Quaestio 3
Quaestio 3
utrum matrimonium sit in praecepto
TERTIO quaeritur, vtrum matrimonium sit in praecepto: Et videtur quod non: quia consilium non est contrarium praecepto: sed consilium est de virginitate. 1. ad Cor. 7. quae contrariatur matrimonio. ergo &c. a Contra, Crescite, & multiplicamini.
Respondeo, hic sunt tria videnda. Primo, de praecepto legis diuinae circa matrimonium. secundo, de praecepto legis canonicae. Tertio, de praecepto legis ciuilis, & mundanae.
Quantum ad primum de necessitate matrimonij sunt tres conclusiones. Prima, quod fuit aliquando in praecepto. Primo quidem ante peccatum. Et in secundo post diluuium, quando vtroque tempore dictum est, Multiplicamini: quia cum bonum Gentis sit melius, quam bonum hominis, si praeceptum datum fuit de necessario ad conseruationem indiuidui, de omni ligno paradisi comedetis: multo magis de necessario ad conseruationem speciei.
secunda conclusio est, quod adhuc durat praeceptum illud. Quod enim non mutatur, quare statutus prohibetur. C. de testa. l sancimus. vnde cum constet praeceptum esse datum, & non constet esse reuocatum, sic ut praecepta ve. le. cerimonialia, & iudicialia sunt reuocata: non autem moralia, & illud est morale: imo naturale le. naturae non scriptae. ergo adhuc tenet. Praeceptum enim tandiu durat, quandiu durat praecipiens, nisi ab ipso, vel superiore reuocet.
sed contra hoc est, quia videtur reuocatum ex ipso, quod Christus dedit consilium de virginitate, & in speciali matri suae, & discipulo, quem de nuptiis volentem nubere retraxit: & in generali commendans cunuchos, qui se eunuchauerut propter regnum coelorum, quem sequens Apostolus De virginibus praeceptum Domini non habeo, consilium autem do.
· Item videtur reuoca tum fuisse ante diluuium, quia nisi fuisset reuocatum praeceptum, non oportuisset ipsum reuocari, nec replicari pos diluuium sicut fuit: propter quod dicunt aliqui, & videtur Magister innuere: quod praeceptum non solum reuocatur expresse, sed etiam tacite per hoc. scilicet quod cessat causa eius: & sic multiplicato humano genere, propter quod eratdatum: quia cessante causa, cessat effectus, videt reuocatum: posset tamen sustineri prima opinio sic: quod per multiplicationem humani gene ris non sit praeceptum reuocatum, sed tunc non obligat. sed si cras constaret numerum elestorum non posse compleri, nisi isto contrabente, qui non vouit oppositum, ipse teneretur: sicut si nullus indigeat, praeceptum de eleemosyna non propter hoc est reuocatum, sed interim nullus obligatur: superueniente autem necessitate obligat, quitumque, qui videt eam, & potest subuenire: ita & hic, quia praeceptum, quod est de iure naturali immutabiliter perseuerat. Quod autem Christus dedit consilium, hoc est, quia beno praesciuit non futuram necessitatem, multis volentibus contrahere, qui sufficiunt. Et quod fuit replicatum, ex abundanti fuit factum.
Tertia conclusio est, quo a transgresiione praecepti excusantur continentes. Primo quidem propter hoc, quia praeceptum affirmatiuum non obligat nisi pro tempore necessitatis: modo autem non est necessitas, cum multi generatio ni vacent. secudo, quia praeceptum recipios conseruationem indiuidui ligat quemcunque: quia aliter non potest subueniri: quia te comedente ego non comedens non nutrior. sed praeceptum respicieus conseruationem speciei non ligat quem cunq,. Tertio, propter dispensationem Christi virginitatem consulentis, quia nemo peccat legis authoritate. si enim Osee faciens filios fornicationum, Domino volente, non peccanit: multo minus continens consilio Christi, vel dimittens vxorem causa fornicationis, vbi Christus dispensat. si autem mudus deficeret, qui virginitatem vouit, secundum quosdam contrahere deberet. Et quidem alij dicunt, quod si sibi de hoc constaret: quia, nisi eo contrahente, mundus periret adhuc contrahere non deberet: quia deberet supponere numerum electorum esse completum, antequam non cessabit homo volens generare: sicut nec voluntas angoli ad mouendum coelum. sed si hoc ipsum sibi constaret. scilicet non esse completum numerum electorum, nec aliter, quae per se posset compleri, adhuc, ni si Deus sibi praeciperet, contrahere non deberet: quia qui authoritate Dei obligauit se ad votum: non debet ipsum frangere, nisi authoritate eiusdem deobligetur: nisi quis dicat, quod cum Dominus velit compleri numerum electorum eo ipso, q innotescit isti non posse compleri: nisi per ipsum vuls ipsum cotrahere.
