Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

utrum consensus sit causa effectiua matrimonij

QVAESTIO sECVNDA. De consensu efficiente matrimonium.

Ihom. 4. dist. 27. q. I. art. 2.

SECVNDO quaeritur, vtrum consensus sit causa effectiua matrimonij: & videtur quod non: quia matrimonium est sacramentum: sed sacramentum non fit per interiorem actum: sed

per materiale elementum, ergo &c.

Contram. ff. de regulis iur. Nuptias non concubitus, sed consensus facit.

Respondeo, circa hanc quaestionem videnda sunt sex. Primo, quod ad matrimonium requiritur consensus. secundo, quod expressio consensus. Tertio, de expressione per signa. Quarto, de expressione per verba. Quinto, de diuersitate in formis. sexto, de remediis in perplexitate.

Quantum ad primum sunt quinque conclusiones. Prima, quod consensus est causa matrimonij, ita quod sine eo non potest esse matrimonium, nec verum sine vero: vt in foro conscientiae, nec praesumptum sine praesumpto, vt inforo ecclenae. Primo, vt cotractus, quia non solu contractus, qui consensu contrahuntur: imo omnes consensum requirunt: cum omnis contractus sit pactum: pactum autem est duorum, vel trium in idem placitum, & consensus. ff. de pact. l. Non. secundo, quia est sacramentum, & in omni sacramento requiritur intentio.

secunda conclusio, sequitur ex prima. scilicet quod potest esset aliquis certus, quod non est matrimonium: quia scit se non consensisse, & requirit mutuus consensus, non potest esse certus, quod sit matrimonium: sicut nec, quod sit consensus, saltem alterius, sed debet praesumere: vnde nec tenet crede re alteri dicenti: non consensi: ex quo verba sufficientia ex pressit, sed nec debet, quia sic multi deluderent sacramentis.

Tertia conclusio est dubia iuxta hoc, vtrum mater debeat moriens dicere filio adultero veritatem: Et quidam dicunt quod non, nec est sibi iniungendum: quia filius non tenetur credere, & sic frustra diceret. secundo, quia nemo tenetur se prodere nisi confessori. Et dicendum, quod tenetur ei dicere: quia tenetur facere: quicquid potest ad indemnitatem mariti, & possibile est, quod filius licet non teneatur: tamen acquiescit ei for te: sicut etiam praedicator tenetur impio indicare impietatem suam: licet ille non semper acquiescat: alias sanguinem eius dominus requiret de manu sua. Vnde Hosti. dicit, quod testis cogitur dicere veritatem: quia licet non faciat dictum vnius plenam probationem: tamen semiplenam, & cum ea forte defertur iu ri: & sic non periclitabitur veritas, quam occultare est peccatum. secundo dico, quod alius non tenetur ei acquiescere, ex quo habuit eum saepe pro filio. argumentum de probationibus. Per tuas. Et licet illa non loquatur in casu mortis, in quo minus videtur mentiri: tamen dicto vnius testis nunquam est necesse credi, quantacunque praefulgeat dignitate, vbi agitur de praeiudicio. Nam de consecratione ecclesiae, vel huiusmodi secus esset, vt nota. de testi. Nuper. exemplum de illo, qui dixit matri suae: bene credo vobis, quod sitis ribalda, sed non quod sim bastardus.

Quarta conclusio est, quod non tenetur hoc indicare marito: quia si conualesceret, haberet eam exosam, sicut accidit de quadam, quae cum hoc reuelasset ad consilium curati, odio habita est nimis: sed consilio cuiusdam simulauit se furiosam, & freneticam, confitens quaedam impossibilia, ex quibus manu ductus est vir ad discredendum primam confessionem.

sed contra hoc est: quia ius fuit acquisitum viro ipsam expellendi. si autem habeo ius tuum, debeo tibi reddere, vel veritatem confitendo remissionem petere: sed de partu supposito non esset ita verecundum prodere. Exemplum de sterili diuite fratris, cui vxor supposuit partum pauperis: & cum in morte indicasset, ille noluit repudiare, sed vt filium instituit.

