Quaestio 1
Quaestio 1
utrum vnquam licuerit habere plures vxores
CIrca. 33. Distinct. Quaeruntur duo. Primo, de maatrimonio amiquorum patrum. secundo, de virginitate nouae legis.
QVANTVM ad primum quaeritur vtrum vnquam licuerit habere plures vxores. Et videtur quod non, quia nunquam licuit fornicari, sed duscere secundam vxorem est moechari. ergo. &c. a Contra, licuit repudiare & aliam ducere: sed hoc erat habere plures vxores, quia vinculum manebat: ergo. &c.
Respondeo, hic sunt tria videnda. Primo, de pluralitate vxorum. secundo, de libel. repudij. Tertio, de fornicatione simplici. Quantum ad primum sunt tres conclusiones. Prima quod nunquam licuit vni mulieri habere simul & semel plures viros, quia illud quod est contra ius na turale nunquam licuit, nisi dispensante auctore naturae, istud est huiusmodi, nec vnquam legitur deum dispensasse, ergo. &c. Ma. patet. Mi. probabitur quantum ad secundam partem, quod Deus nunquam dispensauerit in secundo articulo de libello re pudij conclusione secunda: sed quantum ad primam partem quod hoc sit contra ius naturale, patet. Vbi primo sciendum est, quod naturale est cuius principium est natura, sicut igni ferri sursum, vel materia vt motus coeli: vel forma vt motus elementi: vel secundum naturam vniuersalem sicut fluxus et refluxus maris, & motus circularis ignis & aeris: vel secundum naturam particularem vel speciei, vt adamantis attrahere ferrum: vel generis, vt grauis ferri deorsum. Et quidem naturalius est rei sequi inclinationem naturae vniuersalis, quam particularis: sicut graue ascendit ad supplendum vacuum. Item naturalius est sequi inclinationem naturae speciei quando est canta a natura vniuersali, quae naturam generis: sicut licet ferrum vt graue habeat tendere deorsum, tamen vt alteratum abadamante virtute coelesti fertur sursum, vt in magnete patet, & sepulchro Mahometi.
Iuxta quod solet dubitari si aer annihilaretur quid fieret ad supplendum vacuum loci aeris, videtur quodignis descenderet, quia non repugnat sibi vt leuis est, sed vt leuissimus, et non aqua ascenderet: quia repugnat sibi non solum vt grauis, et sic imo vt grauis est simpliciter. Nullum enim graue natum est ibi esse ex alte ra parte.
Contra videt, quia ignis non est plus rarefacti bilis, vt est in propria sphaera: vnde non possetaugeri, vt pars descenderet & pars maneret. Nec est verisimile quod vacuaret suum locum ad replendum alium, aqua vero plus est rarefactibilis quam sit in propria sphaera, cum ex vno pugillo eius fians x. acris. &. c. ignis: vnde si aliquam concauitas esset vacua ab aqua vsq, ad coelum, nec ignis descenderet nec aqua ascenderet, sed aer alius raresceret, sed si non esset aliquis aer: tunc aqua raresceret vsque ad decuplum in aerem conuersa, quodsi non sufficeret in centuplum conuersa in ignem.
Item est ius naturale a natura generis quod natura omnia animalia docuit a natura specici ius gentium, quod ratio naturalis apud homines constituit, sicut maleficia puniri. &c. a natura superiori quod in lege & Euangelio continetur. Et illud est quod contra prim um est propre innaturale, & quod est contra secundum inhumanum, & quod est contra tertium culpa vel peccatum, quod est transgressio legis diuinae. &c. & ex hoc patet quomodo sit aliquid contra natura matrimonij, quia natura agit propter finem, & triplicem finem habet matrimonium secundum triplex bonum: natura in quantum est in officium a natura generis habet pro fine procreationem prolis & educationem: secundo, inquantum est a natura speciei in foedus humanae societatis, habet iuxta bonum fidei amicitiam & communicatio nem in operibus ciuilibus: inquantum autem est sacramentum habet pro fine repraesentationem incarnationis, & ex hoc inseparabilitatem: pluralitas autem vxorum est contra ius naturale quantum ad finem secundum, & tertium non primum. pluralitas virorum magis: quia contra primum. i. generationem, quia lices quando est impraegnata impraegnet: tamen frequentius eausat abortus: vnde meretrices raro pariunt, vnde multo grauiutest cognoscere meretricem quam concubinam, quanto plus distat ab vxore & ple meretrix quam concubina. Item est contra educationem propter incertitudinem. secundo, est contra bonum fidei, qa magis corrigant viri propter foeminas quam econuerso, etiam in brutis, & magis contra bonum sacramenti: quia Christ non constat expluribus personis sicut Ecclesia.