Quantum ad secundum sunt tres conclusiones. Prima, quo praeceptum Canonum de non exprimendo aliquid contrarium substantiae matrimonijfaciat matrimoniu nullum, & quo non. Vbi praeter id, quod dicetur dist. 29. est sciendum, quod si exprimat aliquid in contrahendo, quod est contra bona matrimonij, tunc refert, vtrum illud sit honestum, modus, vel conditio: & tunc vitiat: de conditionibus appositis. c. vlt. Vnde tunc erpressa nocent, non expressa non nocent. Et hoc est, ua licet ista expressio non contrarietur essentiae matrimoniali, & sic de se non impediat: tamen propter prohibitionem ecclesiae impeditur matrimonium, quae in fauorem matrimonij tales personas reddit inhabiles pro nunc per illum consensom ad contrahendu. Prohibitio autem ecclesiae potest cadere super actum exteriorem, & ipsum afficere: non autem super actum interiorem: vtide nisi actus interior de natura sua impediat, vel faciat matrimonium, nunquam propterecclesiae prohibitionem, vel praeceptum faciet, vel impediet matrimonium: ex quo autem non respicit esientiam matrimonij non habet de natura sua impedire. si autem id, quod exprimitur, sit honestu quantuncumque bonis matrimonij contrarium non puto, quod impediat, quod expressum est, sicut nec taci tum: vnde sicut in vero matrimonio iam contracto, & etiam consummato: lices dicere communi consensu, vel ob for- nicationem, & ante copulam indistincte: sic etiam non video, quid prohibeat sic dicere: Contraho tecum matrimonium, ita tamen quod non decipiaris: quia intrabo religionem, si mihi videaturante copulam, aut post, te consentiente, vel fornicante, vel etiam sub tali pacto, vt nec petas, nec reddas debitum: sed viuamus in virginitate, vt frater, & soror, & in omnibus aliissimus veri coniuges. Hoc enim ecclesia non prohibuit, sicut prohibuit contrahi inhoneste: quia illud superueniens matrimonio semper vituperatur: hoc autem laudatur: vnde ecclesia commendat eum, qui derelicto thoro maritali consentiente vxore continet: vnde quod laudat post matrimonium, non prohibet ante matrimonium, nec vnquam pactum de re licita prohibetur: vnde si res, de qua est pactum, sit licita, & non prohibita, per consequens & pactum, qa actus habet bonitatem ex obiecto: vnde non potest dici: licet quidem continere, sed non licet pacisci de continentia: licet aliquando in symonia, & vsura aliquid cum pacto est peccatum vel maius, quod sine pacto non esset peccatum.
