Text List

Quaestio 3

Quaestio 3

utrum matrimonium soluatur per ingressum religionis

QVAESTIO TERTIA. De ingressu religionis matrimonium dissoluente.

Thom. 4. dist. 27. q. 2. art. 3.

TERTIO quaeritur, vtrum matrimonium soluatur per ingressum religionis, & videtur quod non: quia propter fornicationem vnius: licet alteri intrare religionem, etiam matrimonio consummato: sed no intranti non licet contrahere, ergo matrimonium non est solutum.

Contra, in litera.

Respondeo, hic sunt tria viden da. Primo, quomodo matrimonium soluat per mortem naturalem. secundo, quo per ciuilem, quae est ingressus religionis. Tertio, vtrum sit allus modus soluendi matrimonium.

Quantum ad primum, sunt tres conclusiones. Prima quantum ad matrimonium carnale: quia omne matrimonium quantumcunque ratum, & consummatum secundum omne lus soluitur totaliter per mortem naturalem alterius coniugum: quia mors omnla soluit. Auth. de nupt. 3. Deinceps. vnde post mortem potest contrahere. Ro. 7. soluta est a lege viri. & ad Corinth. Cui vult, nubat tantum in Domino. extram de sec. nupt. c. fl. Et quia obligatio semelextincta non reuiuiscit: si coniunx mortuus resuscitetur, non est matrimonio obligatus. Nec obstat, quod dicitur Hebrae. 2. Acceperunt mulieres de resurrectione mortuos suos: quia exponitur de viris voluntariis ex vno consensu vtriusque: quo casu est aliud matrimonium a primo: non tamen fit bigamus nisi ipsa interim fuisset alteri nupta, & ab eo cognita: quando eo viuente non potest redire ad resuscitatum, vel exponitur de filiis, nec est bonum argumentum, quod in Christo suut duae filiationes, sed est vnus filius, sicut in resuscitato sunt duae in vno filio: quia ibi successiue sunt, hic autem simul, & semel essent. Vel dicendum, quod sicut redit idem filius, ita & eadem filiatio. secus autem est in aliis sacramentis, quae animam respiciunt. Nam character omnis remanet in anima separata, vt non rebaptizetur, reordinetur, reconformetur mortuus suscitatus, sed matrimonium respicit corpus: vnde sicut in morte corrupto corpore, corrumpuntur potentiae organicae, non aliae: sic sacramentum carnale, non alia: sed tamen si infra paueos dies coniunx resurgeret, praesumeret non fuisse mortuus, sed epilenticus, vel aliter fuisse infirmus. si tamen vere mortuus fuisset, neuter cogeretur resuscitatum recipere. Aliter vt dictum est, consueuit authoritas inducta exponi. Acceperunt mulieres. i. matres de resurrectione mortuos, suple, filios: sicut sunamitis illum, quem Heliseus, & Helias suscitauerunt: & Christus suscitauit adolescentem, quem recepit mater vidua ante portas Naym, Lucae 7. sed contra id, quod dictum est matrimonij esse corpora le est: quia cum vinculum matrimonij sit dispositio ad gratia tiam, debet esse in parteitellectiua, & sic incorporale: licet respiciat corpus: sicut etiam scientia dependet a fantasma te, sine cuius speculatione non habet actum, & tamen non corrumpitur in morte. Et similiter character ordinis non est nisi respectu agendorum in hac vita, & tamen non deletur per mortem: vnde est dubium.

secunda conclusio est quantum ad matrimonium, ex quo argultur contra praedicta: quia fortius est vinculum mrimonij, quae dominij, cum illud in vita possit dissolui, si dominus rem suam vendat: non autem matrimonij, vt si vir vxorem repudiat. Nam & si iure ciuili ex toto tollitur repudio, quia non considerat nisi humanam obligationem: tamen ratione diuinae coniunctionis cum sit sacrm, non tollitur ante mortem: sed Lazarus resuscitatus debet habere res suas. ergo multo magis vxorem.

