Quaestio 2
Quaestio 2
utrum vnus coniunx sine licentia alterius possit vouere continentiam
QVAERITVR secundo, vtrum vnus coniunx sine licentia alterius possit vouere continentiam. Et videtur, quod sic, quia sicut impeditur redditio debiti per votum religionis: ita per votum transmarinum: sed vir sine consensu vxoris potest votum transmarinum emittere: ergo & religionem intrare: & ibidem continentiam vouere.
Et confirmatur ratio, quia votum Crucis potest mutari in votum religionis: ergo maritus post votum Crucis emissum sine consensu vxoris, potest illud licite mutare in votum religionis.
Item, seruire Deo magis est debitum, quam seruire homini: sed vir potest impediri a de bito reddendo vxori, propter seruitium hominis: puta, cum temporalis dominus virum ministeriis suis occupat: ergo multo fortius licet viro se subtrahere a debito reddendo vxori, vouendo se seruitio Christi, quod fit per religionis ingressum.
In contrarium est, quod dicitur. 1. ad Cor. 7. Nolite fraudare inuicem, nisi forte ex communi consensu ad tempus, vt vacetis orationi.
Respondeo, hic sunt tria videnda, licet de his aliqualiter fuerit tractatum supra Distinct. 27. Primo, quomodo vnus possit vouere continentiam alio inscio, vel inuito. secundo, quomodo de licentia alterius. Tertio, quomodo qui votum illicite emisit, mortuo alio, teneatur ad votum.
De quo est prima conclusio, quod post sponsalia licet vouere altero inuito, vel ignorante: sed tunc tenetur religionem intrare, si sit sponsa spraecise sponsus autem, vel intra re, vel sacrum ordinem suscipere, si non possit, alias intrare, nisi de licentia alterius vouerit, vel alter eum quitauerit, vel quitare velit: tenetur enim sponsalia implere, nisi habeat causam soluentem: votum autem simplex non assignatur impedimentum soluens: licet non possit matrimonium contra hore: vnde quia non potest ab illa promissione liberari, nisi vel alio quitante, vel per votum solemne: inde est, quod ad illud tenetur: & sponsa, quae non potest aliter solemnizare votum, quia non est capax ordinis, tenetur monachari. sponsus etiam ad idem tenet, si est irregularis, nec possit dispensationem impetrare: aliter sufficit alterum, quia nullu beneficium, nulla dignitas ipsum excusat, nisi sacrum ordinem suscipiat, vel professionem faciat.
secundo dicitur vere, & proprie coniunx a verbis de praesenti, quando est matrimonium ratum, sed non consummatum: de quo est secunda conclusio de voto. scilicet post matrimonium ante consummationem: quia valet, sicut & intrare pont: sed tunc praecise tenetur intrare religionem, siue sit vir, siue mulier, nisi coniunx velit eum dimittere sine debiti petitione, quia non potuit vouere in praeiudicium alterius, & sic est illi obligatus sub conditione. s si non intret religionem: quod potest facere altero in uito, non autem ordinari: vnde quia tenetur votum implere: nec potest aliter implere coniuge debitum petente, nisi intrando, ideo tenetur intrare: in omni autem casu, in quor licet altero inuito, vel ignorante alio vouere, & tenet votum, licet magis de licentia alterius.
sed contra istas duas conclusiones est, quia post votum simplex, aut vouens tenetur contrahere cum sponsa, vel coniugi reddere debitum, aut non. si tenetur: ergo tenetur facere, quod non debet facere, quod est contradictio: aut non tenet, sed per votum liberatur. Et sic non tenetur intrare.
Et dicendum, quod secundum Thomam sponsalia soluuntur per votum simplex sequens. Quod si verum esset, non teneretur religionem intrare, sed posset manere in saeculo continendo: sed quia iura arctant ad complendum sponsalia, nisi in casibus expressis, inter quos iste non ponitur: tutius videtur contrarium.
Vnde dicendum ad argumentum, quod per sponsalia de futuro sponsus obligatur ad matrimonium, & per verba de praesenti ad debitum reddendum, nisi intret religionem praecise in secundo casu, vel nisi ordinetur, vel profiteatur in primo. quando autem postea vouet continentiam votum non obligat ad impossibile iuris, sed solum ad possibile: vnde quia per sponsalia, & matrimonium tenetur non continere in secudo, inde est, quod votum non obligat ipsum ad ita continendum: sed vt illud possit in ordine sacro, vel religionis: vnde ex voto tenet intrare, vel profiteri, vt dictum est, non autem continere extra: vnde si non posset religionem intra re: quia nulla religio vellet eum recipere, nec ordinari, vt quia irregularis: tunc tenetur contrahere cum sponsa, & redde re debitum coniugi, nec votum frangeret: quia non potuit facere votum de alieno, sed tin de suo: vnde ista duo stant simul. scilicet quod sit obligatus contrahere, vel reddere sub conditione sibi illicita. scilicet si manet in saeculo, & quod sit obligatus simpliciter ad non manendum propter votum.