secunda conclusio ex praedictis est de matrimonio spirituali. Per prae dicta enim patet ad eum, qui ingreditur religionem, quod quan tuncumque intendat fieriepiscopus, vel fornicari, vel furari, vel rebellare: quia tamen faciendo professionem, & intendens esse verus religiosus, licet malus intendit se obligare ad vota, licet non intendat soluere, quod promittit: tamen consentit in promittendo: sola autem obligatio ad vota non impletio est de essentia religionis. Nam essentialiter, & vere potest esse religiosus, & tamen erit fornicator, proprietarius, & inobediens: propter quod etiam videt, quod Papa non possit dispensare in voto continentiae solemnizato per profei sionem: quia in praeceptis negatiuis nunquam quandiu manet obligatio ad non faciendum licet facere. Nunquam enim licet mihi occidere, quando teneor non occideee. Vnde cum obligatio ad non coeundum sit essentialis religioni, quamdiu manet religiosus: quod est vsque ad mortem, semper manet obligatio ad non coeundum: vnde impossibile est, quod tandiu liceat coire, quia tunc liceret, & non liceret. sed forte potest Papa de religioso facere non religiosum, & tunc cesset obligatio: quia ipse posset destruere omnem religionem, sicut destruxit aliquas: quia non reputatur religio nisi approbata a Papa, qui in approbando non potest sibi legem imponere a qua sibi non liceat recedere, sicut nec testator in testando. ff. de legatis. l. si quando. si vero non solum non intenderet caste viuere: imo nec intenderet se obligare ad hoc tunc non esset professus: quia haec intentio repugnat es sentiae religionis. Et idem est de aliis votis. si vero exprimat aliquid repugnans inhonestum, & essentiale: puta, q non intendat se obligare ad castitatem, vel aliquid tale non valet professio, sicut nec valeret propter solam intentionem. Et idem est, si dicat: Non intendo seruare castitatem promissam, quantumcunque promittam, & haec expressa noceret: non expressa non noceret ad similitudinem matrimonij carna lis. si autem exprimat aliquid licitum: puta, quod de licentia praelati custodiam pecuniam, vel aliquid tale, hoc non repugnat religioni, nec bonis eius, vnde non impedit professionem. Non enim sic potest esse aliquid melius in religione contrarium bonis religionis: sicut in matrimonio aliqua sunt meliora contraria bonis matrimonij, vt continentia, quam coitus.
Tertia conclusio est de matrimonio beatae Virginis & Ioseph: quod fuit corporale, & spi rituale aliquo modo: quia per praedicta non patiemur difficultatem in saluando veritatem matrimonij beatae Virginis, & perpetuitatem virginitatis etiam mente: quia licet proposuisset contrahendo seruare virginitatem, si etiam expressisset non propter hoc minus fuisset verum matrimonium: vnde vouenti virginitatem liceret matrimonium contrahere sub tali pacto, vt non petat debitum, nec exigat.
Quantum ad tertium sunt trea conclusiones. Prima, quod praeceptum, vel prohibitio iuris ciuilis scripti, vel consuetudinis cuiuscunque locorum nihil facit licitum, siue illicitum debitum, vel necessarium in contractu matrimonij si est contra legem Euangelij, sicut quod possit dari libellus repudij: excepta sola causa fornicationis. extra de spons. c. 1. Imo etiam si est contra Canones sanctorum Patrum: quia leges non dedignantur sacros Canones imitari. 2.q. 3. Euthenium. 5. 1. in fi. de iudi. at si clerici. Vnde lex, quae obuiat sacrae scripturae, & decretis Papae, & bonis moribus nullius debet esse momenti. dist. 10. Non licet. & quatuor. c. sequentibus: quia diuina, & canonica superior est ciuili. dist. 10. Lege. Vnde lex, quae virginitatem, vel vidultatem tollit: & legatum relictum sub conditione viduitatis, vel virginitatis parum facit: quia est contra legem Euangelij, non tenet: vergi gratia, secundum leges si vir relinquebat vxori legatum sub conditione, si permaneret in viduitate, lucrabatur legatum, etiam contrahendo. C. de indicta viduitate tollenda. I. Vna. quod erat contra viduitatem in fauorem ma trimonij. Hoc autem est contra Euangelium, quod plus fauet virginitati, quam viduitati: & viduitati, quam matrimonio secundum parabolam fructus centesimi, sexagesimi, & trigesimi. Item mulier nubens infra annum tempore mortis primi erat infamis, non est autem: imo Apostolus permittit de secundis nuptiis. c. vlt. & sic de similibus.
secunda conclusio est, quod praeceptum, & ordinatio quaecunque legis humanae, & consuetudinis in matrimonio non habet effectum, non solum si est contra ius diuinum, & canonicum: imo etiam si non est iure canonico approbata: quia causa matrimonij est spiritualis, & ecclesiastica. Laicis autem in rebus ecclesiasticis ordinandis non est tributa facultas: a quibus si quid in talibus constitutum fuerit, nullius est firmitatis, nisi ab ecclesia fuit approbatum. extra de constit. c. Ecclesia sanctae Mariae. sciendum est tamen, quod si aliquid fuerit relictum mulieri sub conditione si nubat, lucratur legatum, si intret religionem, etiam iure ciuili nouissimo. secus autem si in saeculo manens, vellet virginitatem seruare, quia non inuenit expressum.