Ad quod dicunt quidam, quod litet debeat habere de aeqnitate, vt dicit glo. f. de le. l. Ex his. tamen de rigore secus est, quia secuntlum strictam iuris considerationem aedificium habens seruitutem stillicidij, si destructum reaedificet, non recuperat eandem: ergo a simili de seruitute vrbanorum praediorum. l. seruitutes, quae in superficie. ☿. si sublatum.

sed contra, quia pro tanto secundum strictam interpretationem interiit seruitus: quia non est idem aedificium secundum rei virtutem: vnde si domus legata particulatim destructa etiam ex alia materia reaedificet, reputat eadem, & propter hoc cedit legato: quia ius ex eandem materia non redit, quia alia. Vnde cum resuscitatus etiam secundum veritatem sit omnino idem numero, videtur illud habere, vel debere, quod prius. ff. de legi. si ita legatum. 5. vlt. sed considerandum est, quod aedificium habens, vel debens seruitutem realem si destructum reaedificet, habet, vel debet eandem seruitutem, quam prius. ff. de serui. vrb. prae. l. qui liminibus: saltem de aequitate. & dicto. 5. si sublatum. in princ. & l. si testamento. debent autem seruitutem personalem non sic: vnde vsusfructus domus sublato aedificio interit, vti dicto. ☿. si sublatum. in fi. ff. quemadmodum vsusfructus amitti. l. repeti. 5. rei. Nec reaedificatio ex integro redit, vt. e. tit. l. quid tamen. sed non tantum: vnde cum seruitus realis respiciat possessiones, & res inanimatas: seruitus vero personalis respiciat personas: videtur, quod resuscitatus habeat, & debeat quicquid prius habebat, & debebat, respectu rerum, & possessionum, sicut de seruitute reali: non autem habeat, & debeat eandem seruitutem personalem: qualis est seruitus religionis, & matrimonij: vnde & resuscitatus non tenetur ad matrimonium carnale, vel spirituale, quod fuit contractum in vita: quia seruitus personalis, quae debet a persona personae, vt in matrimonio, & religione, vel quae debetur tantum personae, vt vsusfructus extinguitur morte tam debentis, quam habentis. seruo enim, cui vsusfructus legatus est mortuo, vel ipso viuente mortuo fructuario extinguitur vsusfruct?. Dicendum est ergo pro conclusione, quod si Lazarus testatus fuit, recuperat: quia in donatione causa mortis plus se, quam alium, cui donat, vult habere: vnde intelligit tacita conditione si moriatur cum effectu. Idem si ab intestato, quia defertur non nisi per coniunctionem ad morientem, qui est sibi magis vnum, quam alius. Idem etiam si fiscus ea accepit in defectum haeredum, quia si propinquo apparenti fiscus reddere te netur, multo magis ei resurgenti.

Tertia conclusio est, quantum ad matrimonium spirituale: quia pari ratione religiosus resuscitatus non tenetur ad religionem, vt dictum est: sed de curato, & episcopo suscitatis, dicendum, quod sunt sacerdotes, sicut prius: quia ille character est indelebilis: sed non sunt curati, nec sponsi huius ecclesiae, nisi noua electione, vel promissione. Mortua autem sponsa spirituali, vel vxore religione destructa, cui aliquis erat obligatus voto simplici, vel solenni, vel quando voto simplici, & illa non vult eum recipere, si omnes conuentus requisierit, vel superiorem: qui potest pro omni, sed non vult, an sit liberatus di stinguendum est: quia qui vouit simplicitur, vel solenniter religioni in communi, licet intenderit hanc intrare liberatur hac destructa, vel renuente, sed tenetur aliam intrare: sicut qui promisit hominem, licet intenderet dare suum non emere alienum, non liberat, suo etiam ante moram mortuo, sed tenetur alium dare, & emere. si autem vouit solum intrare hanc religionem determinate, hac destructa, vel renuente: non tenet aliam intrare, quia interitu speciei promissor liberatur, nec praecise sacrati coguntur ad aliam religionem: sed vel manere in sua, vel transire ad aliam: non enim qui promisit obedientiam vni, propter hoc tenetur eam promittere alteri, quia etiam quando particulare cadit in obligatione per se, & directa: vniuersale autem per accidens ex consequenti, & indirecte, facta impossibilitate circa particulare manente possibilitate circa vniuersale liberatus est debitor: vt si quis promiserit dare stichum, & per consequens hominem sticho mortuo liberatur: nec tenetur dare aliquem alium ho- minem: quando autem particulare indirecte, & ex consequenti es in obligatione: vniuersale autem per se, & directe: nunquam difficultas praestationis eius liberat debitorem, vt si quis promittat equum, & per se consequens hunc, vel illum, quia non nisi hunc, vel illum dare potest, nullo particulari mortui liberai. Cum autem quis promittit intrare religionem absolu te, non tenei ad hanc, vel illam determinate nisi per accidens: vnde si vna eum refutat aliam tentare debet. si autem promisit hanc intrare determinate non tenetur ad religionem, nisi quia ad hanc: vnde si ab hac liberet, quod fit ista destructa, vel nolente eum, ex toto liberatur.