secunda conclusio est, quod nunquam licuit vni viro simul habere plu res vxores, nisi Deo dispensante.
sed circa hoc dicunt quidam sic, quod primi qui habuerunt plures vxores non potuerunt licite contrahere cum secunda, viuente propria cum qua simpliciter contraxerant, nisi de consensu eius: cuius ratio est ga duobus contrahentibus matrimonium inter se simpliciter, quilibe transfert potestatem totam corporis sui in alterum propter quod sine consensu eius non potest obligare alteri corpus suum, potuit tum de consensu eius & ex causa. scilicet si vxor erat sterilis, vel propter paucltatem humani generis, et sic fuit in Abraham. Gen. 16. & recitatur. 32.q. 3. c. Dixit sara ad Abraham. Ecce conclusit me dis ne parerem, ingredere ad ancillam meam si saltem ex illa suscipiam filios. Ecce quod de voluntate vxoris propter sterilitatem eius accepit secundam. hoc modo& hac de causa habuit Iacob plures vxores: quia de voluntate Rachel creditur quod Lya supposuerit se el, voluit enim parcere Rachel verecundiae sororis antiquioris, cum esset consuetudo apud eos, vt antiquiores primo traderent ad nuptias. De voluntate autem harum duarum ingressus est ad ancillas earum. Ad ancillam quidem Rachel propter sterilitatem eius, vt habetur Gene. 30. Ad ancillam vero Lyae postquam Lya credidit se desisse parere, vt habetur ibidem. Processu vero temporis mos inoleuit apud alios habere vxores plures, de voluntate primae tacita vel expressa, vel consuetudine super hoc obtenta, nec in hoc videntur peccasse: vnde Augustinus dicit & habetur in litera & re citatur. 32. q. 3. obijciuntur, quod quando mos erat: peccatum non erat: & ideo antiquis iustis non fuit peccatum quod pluribus foeminis vtebantur: nec contra naturam hoc faciebat cum non lasciuiendi sed gignendi causa hoc facerent, nec contra morem quia eo tempore sic fiebat, nec contra praeceptum, quia tunc nulla lege erat prohibitum. Quod autem dicit Innoc. quod nunquam licuit habere plures vxores simul, nisi cui fuit diuina reuelatione concessum, exponendum est non de reuelatione quae est spiritualis inspiratio, sed de interiori dictamine rationis, quo sciuerunt sancti patres, quod pro multiplicatione generis humani licuit habere plures vxores de voluntate principalis. sicut enim lex naturalis non est scripta in codice, sed impressa in mente: sic dictamen rationis quo scitur in quo casu lex non astringit cum sit quaedam legis interpretatio, potest dici dispensatio, & quia est menti impressa a Deo, ideo vocatur dispensatio diuina.
sed communis opinio est, quod nec de consensu alterius nec propter sterilitatem vnquam licuit vni viro habere plures vxores, nisi diuina dispensatione. Primum patet, quia non plus iuris habet vir in vxorem quam econuerso, quo ad essentialia matrimonij, nec plus indiget prole mulier quam vir: sed nunquam de licentia viri sterilis licuit vxori ducere alium virum nec econuerso: licet vnum sit grauius altero & innaturalis, quia non solum ius naturale, sed nec ius publicum priuatorum pactionibus tolli vel immutari potest, sicut alibi dicitur, & multo minus ius diuinum: vnde si vxor plures viros habere non potest non est fieri licitum per actum, quia est contra finem matrimo nij, vt est naturale a natura generis: ergo nec vnum virum habere plures vxores, quia est contra finem matrimonij, quod est bonum fidei: & contra societatem secundum quae est naturale a natura speclei, et contra bonum sacramenti, quia Christus est sponsus vni sponsae, licet non aeque sicut primum.
Pro prima autem opinione singulari contra communem potest argui tripliciter. Et primo sic, quia licet ex causa renunciare iuri suo non minus in parte quam in toto: sed per hoc quod vir emittit votum castitatis in votum praeiudicatur alteri, per hoc quod contrahit cum secunda solum in parte: ergo si de liceutia eius & consensu licet emittere votum, sicut pari consensu Maria & Ioseph emiserunt propter bonum castitatis, pari ratione proptersterilitatem vxoris vel multiplicatio- nem humani generis, de licentia primae vxoris licuit accipere secundam.