Tertia conclusio est corollaria ex supradictis, quod. scilicet nullo statuto, vel consuetudine excusantur, qui ped agiant clericos: quia sicut in personis ecclesiasticis nihil possunt laici statuere: sic nec consuetudine intro ducere. Et hoc est argumentum ad quaestionem nobilis, qui a tempore, a quo non extat, memoria consueuit in certo loco leuare pedagium a laicis, & clericis indistincte, in tantum, vt etiam in contradictorio iudicio obtentum fuerit pro consuetudine contra episcopum litigantem in curia Regis Franciae. Et dicunt quidam, quod non est excommunicatus: quia Papa non potest aufet re ius laicorum: & quia non est nouum pedagium, sed antiquum: contra hoc est directe symon in consilio Bituricen. Cum enim omnes noua pedagia etiam in laicos instituentes sine authoritate principis sunt excommunicati singulis annis a Papa, etiam ipse excommunicat leuantes antiqua a clericis non pro rebus mercatiuis. de immunitate ecclesiarum. c. 1. In consti. eiusdem legati, & Bonifacij contraria consuetu dine non obstante. de immu eccle. c. Quamquam. lib. 6. excommunicat omnes singulares, & interdicit vniuersitates contraria facientes. Et non valet, quod dicitur ius acquisitum: quia est contra legem naturalem, & diuinam. Nam sicut decimae sunt de iure naturali, vt qui seminant spiritualia, metant temporalia: sic contra ius naturale est, vt econtra clerici soluant pedagia laicis. vnde ab hac conditione terra sacerdotum erat libera. Nec valet, quod dicitur Papae iniuste haec statuisse: etia si sit sententia pastoris iniusta, & iniqua timenda est, & seruanda. Nec potest dici, quod habeat intolerabilem errorem expressum, cum multi periti dubitent. si enim in his, quae sunt de apicibus iuris, vbi sunt contrariae doctorum sententiae, vel opiniones ferantur sententiae contratiae neutra diceretur nulla, quamuis oporteat alteram esse contra ius. Alias ius non est sufficiens ars aequi, & boni, licitum ab illicito separans: multo magis temerarium est di cere sententiam iuris corpore clausam esse erroneam. Nec valet, quod dicunt clericos ad pedagia teneri, sicut ad refectionem itinerum, & pontium, quia causa pedagiorum est tutela rerum, ad quarum restitutionem dominus tenet, si in terra sua perdanturt quia illis de terra sua dominus gratis debet tutelam pro reditibus, quos habet: vnde suis subditis non debet leuare vectigal, Matth. 19. ergo liberi sunt filij, sed ab alienis, nec a quibuscunque, sed solum ab illis, qui causa negotiationis: sed clericos tenet gratis tueri. extra de sententia excom. Quantae. vnde licite nullus ab eis mercedem recipit pro tuendo, quos gratis tueri debet. sunt etiam excommunicati illi, qui pro consuetudine iudicarunt, & eam seruari fecerunt: quia est contra libertatem ecclesiae, vt dicitur in illa constitutione Greg. sanguisugaet sed contra de prae script. c. 1. in. fi. lib. 6. quia non oportet allegare titulum ei, qui habet praescriptionem temporis a quo non extat memoria &c.
solutio, tenet in decimis, & aliis, quae laicis concedi solent: non autem quando praescriptio, vel consuetudo est reprobata. Et licet clerici ad refectionem itinerum &c. non tamen Papa inconsulto: tamen de facto legati confirmauerunt quandam talem talleam, impositam clericis Carnotensibus pro pauimento vici. Argumentum in oppositum solutum est in primo articulo.
On this page