Quod dicit de proditione, dicendum: quod ille, qui non potest digne, & perfecte satisfacere de peccato suo occulto, nisi ipsum prodendo, debet se prodere, & sibi hoc in confessione iniungi potest, & debet: sicut in diffamante falso, & iniuste aliquem, cui iniungi debet, vt reuocet dictum suum coram illis, qui licet scirent dictum: non tamen delictum: quia credebant eum verum dicere, alias non teneretur. Vnde licet non dicat aliis, quam quibus dixit: dicit tamen aliud, quae dixit: & peccatum, quod fuit occultum: licet dictum fuisset manifestum, & sic est hic: sed quando aliter potest satisfieri, non tenetur se prodere, nec confessor debet iniungere.

Quinta conclusio iuxta istam est alius casus. Adultera nunciauit adultero, concepi: postmodum conceptus, qui in omnib' assimilatur adultero, succedit patri putatiuo: quaerit, an adulter teneat ei hoc dicere, non puto, tum quia non tenetur credere adulterae, que frequentius habitat cum viro, & magis de eo potest concipere: tum quia non est verisimile, quod ille crederet extraneo. II Quantum ad secundum sunt aliae quinque conclusiones. Prima, quod ad matrimonium necessario requiritur expressio, vel declaratio consensus, quantum ad aliquod signum sensibile exterius. Quod patet dupliciter. Primo, inquantum est sacramentum: quia sacramentum est materiale elementum exterius oculis suppositum &c. quod non conuenit soli sensui interiori. secundo patet idem, inquantum est contractus: quia homini, qui non videt cor, non potest quis consensu obligari sine exteriori signo: licet Deo per totum possit: vnde quod dicuntur contractus solo consensu contrahi: non sic intelligendum est, quasi nihil aliud requiratur: sed quia nihil aliud determinate requiritur, puta, literae tantum, aut res: sed aliquid indeterminate, quod consensum exprimat: ita tamen, quod illud non sit causa obligationis nisi sine qua non, sed consensus, nec contractus innominatim dicuntur consensu contrahi: quia in illis praeter consensum expressum requiritur aliud. scilicet rei interuentus, vel quando dicitur, quod aliqui contractus solo consensu contrahunt, intelligendum est de consensu aliquo signo declarato.

secunda conclusio est, quod exterius signum, quod est formale, principalius est in matrimonio vt sacramentum, quam consensus, qui est quid materiale: propter quod Legistae, qui considerant solum matrimonium, vt contractus est: possunt dicere, quod solo consensu contrahitur, sicut emptio, & venditio, sed Theologi non: vnde authoritas Theologorum, quae dicit solum consensum facere matrimonium, intelligit de consensu expresso: ita quod excludatur actus coniugalis, non expressio consensus, quae est principalior: sicus verba, quam aqua in baptismo, & confessio, & absolutio, quam contritio in poenitentia.

Tertia conclusio est, quod in foro exteriori probata sufficienti expressione praesumit pro matrimonio: etiam si ambo contradicant dicentes se hoc dixisse animo ludendi, ne illudant sacramento, aut parentes contra dicant, aut alter dicat se fecisse solum animo carnalem copulam extorquendo: quia de interioribus non nisi per exteriora, & secundum allegata iudicat, propter quod frequenter ecclesia decipitur: nec transit in rem iudicatam sententia lata pro matrimonio, vel contra.

Quarta conclusio est, quod in casu, vno contradicente, creditur contra matrimonium etiam probata sufficienti expressione, quando probat per testes de veritate, quod non animo contrahendi per verisimilia signa: vt in ribaldo soluente puellae pro vino dicente, desponso te, risit putans eum ludere.

15 Quinta conclusio est, quod quando vterque confitetur se animo ludendi fecisse, iniungenda est poenitentia eis pro ludo noxio: & iudicandum est non esse matrimonium, si cum septima manu se purgent: sicut in frigidis, & maleficiatis, aliter non, propter timorem collusionis, & reuerentiam sacri. Nam in contractibus simplicibus crederet confessioni vtriusque partis: pro, & contra.