solutio, duo non possunt esse domini eiusdem rei in solidum vel possessores: vnde si alicui dedi vsum in nemore meo, de aius voluntate possum dare alteri, quia se compatiuntur, quod quilibet accipiat suam necessitatem, quod est accipere partem & non totum, non autem sine licentia eius si per hoc paratur sibi praeiudicium. si autem vni dedi vsumfructum de licentia eius manente primo vsufructu, fieri non potest quod alius habeat totum vsufructum, cum in vna re non possint esse plures vsusfructus, sicut plures vsus: quia vsustructus est ius plenum vtendi & fruendi rebus, salua rerum substantia. Potest ergo inter eos si primus vult partiri vsufructus, sed non potest ab vtroq, in solidum haberi, sic nihil est in proposito, quia natura matrimonij est quod coniunx habeat plenam potestatem, & plenum dominium in corpore alterius. Quando ergo de voluntate primae ducit secundam, aut dat sibi partem potestatis aut totam: si totam, ergo prima desinit esse vxor, quia non potest haberi a duobusinsolidum. si partem ergo mutat naturam matrimonij, quod potest solus austor naturae, sicut si acceperit vxorem vsque ad pascha. Propter hoc enim non potest meretrix dare potestatem corporis sui ad horam, quae potest dare in perpetuum, quia natura illius actus est vt congruat fini quem natura intendit ex eo, hoc autem requiris quod totaliter detur, & non partialiter dimidietur. quando autem vnus vouet castitatem de licentia alterius, null' accipit potestatem ad actus carnales super corpus alterius vouentis, nec in parte, nec in solidum: vnde non est simile.
secundo arguitur ad idem sic: quia si ita est contra legem naturae superinducere secundam, sicut eijcere castam, sicut Abraham noluit eijcere Agar suadente sara, quousque Deus reuelans per angelum dispensauit, & illud scriptum Gen. 16. sic suadente sara non superinduxisset Agar, nisi angelo reuelante et illud essetscriptum. Nihil autem plus scriptum est de sanctis viris habentibus plures vxores, nisi quod consentientibus primis propter sterilitatem alias ducebant, sicut Abraham rogatu sarae duxit Agar: sicut Iacob ad rogatum primarum earum ancillas duxit, sic & de alijs. Non est autem scriptum, dixit dominus ad Abraham, audi vocensarae de ingrediendo ad Agar, Ideo. &c.
solutio, dicendum quod cum illis fuit dispensatum per inspirationem, licet non sit scriptum: magis autem de repudio Agar scripta est dispensatio: quia magis scripta prohibitio separationis quando dictum est, Relinques patrem & matrem et adhaerebit vxori: ergo non adhaerere castae sic debuit reuelari & scribi, sicut Abrabae fuit per prophetam Adae reuelatum, & postea a Moyse scriptum. Non sic autem non habere plures vxores in scriptura prohibitum, sed habere plurimas regi fuit postea interdictum, sicut ergo erat in tabulis cordis scripta prohibitio, sic sufficiebat cordis dispensatio. Et ista est solutio Innocentij in Decretali, Gaudemus. quia nihil tam naturale quam vnumquodque dissolui eo genere quo ligatum est: vnde praeceptum quod habet obligationem ex inspiratione habet dispensationem ex sola in spiratione.
Tertio arguitur sic, quia quod nulla lege est prohibitum, potest esse consuetudine licitum, illud autem est huiusmodi, & tunc mos erat: ergo pro tunc crimen non erat: vt Augustinus dicit.
solutio, imo contra legem naturae vt dictum est: et mos ille inoleuit ex diuina dispensatione, et non ex naturae cortuptione, sicut simplex fornicatio, ideo. &c.
solutio, quam dant ad decretalem de diuortijs, Gaudemus. qui nulli licuit nisi cui fuit diuina dispensatione concessum. i. de dictamine interioris rationis, non est ad mentem decretalis.
Tertia conclusio est, quod in lege noua de nullius licentia hoc est licitum, etiam vxore st erili consentiente, & Papa dispensante: quod patet tripliciter. Primo, per illud quod dicitur Matth. 19. Quicunque dimiserit vxorem, et aliam duxerit, moechatur. si ergo dimissa vxore non licet aliam ducere, multo magis ipsa re tenta: quia magis licet habere vnam vxorem post aliam, quam duas simul.
sed ad hoc dicunt, quod loquit quando vxore dimissa ipsa inuita in eius praeiudicium alia superinducit, nos autem querimus quando de ipsius voluntate.