Tertio, dicitur vere, & proprie coniunx a matrimonio rato, & consummato, de quo est. 3. conclusio: quia aut alter est fornicatus spiritualiter, aut carnaliter: & tunc alius potest vouere simpliciter, vel solemniter, sicut placet: quia liberatus est per exceptionem a redditione debiti, secundum illud, Frangenti fidem, fides frangatur eidem. de conuor. coniu. c. vlt. si autem alter castus est, dicunt oens, quod non potest vouere de non reddendo: quia hoc est offerre sacrificium de rapina. Aliqui dicunt, quod nec de non petendo, quia redderetur onerosum matrimonium: sed secundum alios sic, quia petere est voluntatis.
Aliqui etiam dicunt, quod nec simpliciter vouere castitatem, vel continentiam, & temeritas est corrigenda, non promissio soluenda: dum tamen ante alterius ratificationem poeniteat, nec alio mortuo tenet, quia quod ab initio nullum est, tractutemporis non conualescit: vnde secus est in illo, qui ante matrimonium vouit, qui nec petere potest, nec post aliud matrimonium contrahere sine peccato mortali: verius tamen est quod quam uis malefecerit vouendo continentiam: tenetur tamen seruare quantum pont: puta, quia tenetur non petere, & ea mortua non contrahere. ar. de conuer. coniu. c. quidam intrauit. vbi dicit, quod ille, qui inuita vxore professus est, & redditus, ea mortua debet continere, quia in sui praeiudicium votum tenuit, quamuis vouere non debuerit. Et similiter est in proposito: quia quamuis peccauerit quis vouendo: intantum tamen debet votum implere, sicut & iure tenet, inquantum seruatum non vergit in detrimentum salutis aeternae. Vouere autem non petere debitum periculosum est, vbi ipse est iuuenis, & in igne vo net non ardere: vnde indiscretum est, nec consulendum est: & maxime si propter hoc alteri redderetur matrimonium onerosum: puta vxori suspectae, & verecundae in petendo debitum: licet autem peccet vouendo non petere: si tamen vouit, tenetur seruare, inquantum potest sine hoc, quod reddet matrimonium onerosum: sicut mulier si vouerit dare eleemosynam de paraphernalibus, vbi vir est pauper, peccat: cum plus ei teneat, quam extraneos tamen quia de suo fecit votum, tenetur votum implere, quantum potest sine peccato.
Quantum ad secum dum articulum de voto continentiae quod fit de licentia coniugis, sunt tres conclusiones.
Prima est dubia. scilicet de voto solemni religionis, circa quod est duplex opi. quia dicunt quidam quod aliquid illicitum est fieri quod tamen factum tenet: fic in proposito: aliquid est obseruandum dum vnus coniugum intrat religionem de licentia alterius, quod si non obseruetur nihilominus tenet ingressus: in intrando enim obseruandum est, quod ille de cuius licentia alter intrat religionem, aut est senex & non est persona suspecta de incontinentia, & tunc potest manere in saeculo vouendo continentiam: aut est iuuenis & suspectusde incontinentia, & tunc non sufficit quod maneat in saeculo vouendo continentiam: sed debet intrare religionem: vt habetur extra. de conuer. coniu. c. cum sis praeditus. &. c. vxoratus. si tamen illud non obseruetur: & vnus de licentia alterius intret religionem et pfiteatur: vere tenet votum et obedientia siue professio: quod patet ex duobus. Primo quia si votum non teneret: hoc esset quia teneretur debitum aut reddere aut exigere: non exigere, quia illud numquam est necessitatis: nec reddere, quia vxor dando licentiam priuauit se iure petendi. ergo iste non te netur reddere petenti. ergo nullo modo est votum eius irritum. secundo, quia sicut vxor potest se priuare iure suo inuoluntarie peccando: ita voluntarie merendo. sed vxor fornicarie peccans priuat se iure suo, ita vt ex tunc liceat viro religionem intrare, vt supra dictum est. ergo similiter continere vouendo: & in hoc merendo potest se priuare iure suo, dando licentiam viro suo intrandi religionem et profitendi: & extunc non debet redire ad existentem in saeculo: quantumcunque sit persona suspecta: sed potius existens in sae culo debet compelli mutare vitam vt viuat religiose: vel cum religiosis: vt habei expresse. 27. q. 2. Agathosa. &. 33. q. 5. Qui vxor. iura autem quae dicunt, quod non sufficit sola licentia: nisi ille qui dat eam similiter conuertatur, si sit persona quae sine suspectione non possit manere in seculo: determinant quid debeat fieri, sed non irritant si secus actum fuerit: nec forte possent. Nec obstat quod dicitur extra. de conuer. coniuga. c. 1. quia illa licentia fuit extorta: et mulier fuit decepta & iuris ignara. potest autem ius hoc determinare, quod sicut consensus coactus non sufficit ad matrimonium: ita licentia vi vel metu extorta non sufficiat ad hoc, vt mulier se priuet iure quod habet in virum.