Quantum ad tertium. scilicet de expressione per signa sunt etiam quinque conclusiones. prima, quod expressio per signa sine verbis sufficit ad sponsalia, & matrimonium, in illo, qui non potest loqui, secundum omnes: aliter mutus non posset matrimonium contrahere: cuius contrarium dicit de sponsalibus. c. Cum apud. vnde & baptismum, & poenitentiam, & alia sacramenta mutus potest per signa petere. 26. q. 6. Qui recedunt. &. c. seq. vnde quamuis nullum aliud sacramentum sine verbis possis perfici, tamen matrimonium potest, vt dictum est.

secunda conclusio est, quod sifie verbis signa sufficiunt, etiam in potente loqui: quamuis aliqui dicant oppositum, nec tamen valet ratio Hosti. quia filia tacens contrahit: quia loquitur per patrem: & si non per se. sed hic est regula communis, quia con tractus, de cuius essentia sunt verba, non potest contrahi, nec inter absentes, nec per personam suo iuri non subiectam: sicut stipulatio, quae est verborum obligatio: sed matrimonium potest contrahi inter absentes per procuratorem extraneum, ergo non sunt necessatia verba.

Tertia conclosio est in generali, quod illa signa sunt sufficientia, quae sine matrimonio esse non possunt, aut non solent, aut quae contrahentes semper, vel communiter habere solent.

Quarta conclusio est in speciali de tribus sienis. Primum est taciturnitas secundum Magistrum indistincte: sed leges, quas inducit, non probant de extraneis, nec etiam de filio respectu patris, nec filia respectu matris, sed solum de filia respectu pattis. noua Decre. de spon. im pubae. vno. 4. vlt. lib. 6. dicit, quod si parentes nomine filiorum contrahunt, & filij sciunt, & non contradicunt: &o ipso tatite consentire videntur: & appellatione filiorum etiam conti nentur: quia masculinum genus concipit foemininij, appellatione etiam parentum, etiam mater. Vnde in collecta, Deus qui nos prem& matrem: sequitur animabus parentum nostrorum. imo etiam propinqui secundum vulgur vnde tacens in matrimonio, quod per propinquos tractat, conseotire videt. Idem multo furtius in extraneis videt: quia dicit Ber. de praesumpnonne. quod taciturnitas eius, cuius prohibitio impedit, est consensus. Mugis autem potest impedire filia illud, quod de se tractat per extraneos, quam quod per parentes, quibus minim licet contradicere, & non decet non obedire ergo &c.

sed contrarium videtur verius, quia sicut notai de senp & re iudi. c. r. de marti cont. con. inter. c. 1. de his. quae fiunt a praela. c. 2. vbi agit de obligando, qui tacet, non consentit generaliter, nisi in casibus expresais. Vnde cum non exprimatur in matrimonio, nisi detacituro itate filiorum respe stu marentum, secus est de exeraneis. Alias frustra exprimit ret Decretalis de illis, si idem esset de omnibus aliis. secundum signum est bened ictio nuptialis, quando tacens se permittit soleniter benedici. Tertium, su barratio ante valuas erclesiae: cum de hoc agitur.

Quinta conclusio est de tribus signis, quae probant, sed non causaus sponsalia, vel matrimodium. Primum est cohabitatio, quia tenus non est modus contrahendae obligationis: sed bene est praesumptio probans cohabitationem. vnde de sponsa, imoube. c. im prino lib. 6. dicit, quod licet sponsalia ab initio nulla tractu temporianon conualescante si tamen sponsalibus ante septennitm dontractis malores septemnio cohabitent. vor cohabitationem mutuam praesumiem durare in eam dem voluntate, & extunc sponsalia iudicantur: aliter non pos set urobari matrimonium vetulorum. de praesumpt. c. illud. sec undum signum probam est confestio: vt quando vocant se coniuees ex certa scientia, siue scriptura, vel instrumen 10. Tertium signum ost dotis promissio, quae non est sine matrimonio: sed forto ex hoc non probatur matrimonium, sed sponsalia: quia etiam ante matrimonium connenitur de doso, & donatione propter noptias.

Quantum ad quartum articulum. scilicet de expressione per verba sunt etiam quinque conclusiones