Dicendum quod solutio non valet, quia plus licet facere viro contra bona matrimonij vxore fornicante inuita, quam non fornicante voluntaria: quia ipsa fornicante & inuita licet sibi intrare religionem vel suscipere sacrum ordinem si non est bigamus: etiam si illa sit suspecta de incontinentia, sicut patet per effectum, non tamen de licentia ipsius castae hoc licet. si ergo vxore fornicante, non licet aliam superinducere etiam si ipsa est sterilis: multo magis nec ipsa licentiante.
secundo sic, quia Christus reduxit matrimonium ad primariam institutionem quando dixit: Ab initio autem non fuit sic, sed tunc dictum est: erunt duo in carne vna, non tres vel quatuor, et adhaerebit vxori suae non vxoribus: ergo contra hoc non valet consensus priuatorum nec dispensatio hominis.
sed ad istam rationem respondent aliqui, quod natura humana fuit primi tus instituta non solum quantum ad ea quae sunt necessitatis: sed quantum ad multa quae sunt perfectionis, sicut matrimonium fuit institutum tunc secundum statum suum optimum, a quo tamen si deficeret non propter hoc esset malum & illicitum. non enim omne quod deficit ab optimo est malum. Est enim in bonis dare bonum & melius, sicut in malis est dare malum & peius. Optim' ergo status matrimonij est vnius cum vna: sed non est malus, quando est vnius cum pluribus si subsit causa: non esset ergo omnino contra rationem si quis diceret, quod sicut papa dispensat in solemni voto continentiae propter bonum commune, sicut dispensatum fuit cum quodam monacho de genere regis Arragonum, vt contraheret propter defectum haeredis: sic dispensare posset vt princeps habens vxorem sterilem de qua non posset suscipere prolem, ea viuente & consentiente acciperet aliam. Nec minus est contra ius naturale & diuinum, non soluere votum quam pluralitas vxorum, quia si vtrunque cadit sub praecepto, non tamen indispensabiliter.
sed aduertendum quod illud non semper licuit: vnde ante Abraham non fuit dispensatum, nec ab Abraham vsque ad Moysen sine inspiratione ad patres: vnde Abraham sarai & Agar dispensante Deo simul habuit: sed non fuit dispensatum cum alijs a genere Abraham, quia non dispensabatur solum propter multiplicationem sobolis, alias ante diluuium et statim post fuisset concessum, cum nec filijs Noe hoc licuerit nec Lamech, sed propter augmentum cultus diuini quod non erat in alijs gentibus sicut & circuncisio. Item a Moyse vsque ad Christum non solum licuit regibus, imo etiam sacerdotibus, quia de vtraquetribu Christus erat nasciturus, & sauli de quo Xps non erat nascitur: & Moy. legislator non prohibuit, quod fecit Helcana sub lege qui non erat de tribu regali, nec etiam sacerdotali. Et Deutero. 21. de vxore odiosa & dilecta: supponitur tunc licitum habere plures vxores, sed magis fit mentio de rege qui plures potest tenere. In lege autem Euangelica nunquam licuit vel licebit: vnde nec Iudaeis nec alijs modo licet. Lege autem ciuili eum qui binas vxores simul habuerit concomitat infamia. C. ad l. Iul. de adul. l. eum qui binas: tamen in tripartita histo. lib. 8. c. refertur quod Valentianus senior Arrianus legem protulit, vt liceret volentibus habere duas vxores, vt. scilicet ipse cum seuera vxore haberet Iustinam, quam mox duxit, de qua Valentianus iunior natus fuit. Vnde nunquam licuit nisi propter multiplicationem cultus diuini: qui tunc fiebat per carnis propagationem: vnde cum modo sit multiplicatio cultus diuini per generationem spiritualem, inde est quod matrimonia restricta sunt et non amplianda.
Tertia ra- tio specialis quare minus potest nunc quam tunc est: quia sicut sponsalia communi consensu auctoritate Ecclesiae dissoluum tur, vel alias copulas requirant, quia non est ibi aliquod vinculum sacramenti, sic ante legem nouam non erat aliquod vinculum reale in matrimonio, sed pura resolutio rationis, sicut ex hoc quod aliquis dat se in seruum, a quo & potest manumitti & liber fieri, sic in sacramentis illius legis: nec character, nec aliud huiusmodi imprimebatur, & ideo nisi quia matrimonium erat adeo institutum propria, voluntate potuisset dissolui: vnde secundum leges gentilium qui considerabant ipsum solum, vt quoddam contractum indifferenter sibi poterant dare mutuo libellum repudij, sed quos dominus coniunxit homo non separet: vnde non licebat nisi dei auctoritate non propter vinculum reale, sed dei ordinatio nem qui nolebat solui nec plures vxores haberi, nisi dispensatiue. Nunc autem sicut in sacramentis alijs imprimitur character indelebilis, sic & hic vinculum vsque ad mortem naturalem vel ciuilem: vnde quia ligamen manens impedit cum alia contrahere, papa qui hoc ligamen amouere non potest, dispensare non potest.