Quantum ad secundum, scilicet quomodo matrimonium soluatur per mortem spiritualem, siue per ingressum religionis sunt quatuor conclusiones.

Prima de ingressu: quia in qua tuor casibus licet coniugato religionem ingredi. Primus, quando post matrimonium consummatum alter coniugum fornicatur, quia fornicante etiam inuito alter potest religionem intrare, nisi postea eum sibi reconciliauerint, vt Teberga Lotharium. si enim licet discedere in saeculo multo magis in claustro. Exemplum de Paulo simplice. secundus casus, altero coniugum consentiente, & pariter intrante, sicut multi viri intrauerunt religionem virorum, vt vxores foeminarum etiam matrimonio consummato. Tertius, altero consentiente, & in saeculo remanente, vbi non est timor incontinentiae. Quartus casus, matrimonio etiam non consummato. In aliis autem non licet. Primo, quando coniuge inuito, qui non meruit: exemplum de Agatosa. secundo, quando meruit, sed reconciliatus est: exemplum ibidem. Tertio, quando meruit, & consensit, sed est timor incontinentiae, vt dicit hic in li tera. Omnibus autem casibus, quibus post consummatum matrimonium licet intrare religionem, licet etiam ad sacros ordines promoueri, etiam ad episcopatum. Exemplum de beato Hilario, qui existens episcopus habebat filiam, & vxorem: qum autem non licet religionem intrare: multo minus ad sacros ordines asceudere: sed esset suspensus ab ordinis exequutione, licet characterem recipiet: hic autem nec esset vera professio solennis. Item de matrimonio violenter consummato dici Hosti. quod idem licet peccet eam opprimendo: quia licet possit debitum petere, non tamen ab inuita extorquere, quia nec illa tenetur reddere: & sic iste est melioris conditionis fatuus, quam peritus, sed non est haec bona conditio, quia sapienti non expedit nubere. Item de matrimonio attentato: sicut enim iudicio ecclesiae sponsalibus carnali copula consummatis, non valet contractum matrimonium cum alia, sed valet, si fuit conatus: sic videretur hic, nisi quis dicat, quod in possessionem intrauit: sed sufficit probare conatum, nisi probetur defectus: sicut etiam sufficit probare cohabitationem: quia praesumitur copula. si autem ingressus, vel ingressa confiteret post professionem carnalem copulam interueuisse: non est credendum oi: quia est timor de collusione, quia vult monasterium exire: vt no. de raptoribus. Cum causa. sed quamuis istud sit dictum probabili ter: tamen verius videt, quod si sit matrimonium vi consummatum, idem est quantum ad hoc, quod non potest solui per ingressums qa sublata causa, submouetur effectus. Tota autem causa, quare per religionem soluitur matrimonium, est, quia non habebat nisi vinculum spirituale: nunc autem habet carnale: ga vinculum carnale non dependet ex mutuo consensu. Et licet ista consummatio deficiat a coniunctione Christi humanae naturae, in qua non fuit violentia: tamen non deficit a repraesentatione eius quo ad substantiam: sed quantum ad hoc, quod illi liceat intrare religionem est dissimile: non enim inuita potuit perdere ius suum, nec ille ex delicto debet acquirere priuilegium, ne plus habeat luxuria, quae castitas. similiter videtur requiri, quod sit consummatum, & non solum attentatum, quia verba accipienda sunt cum effectu: nisi etiam sit consummatum non significat coniunctionem Christi insolubilem. scilicet ad humanam naturam, quae primo instanti fuit consummata, & perfectus Deus, & homo: nec valet ratio, quod fuit in possessione, quia fraus, & dolus non debent patrocinarit vis autam non est sine dolo: vnde violenta possessio sibi non prodest. Quod autem dicunt aliqui, quod nulli faciat iniuriam, qui iure suo vtitur: accipit autem per mutuum consensum ius in corpus mulieris, & sic non fuit iniuriosa: illa magis sibi imputet, quae non sibi cauit a consummatione, si religione intrare intendebat. Dicendum quod ille habebat ius petendi, nisi illa vellet religionem intrare: vnde & si ante duos menses debitum peteret, ipsa posset excipere, volo religionem intrare, & ecclesia non cogeret debitum reddere: vnde iniuste exigit, sicut credit, qui ante tempus debitorem soluere cogit. Insti. de actionibus. 5. plus tempore. Item de matrimonio nullo modo consummato, si alter intret religionem, soluitur per hoc matrimonium secundum omnes: quia mortuus est quo ad actus ciuiles, & carnales, etiam heremita, vt Macharius:nam Alexius consilio spiritus sancti hoc fecit. Et Ioannes ad Apostolatum de nuptiis a Christo vocatus est.

