset aequiuocum ad vtrumque : tunc esset confirmatio vno modo: aliomodo non: sic quia matrimonium est nomen contractus; & nomen sacri: ideo est verum matrimonium ante baptismum, prout di cit contractum personarum, sed non proot dicit sacramentum. Quod autem dicit Augu. quod baptizatus non soluit bigamiam: quia de sacramento agitur, non de peccato: accipit sacramentum materialiter, & aptitudinaliter, non formaliter, & actualiter. Hoc autem patet sic, quia si coniugum infidelium virus con- uertatur ad fidem sine alio, conuersus potest contrahere, ergo non erat inter eos idem reale vinculum, quod fuisset, si post baptisinum contractum suisset: vnde matrimonium ratum per bapt ismum ponit aliquid absolutum, & non purum ens rationis, quale solum erat per matrimonium, vt est aliquid humanum.
Ad sextum, & vltimum est dicendum, quod per matrimonium homo non excidit a statu perfectionis, sed per actum matri mouij: vt patet in beata Virgine: cuius perfectio non est immutata per matrimonium. Vel dicendum, quod sacramenta subueniunt homini secundum omnem statum. Poenitentia enim non facit hominem decidere a gratia, vel perfectione: sed supposito, quod exciderit, poenitentia ipsum excipit, ne damnet. Et sic sicut poenitentia, licet non sit nisi peccantium, & de peccatis: non tamen propter hoc facit peccare: sed quantum possibile est supposito peccato facit ad innocentiam redire: sic matrimonium licet quo ad actum suum non sit nisi imperfectorum, & cum imperfectione, tamen hoc supposito quantum possibile est, facit ad perfectionem tendere, & minus ab ea declinare.
On this page