Prima, quod consonsus expressus per verba de proraesenti facie matrimonium: non autem per verba de futuro: quia ad hoc, quod siu matrimonium, non sufficit, quod sit obliga tibad dandum. potestatem in corpus proprium sed quod sittranslatio potestatis: quia vterque coniugut habet potestatem, & quod ammodo dominium in corpus alterius, sed ille, qui promittit aliquid se daturum in futurum, non propter hoc dat illud, nec transfert dominium, sed obligat se ad dandum or1o &c. & sic probata est negatiua pars. Pars autem affirmatiua probatur: quia si cum dicupt: accipio te &c. accipiunt se per manus: tunc per conuentionem, & traditionem transiertur potestas corporum mutua, etiam sine carnali copula: sicut si do tibi equum sufficit tradere per frenum, nec oportet te ponere in possesslonem per vsum, ad queu est equus: puta, quod tu equites ipsum: adhuc etiam si nullus contractus manuum interueniat, nudo pacto per verba de praesenti transfert: sicut in quibusdam casibus sine traditione solo pacto transseri dominium. vt notatur. C. de pact. l. tru ditionibus. Quia enim non est proprie transtatio dominij qa esset contradictio, quod vterque esset seruus, & vterque dominus: sed est tranilatio potestatis, & iuris dubitum petendi, & cuiusdam seruitutis: sicut nuda pactio sine traditione, cum obligatur, res afficitur iure hypothecae, & constituit seruitus in re nudo pacto: ita in proposito.

secunda conclusio est de verbis communibus, quae sunt: accipio te in meam: accipio te in meum: siue addat virum, & vxorem, siue non, quod sufficiunt: quia significant totum effectum sacramenti: qui est, quod vir non habet potestatem sui corporis, sed mulier, & econuerso secundum Paulum.

Tertia conclusio est de verbis aequi pollentibus praesentis temporis: vt si dicat, teneo te, vel habeo te pro vxore, vel viro, vel ex nunc reputo te virum, vel vrorem meam: quia nihil refert, quid ex aequipollentibus fiat: vnde quando verba sunt talia, quod non possunt verificari de praesenti, nisi sit matrimoniu in praesenti, illa verba sufficiunt. Dico autem verificari de facto, vel de iure, sic autem est in propofito: quia non debet haberi, nec teneri, nec reputari aliqua pro vxore pro aliquo tempore: nisi pro illo tempore, proquo est vxor: vnde cum dicat per verba de praesenti, tuneo, habeo, reputo te &c. videt sufficere: & idem vider aesse, si dicat: prouideo tibi ex nunc sicut rxori, videt idem per idem.

Quarta conclusio est de verbis futuri xempuris, vt si dicat: habebo tem, reputabo te, tenebo te, vel prodeo tibi, sicut vxori. In quibus videtur distinguendum, quia si dicit habebo te ex nunc, vel de caetero &c. videtur matrimonium: quia licet sint verba futuri temporis, non praesentis, to implicant effectum praesentem: implicant enim totum tempus sequens: incipiendo a nunc praesenti t si ergo ex munc debeat haberi pro vxore: cum priusecundum naturam debeat esse vxor, quam haberi pro vxore. ergo nunc fit uxor, & expressio indicat, quod consontit ipsam. in praesenti fieri vrorem. Nec est simile, si dicat accipiam te: na esse vxorem non praecedit accipere in xxorem, sed sequit, sicut effectus causam, hic autem esse vxorem praecodit. haberi pro vxore. si autem dicat sic: tenebo te pro vxore, vel habebo, & sic delaliis: & non dicat ex nunc, vel de caetero, vel sempet, non vider matrimonium, sed solu sponsalia, quia non sequit, habebo pro vxore, ergo habeo: nec sequit, ergo es vxor. & potest verificari: hobebote pro vxoret quando accepero te. vnde cum veiba propriissima, & propinqui ssima, & prima facientia matrimonium:sicut est accipere in virum vel in vxorem nonfaciant matrimonium: quandoᷣ concipiuntur in futuro: idem videi mtilto magis de verbis secundariis, quae non habent vimnisi perreductionem adillatqᷓa proptar quod vnumquodq, tale, & illud magis: nisiquando implicant praecesslonem matrimooij, vt dictum est.