secunda conclusio est de discessu, quomodo remanenti in saeculo, licet discedere, & cum alia contrahere, quia hoc est ei impossibile, & illicitum in quinque casibus. Primus casus est, quando matrimonium fuit sponte consummatum: quia manet ligamen vsque, ad mortem natuturalem, etia post fornicationem. secundus est ante consummatum post votum simplex a se emissum compare profitente. Et hic est solus casus, in quo votum simplex dirimit post contractum non ratione sui, sed ratione annexi. quando enim vter que vouet castitatem vnus solemniter, alius simpliciter: manet vinculum animorum, sicut si vterque religionem intraret: quia sunt conformes in proposito castitatis: vnde ratione ligaminis non voti impedii matrimonium, sed istud ligamen non esset, nisi votum esset. Tertius, quando ille, qui intrauit, nondum fecit professionem tacitam, nec expressam: quia adhuc manet vinculum: quia habitus non facit monachum, sed professio regularis. Quartus, quando fecit professionem, sed de facto tantum non de iure, & sic adhuc manet viculum.

Qui tus, quando alius intrauit matrimonio per violentiam consum mato: nam quia consummatum fuit, adhuc durat ligamen, & sic non potest contrahere, sicut si fuisset sponte consumma tum, ergo in vno solo casu, licet remanenti contrahere viuente conuerso. scilicet quando matrimonium nullo modo fuerat consummatum, nec ipse fecerat aliquod votum, & conuersus est rite professus. si autem votum fecisset, & illa mortua contraheret, matrimonium teneret: quia non dirimebatur propter votum, sed propter ligamen, si etiam illa viuente contraxisset, & sic esset nullum, ratificaretur ea mortua: quia quod non possit ratificari matrimonium contractum viuente prima est, quando erat in praeiudicium primae, quod non est hic.

Quid igii de ea, quae ingressa religionem post multum temporis sine expressa professione repetit virum, qui iam ex secunda liberos procreauit. Dico, quod ei reddendus est, si non suscepit habitum proprium professarum: vel si est habitus indistinctus, & protestata fuit de non intendendo profiteri: nec oportet protestationem illam annis singulis renouari: nisi cessaret causa protestandi, sicut de his, quae vi, metusve causa fiunt. c. 1. si enim illa, quae coram velante fuit protestata, quod hoc faciebat metu viri viuentis: si post mortem viri per annum sine noua protestatione mansisset, professa esset: sed vbi non mutatur causa protestandi sufficit semel protestatum fuisse. Et qui allegat voluntatem mutatam probare tenei, & hoc in soro ecclesiae. Nam in foro conscientiae si actu voluntatem mutauit intendendoremanere, & post hanc mutationem per annum sine alia mutatione mansit, ligata est. si vero nunquam actu habuit contrariam voluntatem, durat habitualis voluntas non profitendi, vnde liberata est.

sed nunquid alter remanens in seculo tenei expectare, quod alter sit professus. Dicunt omnes quod sic, sed quidam dicunt tempus probationis debet abbreuiari, & taxari per episcopum, propter periculum incontinentiae illius, qui remanet in saeculo. Alioqui posset fraudari iure suo, quia intrans religionem posset esse ad finem anni in vno monasterio: & tunc exire, & intrare aliud monasterium: & sic alius fraudaret. Aliis videtur distinguendi, quia si vxor intret de licentia mariti, vel econuerso, remanens in saeculo tenetur expectare professionem, nec debet abbreuiari tempus probationis a iure statutum: cum tunc non fiat remanenti in saeculo allquod praeiudicium: si vero non intrat de licentia, debet certum tempus praefigi, intra quod profiteatur, nec est inconuenient tempus pre bationis abbreuiare statutum a iure: quia speciale est in hoc casu propter periculum incontinentiae illius, qui remanet in saeculo. Aliis videt, quod ex quo ius permittit, quod intret religionem, & tempus probationis non solum sit introductum in fauorem conuersi, sed in fauorem monasterij: vt sumatur experientia de moribus nouitij: non debet illud tempus abbreuiari, nisi forte apparet fraus eius: vt quando vadit nunc de vno monasterio ad aliud discurrendo. Primam opinionem ponit Bern. in apparatu. e. de regul. & trans. ad religionem. c. statuimus. secundam autem videtur tangere Ioan. 27. q. 2. c. desponsatam. in glo. tertiam. tenet Hosti. in summa sua.