sed contra hoc est, quia quod iuris est de vxore vouente abstinentiam respectu viri, idem iuris est pariter in coniuge vouente continentiam: quia neutrum licet sine consensu alterius & vtrumque licet cum consensu: sed si viro consentiente mulier vo uerat abstinentiam, viro reuocante tenet obedire. ergo si de licentia vquit continentiam, reuocante licentiante tencr reddere: licet peccet reuocanthinc & inde. Posset ergo distingui sic: quia aut licentians est talis, quod non est timor incontinentiae, & vult similiter continere & vouere: & tunc licet re integra possit reuocare: sicut & mandatum alius re integra re uocari pont: tamen post votum simplex vel solemne licite emissum non potest reuocare. & sic intelliguntur auctoritates in litera & iura quae allegant: quia votum legitime emissum simplex, vel solenne implendum est. Nec obstat de viro irritante: quia verum est quando vir non expresse concessit: sed solum sciens dissimulauit: & tunc votum perfectum non fuit. vel quando illa abstinentia vel peregrinatio esset in periculum incontinentiae viri, qui tam diu non posset continere: aut licentians est persona suspecta: & talis quae non poterat licentiare de intrando: & tunc videtur quod licet peccet reuocando post votum simplex vel solemne tamen quia illud fuit temere emissum: alius tenct debitum reddere. Nec obstat solutio data ab eis: quia illa reprobatur in glossa, cum sit deuiatio pura: quia nihiltale in textu exprimitur. Nec valet ratio inducta: quia constat quod non tantum licet ex pacto quantum ex delicto: quia propter fornicationem licet intrare: quamuis fornicant laboret suspitione adulterij, sicut patet per effectum, quia cras poterunt fieri turpia sicut heri. De licentia autem castae suspectae non licet: item adultera inuita licet intrare, nec tenetur ad eam redire: sed inuita illa quae licentiauit quae re integra reuocat non lices intrare, quod si fecerit tenctur exire. Vnde idem iuris videi de non suspecta re integra: & de suspecta quandiu est suspecta: sed non suspecta potest reuocare semper re integra, ergo suspecta semper potest reuocare quamdiu est suspecta, quia manente causa manet effectus.
secunda ratio, quia vsque tunc manet dominus, sicut post venditionem manet dominus venditor, vnde a quocunque potest vendicare peccat, tamen aliqui dicunt quod non potest postquam coram iudice vel Episcopo aut publice, vel expresse concessit.
secunda conclusio est de voto selemni ordinis sacri, quia si quaeratur quid fieri debet illo modo, licet de licentia vxoris suscipere ordinem sacrum, vel beneficium ecclesiasticum. scilicet qum ipsa intrat religionem, vel non est suspecta & vult continere aliter non, quia eadem ratio est vtrobiq́;. sed si quaeratur an factum teneat dissimile est, quia phibitio ecclesiae potest facere professionem nullam: non autem ordinem sacrum, et ideo si ea mortua matrimonium contrahat cum secunda post sacrum ordinem quomodocuuq, susceptum, ipso iure est nullum: etiam in casu in quo esset validum post professionem, sed beneficij collatio multo magis est nulla. sed si quaeratur an teneatur debitum reddere, et ad vxorem redire qui de eius licentia indebite est ordinatus, in casu in quo post professionem indebitam redire tenetur, videretur ex quo ita vere est ordinatus: sicut si licite & de voluntate eius non reuocata re integra, quod amplius non sit ei reddendus, nec est simile de professione, q nulla fuit in praeiudicium istius, sed de susceptione beneficij est simile, quia illla nulla fuit: vel si fuit aliqua potest annullari, imo ad petitionem vxoris indebite, beneficiatus est deponendus, & tunc debetei reddi.