Quinta: coclusio est de uerho. volendlut sidicat: volo te esse virum. meum, vel vxorem: de quo dicunt quidam non esse matrimonium: sed confiderandum est ia hoc, & in omni bus dubiis verbis, an faciant sponsalis Im̃, ao mattimonium:qa srage batur de sponsali bus contrahendis nonde matrimonio statim praesamendum est, yelper verba illa voluerunt tium contrahere sponsalia: si autem de matrimonio, tunt praesomen dum est de matrimonio: quia sicut dicit Hilarins. & habetur extride verb. signi. c. Intelligentia dictorum ex causis assumenda est dicundi: quia mon sermoni rez, sed sermorei silbiestut est. si autem dubium sit, de quo agebatur: tunc in genetali videret facienda esse interpretatio conera illum, qui legem apertius potuit declarare. f. de pac. l. 2. vtsi dicat voluisse se contrahere sponsalia tantum, & alius oppostum alteri credetur, & econuorso: hoo excepto, qrsi ille qui ptimo loquutus est verba certa, de quibus constat, cui determinate deseruiant. s.an sponsalibus, an matrimonio, secundum intellectum illorum debent intelligi verba sequentis, qui videtur ad interrogata respondere. sed si quaeratur de virtute verbi, volendi, refert: quia aut dicit, volo te vxorem meam, & tunc cum totum sit praesentis temporis, videt verum matrimonium: si autem dicat, volo te accipere, vel ducere in vxorem, non est vxor, quousque per alia verba ducatur, vel accipiatur: quia illud est primum volitum, esse vero vxorem est secundo volitum: dico autem secundo opere licet prius intentione. si autem dicat, esto vir meus, vel esto vxor mea, moedo imperatiuo, sicut dicit Isai. 4. Princeps noster esto, videt esse futuri temporis in effectu: quia ita dicit testator, haeres meus esto: & sic incipit testamentum beati Remigij, loquentis ad sponsam suam erclesiam beatae Mariae. Tu mihi haeres esto: hoc autem non verificatur nisi post mortem: vnde non fit matrimonium: haec autem distinctiu locum habet in foro iudiciali non poenitentiali, vbi iudicatur matrimonium, vel non, secundum quod dicit se intendisse: sed si de verbis recolit, & non de intentione: tunc etiam in foro conscientiae iudicandum est secundum praedicta.

Quantum ad quintum articulum de diuersitate in foro iudiciali, & poenitentiali, sunt quinque conclusiones. Prima, quod forus iudicialis, & poenitentialis in causa matrimoniali differunt in probando: quia in foro conscientiae statur confessioni vnius, tam pro matrimonio, quam contra: quia in eo creditur alicui contra se, & pro se: quia si mentit, plus nocet sibi, quam alij, cum mentiri in iudicio conscientiae semper sit mortale: sicut & periurium deliberatum propter Dei irreuerentiam annexam: non sic autem in foro exteriori simplex mendacium est peccatum mortale, nisi quando laedit proximum, vt si aduocat ad vanam gloriam falso inducat legem ad veram conclusionem: sed in iudicio exteriori nunquam creditur vni testi, nec pro matrimonio, nec contra. de sententia & re iudi. cap. Consanguinei. licet quandoque contra sponsalia, nec in sua causa: quia dicit Imperator omnibus in re propria dicendi testimonia facultatem volumus esse submotam. C. de testisu. l. omnibus. nec in aliena quantacunque praefulgeat dilgnitate, nisi quando de nullius praeiudicio agitur, vt nota. de testi. Nuder. Quomod: etiam nec duobus in causa propria: vt quando contra matrimonium dicentes se causa iudi. fecisse de eo, qui cognouit consang. vxo. scilicet super eo. nec etiam duobus extraneis iurantibus idem de credulitate: qsique sic duobus in causa propria, vt pro matrimonio etiam non iuratis: sed duobus extraneis iuratis de veritate pro matrimonio, vel contra.

Secunda conclusio est, quod differunt in sententiando. contradistoria, quia vnus iudicabit esse matrimonium: alius tion esse, & econuerso, quia ille secundum allegata: iste secundum confessa: quae contradicunt quandoque, & tamen vtraque sententia erit iusta: vnde est matrimonium praesumptum, & non verum: vel verum, & non praesumpto.

secundo, in iudicando contraria, quia ille iudicat praesens, ille futurum quando sdolus intercefsit: cuius alia persona conscia non fuit: tinc enim est obligatus ad accipiendum, nec potest veram ptonitentium agere, nisi contrahat cum ea, si pot, quod si non pos duteteam sufficienter.