Tertia conclusio est de egressu, quia quandocumque licite intrauit, tenet egredi ad repetentem etiam professus, nisi quando ipse sine consensu eius intrauit, & ipsa ipsum profiteri permisit non reclamans, & erat non suspecta: sic quod expresse licentiare potuit. quando autem licite intrauit, nunquam tenetur ad eam egredi, nisi in casu, quando ipsa re integra licentiam datam reuocauit. Quando autem post votum ad eam etiam inuitus egredit, semper tenetur debitum reda dere, sed nunquam petere pont: quia illud habet vim voti sim plicis. Nunquam autem licet vi extrahere, nisi authoritate iudicis, cui locus subiectus est: sic igitur epilogando dicendum est, quod conuersus coniugatus quandoque tenetur egredi ad coniugem in saeculo remanentem: puta, quoties eum repetit: quia illicite ingressus fuit, vel quia innoxio phibente, vel consentiente fragili, quando non potuit in eius praeiudicium, nec vouere, nec profiteri. Et idem si licite ingressus fuit, quia de licentia antiqui, sed re integra poenituit. scilicet ante emissum votum solemne, vel simplex egredi tenetur ad eum. secundo, te netur non egredi, sed remanere, quando licite emlsit votum simplex, vel solemne, vel quando illicite, sed alius non repetit ipsum, qa ratificando confirmat. Tertio, liber est in remanendo vel egrediendo, quando nullo voto astrictus est religioni tacito, vel expresso, nec vxor ipsum repetit: aut si repetit fornicata fuit ante, vel post. quando vero simplex, sed non solen ne emisit, vel solemne de facto, quo ad Deum vxore non petente egredi non pont: sed quo ad ecclesiam sic, maxime si votum probari non potest, in quo casu retinentes inuitum cleri manu iniecta: sed etiam veste saeculari negata: sine qua non potest commode egredi: sed in secundo casu est leuis iniectio, in primo grauis. Nampersuasionibus retinere eum possunt. Quarto de debito, quia egressus quandoque non potest reddere, nec exigere, vt quando illicite egressus est: vt in casibus dictis, & quando coniunx sciens, & tacens permisit profiteri. Tunc enim seruitutem remisit: vt dominus, cuius seruus eo sciente ordinatur, & profitei. Dico autem illicite propter votum rite solennizatum. Qunadoque autem petere, & exigere potest, vt quando libere egressus fuit nullo voto astrictus religioni, sicut noui tius solutus egredlens matrimonium contrahere potest: quandoque reddere, sed non petere, vt quando de consensu ipsius, de coius incontinentia est timor, votum simplex emisit, tuncenim sibi, non illi praeiudicauit. Quinto, de raptu, in cafibus enim, in quibus licet coniugi saeculari repetere, vel retrahere coniugem conuersum, siue ante professionem, sine cum sunt excommunicati. Dico autem retinentes non solum post, non licet vi de monasterio rapere. Nec obstat de raptoribus cum causa: quia narrat, quod rapuit, sed non dicit, quod licuit: posset enim vir vxorem vi de vico ad domum adducere: quia habet in eam correctionem: sed non posset eam priuato quasi possidenti vi eripere: & multo minus de monasterio violenter extrahere: fores frangendo, aut habitum violenter lacerando, vel cum iniuria loci sacri a cornu altaris ipsam euellendo, licet aliae peccauerint ipsam recipiendo. si enim rem meam mihi ablatam ex interuallo non licet cum violentia rapere, sed perdo dominium rei meae, sic nec hic. C. vnde vi. l. si quis in tantam. quod est contra eos, qui filium Regis Maioricarum de ordine extraxerunt. nec ob. de regularibus. c. 2. quia licet parentes, vel tutores possint votum pupilli, vel puellae irritare, & reuocare, non tamen possunt ipsum vi eripere. Ideo enim rigor iudiciarius est in medio constitotus, ne quis propriae iniuriae accipiat vltio nem. C. de Iudaeis. l. nemo. intelligo autem, quod coniunx, & impubes possunt extrahi infra annum, non post. Fuerunt autem praedicti effractores excommunicati per priuilegium peciale: ita vt non possint nisi a Papa absolui, vel conferuatione priuilegiorum. Quid ergo de his, qui consilium dederunt? Et quidem si dederunt consilium verum: puta, quod tali via iudicij poterat extrahi: si aliter extractus fuit, non te nerentur: sed si dederunt consilium illicitum: puta, quod vi extrahi poterat, excommunicati sunt: si consuluerunt ex intentione illa violentiam, quae habet excommunicationem annexam, vel de iure, scutelericum vi capere, vel aliquid infringere in loco sacro, vel religioso, vel per priuilegium, sicut aliam damnabilem violentiam loco inferre: si praeter intentio nem eorum aliquid, sed occasione huius sequutum fuerit, vt mors, aut mutilatio, irregulares sunt: quia qui dat operam rei illicitae irregularis fit propter id, quod sequitur ex eo, vel ob id licet praeter spem, ac si illud intendisset: maxime quando hoc natum est sequi ad illud, sicut & qui mandat hominem verberari prohibens occidi, vel mutilari. de ho mi. c. vlt. lib. 6. si autem sequitur percussio clerici, quam non intendebat, non videtur excommunicatus, quia incursio excommunicationis requirit dolum quo ad manuum iniectionem violentam, vel in faciendo, vel inscienter non prohibendo: quod est argumentum ad illum, qui mandauit verberari laicum, cum quo percussus est casu clericus: quia erat socius, & defendems. Non enim videtur mandans excoicatus: quia etiam probatur ignorus clericum, quem verberat, non est excommunicatus: hoc autem probabiliter ignorabat ex hac percussione clericum laedendum.