sed contra hoc dicunt aliqui, quod non esset omnino contra rationem si quis diceret, quod sicut papa dispensat in solemni voto continentiae propter bonum commune, sicut dispensatum fuit cum quodam monacho de genere regis Aragonum, vt contraheret propter defectum haeredis: sic dispensare posset, vt princeps habens vxorem sterilem de qua non posset suscipere prolem, ea viuente & consentiente acciperet aliam, nec minus est contra ius naturale & diuinum non soluere votum, quam pluralitas vxorum, quia & si vtrunque cadat sub praecepto non tamen indispensabiliter.
sed dicendum quod sicut papa non ex eo quod papa potest miracula facere quod est super naturam, sic nec potest in pluralitatem vxorum, quod est contra legem naturalem dispensare propter quamcunque necessitatem puta vltramarinam vt vbi multiplicentur habitatores, vel rege habente vxorem sterilem propter haeredem, vel si regina saracenorum vellet cum sua gente conuerti si coniugatus quisquam eam duceret, quae videntur iustae causae, quia non potest viuculum tollere, vt dictum est.
Ad argumentum de voto dicendum, quod non est simile, quia si papa potest dispensare in solemni voto, hoc est, quia illud supra votum simplex non addit, nisi aliquod positinum & mortem ciuilem: potest autem papa dispensare in voto simplici, & in omni pure positiuo & in morte ciuili, puta de seruo facere liberum, & monachum vel heremitam cogere ad episcopatum, per quod habet vacare mundo cui abrenunciauerat. si monachus cum quo dispensat consummato matrimonio intrauit, viuente illa non potest papa eum alteri copulare obstante ligamine, non voto. si autem solutus erat vel carnalis copula non secuta profitendo solutus fuit tunc potest, sed in isto mortuo ciuiliter nec naturaliter, quamuis mortuo sit vulua vxoris non potest dispensare, quia non potest ligamem tollere.
Prima, quod non licuit vnquam excepta causa fornicationis vxorem repudiare propter illud, quod De coniunxit homo non separet. Nec Abraham Agar dimisit, nec Moyses aethiopissam nisi consilio Dei, sed tempore legis quantum ad impunitatem licebat viro vxorem dimittere, et non econuerso: licet iure ciuili aequaliter vtrique licebat repudium dare. Fallebat autem in duobus casibus. Primus cum stuprum obiectum non probauerat: secundus, quando eam ante deflorauerat: Deutero. 22. sed & repudiare erat peccatum: quia ad duritiam cordiseorum concessum. Matth. 19. Cuius signum ost, quia nullus sanctorum vxorem dimisit illo modo. scilicet propter odium, sed aliter sicut Abrabam. q. nolens Agar, & Moyses pro salute similiter dimisit aethiopissam & Madianitem, & ista opinio magis concordat verbis Euangelij, sed videtur verior opinio quod licebat repudiare auctoritate legis Dei quae omne mortale prohibebat, & si non cohibebat, alias imperfecta fuisset lex quae non de omnibus actibus virtutum ferebatur necessariis ad salutem: cum dicat Xpraes. si vis ad vitam ingredi serua mandata. sed iure ciuili olim sine causa ad libitum diuortium fiebat vtroquevel altero volente, vt libera essent matrimonia. Et licet iure nouo puniatur: qui sine iusta causa repudiat: tamen secundum illud lus soluitur matrimonium. C. de diuor. l. vlt. quia matrimonia inuoluntaria tristem exitum habere solent. sed secundum legem Moysi dicunt quidam, non permissu diuortium nisi ex iusta causa, puta propter sterilitatem vel propter foeditatem superuenientem inficientem prolem: siue corporalem, vt lepra, vel spiritualis fornicatio, vel aliud vitium. sed contra: quia propter vxo ricidium vitandum licebat quod ita causatur ex odio iniusto sicut iusto, & si numquam sine ista foeditate dimitteretur a primo, eo ipso non inueniret et cum quo contraheret secundo.