Tertia coclusio est, quod quando matrimonium est praesumptum, & non verum, etiam carnali copulamo sequuta etiam si non sit futurum: puto, quod orit vera publicae honestatis iustitia: quia illa robur trahit ex ordinatione ecolesiae: & ideo id, quod est verum secundum iudicium ecolesiae, veram publicae honestatici ustitiam causat in vtroque foro. si autem fuissot matrimonium clandestinum, non causasset oublicae honestatis iustitia, sicut nec sponsalla occulta quandoque sunt nulla secundum quosdam. Tertio, in sententian do contraria, & contradictoria: quia iudex exterior iudicat esse matrimonium: interior iudicat, nec esse, nec futurum esse: vt quando alia fuit conscientia sraucfis; quia scienti dolus non infertur.

Sed hic est dubium, qaesicut ludaus ludes de baptismo compellendus est ad eum, sic forte iudex iuste cogit ad matrimonium eum, qui lusit de matrimonio: sed pone exemplum de habente occultum impedimentum, propter quod non potest contrabere cum ea.

Quarta conclusio est, quando iudex exterior praecipit sub poema excommunicationis vnum, & confessor oppositum. Primo in his, quae non respiciunt actum carnalem, simpliciter debet obedire: puta, vt prouideat ei, sicut vxori: quia in rebus temporalibus ex causa iudex potest dare vni, & auferre alteri. Insti. de offici. iudicis: vnde sicutis, qui condemnatus est iuste secundum allegata: quamuis inioste secundum veritatem, te netur soluere, vel reddere, sic in proposito. secundo, quando decipit tenetur contrahere: & sic praeceptum iudicis de cognoscendo implere: quia licet praeceptum iudicis cohabitando carnaliter esset ei prius impossibile de iure, quia non eras vxor sua: tamen praeceptum confessoris de contrahendo erat ei possibile, quo impleto primum factum est possibile. quando autem fiunt duo praecepta vni licita, & honesta, quorum vtrunque est sibi possibile ordinate, licet non simul, vel in ordinate, tenetur implere modo possibili: & hoc nisi habe at impedimentum, per quod non potest eam cognoscere. Tunc enim nullo modo pro obedientia debet peccatum committere. Tertio, quando non decepit eam, & potest contrahere cum eaNam tunc videtur, quod teneatur obedire: quia sententia pro matrimonio lata, a qua non est appellatum, nec per appellationem lis formata transit in rem iudicatam, sicut aliae: ex quo non est impedimentum, quin possit esse matrimonium: vnde sicut condemnatus ad decem indebite debet ea soluere, si non appellat: sic etiam adiudicatus in virum debet ducere, si pont: vt notat de sententia & re iudi. c. Lator.

Quinta conclusio sequitur ex praemissis, quia si eoclefra astringis aliquem ad matrimonium, qui prius non erat obligatus: licet ecclesia non possit aliquid circa mutationem essentiae sacrorum, tamen circa accidentia potest, nec hoc est mutare essentiam, si fiat necessitas: quod est volutatis quia etiam homo contrahendo sponsalia, facit sibi matrimonium necessitatis: qui tamen non potest immutare sacramenta, sic etiam ex causa potest aliquis cogi ad ordines pro vtilitate ecclesiae, & ad matrimonium, pro pace terrae. Nec obstat, quod essentia matrimonijconsistit in contrahendo: quia ipsum contrahere, & personae contrahentes ei subsunt: vnde & materiam matrimonii potest re stringere: licet non ampliare contra restrictionem iuris diuini, vel naturalis. sic etiam cum eucharistia non fit necessitatis, facit eam necessitatis, & quo ad vsum in communicam do in Paschate, & quo ad essentiam in cogendo sacerdotes ad celebrandum: quia hoc non est mutare materiam, nec formam: sed non videtur, quod pofsit arctare ad bis confitendum, vel venialia:ꝗa materia poenitentiae, vt est necessita tls, & mortale non confessum: vnde cogere ad confitendum veniale, vel mortale confessum, videi mutare materiam.

Quantum ad sextum articulum de remediis in perplexitate: quando. scilicet aliquis secundum forum conscientiae, nec est, nec forte esse potest maritus alicuius: & tamen adiudicatur ei pro marito, vol sponso in foro exteriorisub poena excommunicationis: vbi sunt duo videndaPrimo, de falsis remediis. secundo, de veris.

Quantum ad primum sunt quinque conclusiones secundum quinque falsa remedia.