Quarta conclusio est de egresfo. Coniugatus enim conuersus tenetur ad monasterium regredi, egressus ad coniugem in tribus casibus. Primo, quando illicite egressus est, tunc enim statim tenet regredi: nisi quando vagabundum vxor recipit, in casu, inquo etiam de monasterio extrahere posset. secundo, quando licite egressus est post votum vxoris de repetitione poenitentis. Nam tunc sicut a principio ea non petente tenebatur non egro di, sic nunc ea quitante tenetur regredi. Tertio, quando post votum ad eam egressus ipsa mortua est. Nam tunc tenetur regredi ad complendum votum. Quarto, non debet regredi, quando iuste eum rehabuit, & vult retinere. si enim tenebatur ad eam egredi, multo magis prohibetur ab ea regredi. Quinto, liberum est sibi regredi, vel non, quando. scilicet ante votum ad eam egressus fuit post mortem eius, vel in vita de consensu eius &c.

sed hic dubium est, si post votum solennizatum indebitum exeat, & ea mortua contrahat: an matrimonium secundum teneat? Et videtur quod non: quia nullum fuit votum solemne propter iuris prohibitionem.

Contra, quia non fuit intentionis iuris impedire solennizatum; nisi in praeiudicium primae vxoris: & sicut sponsalia contracta cum consanguinea primae sponsae, licet sint nulla respectu primorum sponsaliorum impediendorum, tamen impediunt alia no ua: sic ista professio non soluit quidem primum matrimonium: sed dirimit post contractum.

Dicendum est igitur epilogando, quod post professionem coniugis coniunx redditus, & illo mortuo tenet ad monasterium redire quo ad Deum: quia votum contra prohibitionem ecclesiae solennizatum non impedit, quin sit votum simplex, & semper peccat mortaliter contrahendo, sed quando inuita vxore illicite fuit professus: tunc non potuit esse votum solenne: vnde secundum matrimonium tenet, nec potest eum tanquam apostatam religio perse qui. quando autem vxore consentiente fuit professus: quando ipsa erat iuuencula: ius noluit professionem inhibere simplici terised solum inquantum erat praeiudicialis alij viuenti in sae culo, quod erat ad vitam tantum: vnde simpliciter in praeiudicium eius fuit votum solemne, licet non in praeiud icium vxoris: vnde ea mortua, nisi redeat, apostata est, & non matrimonium post contractum, sicut dicit Gaufredus. Vel si dicatur, impossibile est, quod votum sit partim solemne, & partim non: potest dici, quod est simpliciter solemne, & tamen tenetur debitum reddere verus monachus existens, cum papa possit in solenni voto religionis dispensare.

Quantum ad tertium s. vtrum praeter istos duos modos sit alius modus soluendi matrimonium ratum: Et dicendum, quod non: vbi tamen sunt quatuor conclusiones.