secunda conclusio est quomodo diuortio celebrato & dato libello repudij liceret contrahere& quomodo non. Et quidem secundum legem moysi post diuortium licet viro ducere alteram: quia &ante diuortium licebat, vxori autem non sic iure poli: quia vinculum manebat, iure autem ciuili sic: quia consideratione illius solum vinculum humanum ibi est, quod ab homine solui potest, sed liberta repudians patro num non poterat alij nubere quandiu ipse vellet eam vxorem habere. ff. de diuor. l. vlt. nec ante annum propter prolis incertitudinem vitandam: nec ante quinquennium sine iusta causa. C. de diuor. l. vltima: sed quia ante nouam legem in matrimonio non fuit vinculum, quod esset aliquid reale absolutum ideo per repudium videbatur magis solutum vinculum & per consequens licitum coniugium etiam mulieri: quia sacerdoti prohibitum erat ducere viduam & repudiatam, & per consequens alteri erat concessum: quod non esset si ipsa esset vxor primi: quia vxorem alterius nulla lege etiam apud gentiles licet accipero: sicut patet de Pharaone respectu sarae & de Abimelech respectu Rebeccae qui grande peccatum dixit si quispiam de popu lo coiisset cum maritata. Peiusenim tunc temporis reputabant adulterium quam homicidium: quia virum occidebant vt vxorem solutam ducerent, quod timuerat Abraham et Isaac, propter hoc vxores sorores vocantes: & haec est melior ratio de licentia contrahendi quam illa de licentia repudij: quia non sequitur sine peccato repudiabatur: ergo poterat vterquecontrahere: sed vtrunque ibi erat et licitum repodium, & matrimonium solutum auctoritate et dispensatione Dei.
Tertia conclusio est de reconciliatione repudiatae: quia non licebat viro reconciliare postquam repudiata cum alio contraxerat: quia polluta, Ieremiae. 15. Deutero. 24. sed nec ante secundum quosdam: ne facile repudiaret si reconciliare posset: sed verius est quod licebat re conciliare antequam contraheret, & postquam contraxerat illo mortuo sed non ante: vnde quia primum matrimonium erat solutum & secum dum verum, propter hoc viuente secundo marito non poterat re conciliari primo. Quod autem Hebraei dicunt: quod Abraham mortua sara reconciliauit Agar quae dicitur Cethura: hoc est, quia non contraxerat cum alio nec fuerat solutum matrimonium: quia non fuerant animo: sed tamen corpore separati. Dauid veroreconciliauit Michol: quia nunquam eam repudiauerat, & sic qui dicitur vir eius: etat putatiuus non verus sed adulter. Michol vero si consensit ab eo cognosci etiam metu patris non excusatur a mortali, nisi fuerit vi oppressa, aut nisi crediderit quod pater potuerit eam auferre vni & dare alteri quomodo Lya excusatur parendo patri. &c.
Quarta conclusio est de libello repudij in se. Dabatur autem libellus lege moysaiça & ciuill: sed forma iuris ciuilis ponit. ff. de diuor. l. 2. Tuas res tibi habeto: vel tuas res tibi agito, sed sub lege Moysi secundum Iosephum, promittotibi quod non plus conueniam tecum. Erat autem duplex causa propter moram, vna vt interim calor iracundiae re- frigesceret: alia propter nubendi licentiam habens causas in generali non in speciali.
Prima quod simplex fornicatio est peccatum de se: quod patet sic, omnis actus voluntarius qui non ordinatur in finem debitum vel non ordinatur conuenienter in ipsum est peccatum: sed fornicatio simplex est huiusmodi, ergo &c. Ma. patet, quia priuatio debiti ordinis in actu voluntario culpam inducit. Mi. probat, quia fornicatio vel fit ad delectationem, vel ordinatur ad prolem si fiat propter delectationem, non ordinatur ad debitum finem: cum actus non sit propter delectationem, sed delectatio propter actum vt dictum fuit, fi vero ordinetur ad prolem nihilominus non ordinatur conuenienter ad hunc finem, quia cum proli debeatur a parentibus educatio & instructio & prouisio in totam vitam, requiritur quod inter parentes sit obligatio commanendi simul, non solum manendi ad horam vel ad modicum tempus: sed ad multum vel ad totum, vt sicut proles est bonum commune patris et matris: sic conuenionter oi prouideatur ab vtroq́,. In fornicatione autem nulla est obligatio viri ad mulierem ad commanendum, quin possint sepa rari quando voluerint, ergo fornicatio non est actus qui conuenienter ordinetur ad prolem: et sic patet minor, & sequit conclusio. scilicet quod omnis fornicatio est peccatum. Et huic attestatur quod secundum omnem legem proles nata ex fornicatione est vituperabilis, nec legitima iudicatur: quod non esset nisi secundum omnem legem fornicatio damnaretur.