Primum est fuga post excomonicationem, quae nihil valet, nisi vt dicet in sequenti articulo in prima conclusione, quia excommunicatio adhaeres ossibus eius, & vbique eum sequit. Et idam est, si post citatio nem, quia probabiliter potest credere se excommunicatus propter contumaciam.

secundum est contrahere matrimonium, nisi sicut post dicetur: quia licet sit verum secum dum iudicium consclontiae illud secundum: non tamen secundum iudicium ecclesiae: vnde occlesia compellet ad primam redire, & excpmunicabit secundam.

Tertium est sacer ordo, quia suscipiendo ordines fit irregularis propter ex communicationem: & nihilominus creatus sacerdos cogitur redire ad primam.

Quartum falsum remedium est appellatio, quae nihil prodest, quia in causa appellationis etiam Papa iudicat secundum allegata, sicut in principa li. de sententia, & re ludi. c. in causis. vnde nec excommunicationem suspendit, & fatigatur frustra &c. vnde tutius faceret, si se inanibus sumptibus uero vexaret, ex quo non potest probare, sicut nec prius.

Quinuum falsum remedium est supplicatio citra Papam, quia nullus inferior debet absoluere a sententia hominis, iuris ordine non seruato, nec legatus, nisi a sententiis iuris: & dicentem se cum clerico pacificasse, absoluet si ita est, non tamen si sciret, quod clericus percussorem prosequeretur in iudicio, sicut hic vxor prosequitur virum.

Quantum ad secundum sunt etiam quinque, conclusiones, secundum quinque vera remedia.

Primum est fuga non quidem post excommunicationem, nisi vt publice possit cohabitare cum vera vxore, quod non facit hic propter scandalum, nec post citationem, sed ante quando timet sibi moueri controuersiam. Nam tunc licet possit citari ad domum, & excommunicari, habet tamen probabilem ignorantiam quousque sciat.

secundum verum reme dium est matrimonium, qum primum factu fuit iudicatum non pro matrimonio, sed pro sponsalibus: nam tunc ecclesia imponet sibi poenitentiam, quia contra interdictum contraxit: sed tamen secundum suum matrimonium approbabit, & sententiam relaxauit, in foro autem conscientiae potest sibi consuli contrahere cum secunda: ex quo prima sponsalia fuerunt nulla, propter defectum intentionis vtroque conscio, licet pro ludo noxio, vel simulatione sit sibi poenitentia iniungenda.

Tertium verum remedium est religio ante consummationem: nam tunc etiam si esset verum matrimonium posset absolui, vel a praelato si habet priuilegium, vel a iudice debet absolui, sed post consummationem, nec iudex absolueret, nec praelatus posset etiam si haberet priuilegium absoluendi a sententia iudicis restituto damno, quia non potest aliter damnum restitui. sed quando manenti in saeculo, praecipit sibi, quod habitet, vel contrahat cum illa, cum qua non potest sine peccato, certum est, quod nop tenetur obedire, imo debet non obedire, quando autem potest, sed casus talis est, quod si iudex, vt iudex est, sciret veritatem hoc non praeciperet, tunc non oportet implere: verbi gratia. si per falsos testes fuerit condemnatus, quia si praelatus praeciperet mihi aliquid errans, non praecepturus si sciret veritatem: possum salua obedientia non implere: de rescrip. c. si quando. sed si fuit condemnatus implere matrimonium per ludum contractum, iustum est propter delictum fuum, quod impleat, & idem si de cepit cognoscendo.

Quartum remedium est obedientia, vt seruet sententiam excommunicationis interim, quia sententia pastoris &c. Itemquesi possit impleat, quod praecipit: quia melius esset ducere leprosam, quae semper in excommunicatione viuere instar Iudaei, vel Pagani.

Quintum remedium est supplicatio ad Papam, qui potest absoluere ab omni sententia, & debet ab ista sub hac condisi autem verum quod dicis, absoluo te: ita tamen quod in terra tua propter scandalum in manifesto abstineas te a diuinis: sed in occulto ibi, vel palam alibi possis interesse diuinis, quia aliter ipse est in periculo animae suae carendo sacramentis, quae sunt vita animae, cui periculo filij pater debet occurrere.

Ad argumentum in oppositum dicendum, quod matrimonium requirit consensum interius, & verba exterius, sicut alia sacramenta intentionem, & materiale elementum: sed quia materia huius sacramenti videtur esse contractus humanus, ideo gro principali habet consensum, vt quid humanum.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 2