Prima, quod non soluit per ordinem, qui est sacramentum, vel dignitas: tamen in textu videtur Magister innuere, quod sponsi non solum possunt intrare religio nem sine communi consensu, sed etiam ad ordines promoueri: qa professio continentiae praeter monasterium, non est nisi per ordinem sacrum. Item dicit Host. & quod coniugi ante carnalem copulam, licet episcopatum acceptare: quia beata Virgo, & Ioannes, a quibus haec materia initium sumpsit, non fuerunt religiosi. Et de epraeo probat, quia si vinco vincentem te, multo fortius vinco te. ff.de diuer. & tem. praes. l. de accessio. Licet enim a matrimonio incorrupto transi re ad religionem: & a religione etiam post professionem ad episcopatum, ergo multo fortius a matrimonio in epatum.

sed contrarium huius verum est, quia epatus ex natura sua non habet oppositum ad matrimonium, cum episcopi prius essent vnius vxoris viri. Nihil autem tollit nisi a suo contrario, nec epraei moriunturciuiliter: cum proprium habeant, sicut & caeteri clerici saeculares: vnde quia religio soluit matrimonium non ratione perfectionis, sed ratione mortis ciuilis. Episcopalis ordo licet sit perfectior, quam religio non soluit: similiter ordo sacer licet sit perfectior, quam religio: non soluit propter defectum mortis: vnde coniugatus incorruptus licite profitet, vt conuersus, qui tamen illicite in saeculo ordinatur. Nec soluiturmatrimonium, quando de consensu vxoris ordinatur, vel epatur. Vnde vxor eo viuente non potest cum alio contrahere. Coniugatus autem ante copulam non potest eligi: quia censet laicus, nec est in sacramentis, vel est irregularis, siue suspensus: sed potest postulari, & tunc si vxor consentiat, confirmabit: nam si dissentiat, nec Papa potest eum confirmare, nec consecrare in praeiudicium vxoris: quin. scilicet teneai reddere debitum, cum non possit contra ius diuinum dispensa re: sed potest intrare religionem, & prima die de licentia Papae profiteri, & eandem die confirmari, & postmodum ordinari, & consecrari: nec similiter de licentia Papae potest coniugatus inuita vxore etiam ante copulam ad sacros ordines promoueri. Et si fuerit ordinatus, nihilominus tenet debitum reddere: quia semper est de iure diuino. similiter nec Papa potest auferre vxori virum suum etiam ineorruptum, quanto magis post copulam, vt ipsum faciat cardinalem: quia & ille status saecularis est non irregularis, dicente quodam cardinali, Nos habemus religionem, cuius apostatae sunt sancti, vt Hiero. Nec obstat, quod dicitur. si vinco vincentem te &c. quia non sic vincit epraeatus religionem, vt soluat ei obligationem, sicut religio matrimonium soluebat. Nec obstat de Ioanne Euangelista: quis imo fuit vera religio Apostolorum, & quo ad votum obedientiae: quia negarunt semetipsos, & castitatis, & paupertatis, quia omnia reliquerunt. De beata autem virgine non est ad propositum: quia in ea non fuit vinculum solutum ante mortem Ioseph naturalem: quamuis forte illud vinculum non esset res absoluta, sicut in matrimonio nouae iegis, prout uicit ornatu ad gratia.

sed contra, episcopi tenent locum Apostolorum, sed Christus vocauit Ioan. de nuptiis ad Apostolatum: etiam inulta vxore secundum illos, qui dicunt, quod ipsa erat Magdalena: o pro ter hoc indignata luxuriata est. ergo &c.