Tertia conclusio est de voto simplici, de quo communi ter dicit quod matrimonio consummato de licentia alterius licet vouere, et tene in seruare: nec post votum debet reddere. sed contra hoc est, quia non est minus periculum incontinentiae post votum simplex, quam post votum religionis, licet non sis grauius, sed secundum omnes quando ille qui manet in saeculo est in periculo incontinentiae, non licet etiam illo consentiente et vouente castitatem iugredi monasterium, nisi & ille conuertat, & de conuer. coniug. cum sit praeditus. &. c. Vxoratus. ergo cum vtroque manente in saeculo sit periculum vtriusque quod. scilicet simul habitent & sint in igne nec conburent, & sic est periculum de vtroque: quando autem vnus intrat non est periculum nisi de remanente. vnde quando vterque iutrat de nullo timet, est etiam maius periculum quod consentiat in virum suum quam extraneum, & cohabitando viro quam non cohabitando, propter quod videtur quod in illo casu in quo non licet de licentia manentis in saeculo intrare religionem, vel ad sacros promoueri. scilicet quando remanens non vult vouere perpetuam continentiam: vel quando si vult tamem propter iuuentutem est periculum incontinentiae, illis etiam casibus vtroqᷓ; in saeculo remanente non licet vodere continentiam. scilicet nisi vterque voueat, & nisi vterque sit sine peri culo: vt quia senes, vel quia iam sunt experti diu manere sicus frater & soror. similiter quod indistincte emissum de licentia alterius sit seruandum, sic quod non teneat reddere debitum, vi detur contra decretum, de conuer. coniug. c. i. min'' enim lices emittere votum solemne quam simplex: sed ille qui de licentia vxorisvotum solemne emisit, potest et debet ad eam reuocari quando est suspecta, quia illud facere non debuit nec potuit in piudicium illius: ergo multo magis contra votum simplex tenetur reddere debitum.
Quantum ad tertium articulum, quomodo mortuo coniuge teneatur redire ad votum vel ad religionem, ponunt quidam tres conclusiones.
Prima qum sine licentia vxoris intrauit, & professus fuit ea reclamante: & per hoc compulsus fuit maritus ad eam redire, tunc enim rediens ad vxorem inducendus est, vt ea mortua redeat ad monasterium, sed non est cogendus: cuiusratio est, quia professio eius nontenuit, cum non intrauerit de licentia vxoris. professio enim voti tollit vtramque potestatem exigendi. scilicet debitum et reddendi. non reddere autem non fuit in eius potestate sed vxoris, & ideo professio non tenuit: propter quod non debet cogi ad eam mortua vxore, inducendus est tum, quia priuauit se iure exigendi: hoc enim erat in sua potestate, & ideo non potest cum alia contrahere sine peccato, sicut dicit caprae. pallegatum. Quidam intrauit. si tamen de facto contrahat matrimonium tenet, quia non potuit solemnizare votum continentiae, peccat tamen contrahendo, et deinceps debitum exigendo.
secunda conclusio est de illo qui intrat de licentia vxoris, & antequam profiteatur reuocatur ab vxore, quod mortua vxore non tenetur redire ad monasterium: nec pecrat si contrahat, nisi aliquid aliud obsistat, quia cum per nullum votum astrictus sit religioni non tenetur ad eam redire, nec manens in saeculo tenetur continere: cum nihil circa continentiam vouerit.
Tertia conclusio est de illo qui post factam professionem redit ad vxorem de facto, non de iure: vt cum quis de licentia vxoris profitetur, & contempta professione redit ad vxorem, sicut videtur dicere illud capitulo ex parte abbatis, de quodam quin infirmitate positus consentiente vxore votum vouit castitatis, et monachalem habitum suscepit, & postmodum liberatus ab infirmitate vxorem tenuit, talis mortua vxore cogendus est ad monasterium redire, & non solum ea mortua, sed viuente: quia cum professio eius vera fuerit et tenuerit vt solemnis, redire non potuit ad vxorem, nec ea mortua aliam ducere, cum votum solemne impediat matrimonium contrahendum, et dirimat post contractum: sed de astis plenius dictum fuit super. di. 27. q. 3. art. 2. ideo illud teneatur.
Ad primum argumentum dicendum quod non est simile de voto Crucis et voto religionis, quia votum religionis impedit redditionem debiti simpliciter, & non solum ad tempus: votum autem Crucis non nisi ad tpraes, nec pro illo tempore impedit si mulier velit sequi virum. Et ideo vir non potest sine consensu vxoris emittere votum religionis: licet possit emittere votum crucis: mulier tamen non potest votum crucis emittere sine consensu viri: cum vir sit in hoc caput mulieris. Nec valet quod subiungit, quod votum transmarinum potest transmutari in votum religionis, quia hoc est verum in hoc qui est sui iuris: nec est obligatus alio vinculo, quod obstet religioni, sicut est in coniugatis.
Ad secundum similiter dicendum, quod seruitium debitum domino tempora li non impedit simpliciter redditionem debiti, sed solum ad tpraes: votum auntreligionis impedit simpliciter,, & ideo non est simile, & iterum ante religionem nullus est debitor consiliorum ad quae obligatur religiosus, sicut seruus est dobitor obsequij suae seruitutis: sed solum postquam quis rite professus est tenetur ea quae sunt religionis facere, nec vnquam reddere debitum vxori si quam habet.
On this page