secunda conclusio est, quod est peccatu mortale quod patet tripliciter. Primo ex dictamine iuris naturalis. Omne illud quod tollit foedus amicitiae debitae inter homines adinuicem, & maxime parentis ad prolem est peccatum mortale, sed fornicatio est huiusmodi, ergo &c. Ma. patet quia vita animae consistit in charitate, & amicitia ad Deum & proximum ideo omne illud quod tollit foedus amicitiae ad Deum & ad proximum tollit vitam animae, & sic est peccatum mortale. Mi. probatur, quia omnis fornicatio vel est vagus concubitus ad meretricem omnibus expositam: vel ad concu binam determinate retentam. si sit vagus concubitus patet quod soluit foedus amicitiae debitae inter homines: quia super communicationes consanguinitatis fundatur amicitia naturalis, hanc autem tollit vagus concubitus, quia de prole ex eo nata non potest constare cui sit consanguinea, ex parte priscum plures indifferenter accedant ad eandem: nec patri constat de prole: nec proli constat de patre, ergo per talem concubitum tollitur amicitia quae debet esse inter patrem et filium, et econuerso: quae est maxime naturalis. Item idem patet de concubina quae est determinate retenta: quia vt dictum est proli debetur a parentibus prouisio. Debent enim parentes thesaurizare filiis: & naturaliter filij sunt parentum haeredes: si filij & haeredes. Ro. 8. tunc sic illud quod priuat prolem in toto vel in tanto ab eo quod est sibi debitum a parentibus, tollit foedus inter parentem et prolem: sed accessus ad concubinam priuat prolem ab eo quod est sibi debitum a parentibus: & si nou in toto saltem in tanto. Na tus enim ex concubina: licet succedat parentibus in determinata portione: non plene tamen vt legitimus, quare &c. Hinc est quod Deus instituens, progressum naturae per generationem. Gene. 2. dixit. Erunt duo in carne vna: et permisit, & adhaerebit vxori: non est autem vxor nisi quae coniungitur viro per matrimonium. Ex quo patet, quod contra diuinam iustitiam ordinatum progressum naturae per generationem est proles suscepta nisi a muliere vxore. Relinquitur ergo quod omnis fornicatio, siue vaga, siue concubinalis sit, est peccatum mortale de se exclusa omni lege scripta. Nec obstat quod antiqui patres dicantur habuisse concubinas: quia non vocabantur concubinae, eo quod non essent matrimonio coni unctae: vt nunc loquimur: sed quia non erant aeque principales in regimine domus, vt aliae: eo quod erant ancillae principalium vxorum, & sic Agar & Cethura dictae sunt concubinae Abrahae, & Bala & zelpha ancillae Rachel & Lyae dictae sunt concubinae Iacob: quamuis essent legitimae vxores. secundo patet hoc idem ex determinatione iuris diuini s. quod fornicatio sit contra ius diuinum noui & veteris testa menti. dicitur enim Deutero. 23. Non erit meretrix de filiabus Israel, nec scortator de filiis Israel. Vbi quamuis dicat glo. secundam literam corruptam quod ad eas prohibet accedere, quarum est venialis turpitudo: vera tamen litera est quarum est venialis turpitudo: quod est proprium meretricum. In nouo etiam testamento patet in pluribus locis: quia nihil excludit a regno Dei nisi peccatum mortale: sed fornicatio excludit, vt patet. 1. ad Cor. 6. & ad Gala. 5. &. 1 Ad Thessa. 4 scitis quae praecepta dederim vobis per dominum: haec est enim voluntas Dei sanctificatio vestra: vt abstineatis a fornicatione. Et Ephe. 5. Omnis fornicator aut immundus &c. non habebit partem in regno Christi & Dei. & in pluribus aliis locis noui testamenti dicuntur similia. Item in decretis. 25.di. c. vnum. 5. alias: vbi ex intem tione Augu. enumerat primo mortalia, postea venialia primo homicidium, fornicatio, adulterium &c. nec cadit ibi copula sicut in verbo Apostoli: quia aliqui exponunt fornicatores & adulteros, & pro id est: sed dicit simpliciter fornicatio. scilicet simplex soluti cum soluta & adulterium cum ligata. scilicet vel ligato. Et subdit, quod si quis de his hic non poenituerit non erit saluus quasi per ignem, sed ipsum aeterna flamma cruciabit. Postea autem ponens peccata venialia quae sunt lignum, foenum, & stipula ponit inter alia: si quis non desiderio prolis cognoscit vxorem. Item. 1. Cor. 6. Tollam ergo membrum Christi, & faciam membrum meretricis: non separatur autem quis a Xpraeo nisi per mortale, ergo &c. Quod autem Iudas voluerit soluere meretrici quod promisit est argumentum contra glo. Accursij. ff. de condi. ob tur. causam. l. 3. 5. quod meretrici: quia Iudas se putauit teneri ad dandum meretrici quod promiserat: vnde non solum non potest repeti datum meretrici: sed nec debet retineri promissum nihilominus: licet non soluere esset veniale: non valet quin fornicari esset mortale: quia allqui sunt excolentes culicem, camelum autem glutientes. Quod autem dicit. Tho. quod Iudas mortaliter peccauit consentiendo in venditione Ioseph, non videtur: quia hoc fecit ad liberandum eum a morte.