solutio episcopi tenent locum Apostolorum quo ad dignitutem, non quo ad paupertatem, & mortem mundi, quia illis dictum fuit. De mundo non estis, sed ego vos elegi de mundo. 25. Praeterea autem Christus hoc potuit facere, & secundum diuinitatem, & secundum humanitatem, propter potestatem excellentiae in sacramentis: quam non conicauit Papae: tamen si Papa posset dispensare in voto continentiae regularis, bene posset id, quod dictum est. Po namus enim aliquem qui post verba de praesenti duxit vxorem: ipsa intactat intrare religionem, & profiteri statim solutum ost vinculum: si postmodum Papa dispenset cum eo, vt contrahat cum alia: sequit, quod viuente vxore vera, quae fuit, habeat aliam vxorem, & illa alium virum. Et tamen communiter dicii, quod non potest fieri, quod viuente ea, quae fuit semel vera vxor habeat aliu viru: nili lolutu tu illet matrimoniu per morte naturalem, & resuscitaret. Tunc enim viuente prima etiam si foisset carnalis copula sequuta, posset habere aliam vxorem: sed hoc facit Deus, & non homo, qui mortificat, & viuincat. vei cicenou, quod rapa ouperat, quod monacnus contrahat matrimonium viuente prima vxore, quia vinculum fuit solutum: sed si vinculum non fuisset solutum, Papa non posset: nisi dicatur, quod ex statuto ecclesiae est illa solutio, qa iolenttas voti ert ex oruinatione eccienae: uicendu, & non est verum: quia hoc non ineit illi voto propter solennita temtalias inesset ordini facro: sed inest ei ratione mortis: vnde heremitae non solemnizant votum secondum regulam approbatam, & tamen per votum heremi soluitur: quia hoc est ex natu ra actus mundo mortificantis, & diuina institutione, a qua st vita heremitica: vt iu Ioan: Baptista: sed est ratio euidentior, quare Papa non potest dispensare in matrimonio non consummatorvt eontrabat cum alia pro pace reformanda, aut tota vna gonte conuertenda: quia Papa non potest tollere vinculum matrimonij, quod iam est contractum: sicut non potest facere, quod hortia cotecrata desinat elle colecrata. Quandiu autem manet vinculum, non potest dispensari, quod habeat aliam: quia hubete plures vxores est contra legem daturae: sed si matrimonio non consommato, vel etlam consummato, inuita vxore faceret ipsum episcopum, velcardinalem propter necessitatem ecclesiae: cum ipsamet propter necessitatem ecclesiae deberet se exponere morti: multo magis debet assentire promotioni vlri: quod si non assentit, peccat praeferens voluntatem suam vtilitati ecclesiae. Potest autem licite aliquis priuari lure suo inuitus, maxime quando peccat non asfentiendo: sed in tali easu sitot ecclesie inuita vrore cruce signat virum, & ips pt ummsequi, & ipse tenet eam ducere, & sic debitum reddere: sit melius esset dispensare in lege humana, quod constut Papam posse tacere: puta, quod episcopus existem tenerei reddere debitu, sicut apud Graecons, quae contra legem Dei auferre vxori virum.

secunda conclusio est. quod nec per votum simplex, sed in omnibus istis votis te netur intrare religionem, quia aliter non potest vorum implere vxore debitum petente: sed si post votum simplex, vel sosenne ad ipsam redeat: tunc peccat semper debitum peendo, & reddendo prima vice: quia adhuc potestreligioi nem intrare, non autem in sequentibus: quia praeciit teuetor: nec obstet, quod infra dicei, quod coniuax non potest emittere votum castitatis alio inscib, vel intnto: & si emittat potest etiam secundum quosdam: quia illud est verit de matri monio consummato: quando impossibile est votum implere altero inuito etiam religionem intrando: hic autem poterat implere intrando.

Tertia conclusio est de eunuchato, ga castratio quantacunque superueniens non soluit mrimonium secundum veriorem opinionem, quia matrimonium non in uenit in iure solui, nisi in certis casibus: sed ille non est de illis modis. ideo &c. similis modus arguendi, & consequentia patet. f. de acti. & obli. l. obligationem non ferre. 5. Placet. rtecedens patet, quia matrimonium consummatum solum per mortem naturalem soluit, non consummatum soluit solum par religionem. Item. 32. q. 7. Hi, qui matrimonium coniugum illorum, qui post matrimonium membris truncant, aut a Barba risexcaecati fuerunt, propter hanc causam solui non pont: quauis glo. intelligat de matrimonio consummato: quod dicit. 33. q. 1. Coniugium cosummar officio. scilicet carnis lecundum glo. & in eodem. c. antequam confirmet impossibilitus officij foluit vinculum coniugij: sed negada eit illa glo.qu coniugium solo consensu per verba de praesenti confirmat, & ratu vocat, vt notat glo. de testi. c. super eo.

Quarta conclusio est de seruitute soperueniente, quod non soluit, & hoc est illa ratione: quia non est mortuus quo ad actus canales, quia etiam potest de nouo contrahere. Generaliter autem de caeteris impedimentis, quae dirimunt matrimonium post contractum, intelligendum est, quod nihil tale dirimit prius contractum: sed solummodo post contractum: vnde magis proprie loquuntur iura noua dicendo, quod talia impedimenta dirimunt post contractum, quam antiqua dicendo, dirimunt iam contractum.

Ad argumentum dicendum, quod per ingressum post matrimonium confummatum non soluitur, sed solum non consummatum.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 3