Hoc idem patet, tertio ex probatione iuris positiui dicitur. 22.q. 1. c. vlt. praedicandum. Nosse debent tali periurio poenitentiam imponi debere: qualem de adulterio, de fornicatione: de homicidio voluntarie commisso, & caeteris criminalibus vitiis: vbi enumerat fornicationem cum caeteris quae sunt peccata mortalia.
Patet igitur quod fornicatio simplex est peccatum mortale: quia contra ius naturale diuinum & humanum, nec vnquam senserunt oppositum: nisi hominos corrupti mente, & reprobi contra fidem. Nec obstat quod dicit glo. Ambro, super illud. 1. ad Ti. 4 Pietas ad omnia vtilis est. Omnis summa Christianae disciplinae est in pietate, & mia quam aliquis sequens si lubricum carnis patiat: sine dubio vapulabit sed non peribit. hoc enim non est sic intelligendum, quod per opera pietatis liberetur a perditione aeterna ille qui lubricum carnis patitur, si in eo perseueret vsque ad mortem: sed quia per huiusmodi opera disponitur ad hoc quod gratiam consequatur per quam poeniteat: et per huiusmodi opera satisraciat de lubrico carnis conmisso.
sed quantum ad primam rationem hic tactam Videtur contra: quia si solum propter hoc est peccatum: quia est contra bonum prolis vel generandae si est meretrix, vel educandae si est concubina: non sequitur quod sit peccatum quia aliquando est homo alias sterilis: vel filium illegitimum melius nutrit quam legitimum. Et dicendum quod hoc accidit: sed per seactus filiae sic est deordinatus quod natum est inde sequi illud malum. sed adhuc contra hoc est, quia melius est proli sic esse: quam nullo modo esse, et peius est esse leprosum vel membris damnatum, quae esse sanum et male vestitum & pastum: sed accedere ad leprosam vel menstruatam non est mortale, quamuis ex illo soleat sequi prolis infectio, ergo nec accedere ad solutam quamuis ex hoc sequatur mala: vel nulla educatio. Et dicendum, quodea quae sunt per se cadunt sub arte: non ea quae sunt per accidens, for-0 nicatio autem simplex quantum est de sua natura prous distinguitur ab actu matrimoniali, est ad non obligatam sibi ad vitam totam: alias esset matrimonium, ex hoc autem quod parentes non sunt coniuncti ad totam vitam, nata est sequi mala educatio prolis, cum inanimalibus quorum foetus vtroque parente indiget ad magnum tempus, natura prouiderit societatem indiuisibilem vsque ad mortem: vt in turturibus: vnde sicut econuerso pollutio extraordinaria de se est mortalis: quia nata est non facere prolem contingittamen per accidens ex ea sequi prolem, sicut patre cum filia dormiente nocturno somno polluto attracta est materia ad matricem filiae, et concepit: & nihilominus si in vigilia contigisset cum vxore, mortale fuisset: ita & in proposito, sed accedere ad suam de se ordinatur ad bonum prolis: sed per lepram vel alium morbum accidit aliud, nec propter hoc facit actum malum. Item qui accedit ad suam iure suo vtitur: vnde si non intendit malum prolis: licet nolit ius suum dimittere propter periculum non peccat, sicut licet in agro suo seminare, licet ex hoc sequitur damnum alterius. Nemini enim facis iniuriam qui vtitur iure suo. secus autem est in concubinatu, vbi homo vtitur iure suo.
Tertia conclusio est, quod Deus potuit dispensare sicut in homicidio Isaac: quia praecepta secundae tabulae quae sunt, non occides: non moechaberis: sunt dispensabilia: sed nunquam dispensauit secundum quosdam: nec in Oseae: vnde dicunt quod vxor fornicaria vera vxor fuit. Alij dicunt quod impossibile est simul habere duas vrores: sicut duos simul esse dominos eiusdem rei insolidum: vnde secundae fuerunt verae concubinae: sed solum dicuntur vxores: quia licite cognoscebantur Dei auctoritate.
On this page