Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

utrum bene definiatur votum a Magistro in litera dicente, quod votum est etc

DIsTINCTIO. 38. QVAESTIO I.

CIrca. 38. Dist. quaeruntur sex. Primo, de voti defiQnitione. sccundo, de diuisione. Tertio, de voti obligatione. Quarto, de liberatione. Quinto, de voti comparatione. sexto, de scandalo.

De voto.

Thom. 4. Dist. 38. art. 1.

PRIMO igitur quaeritur, vtrum bene definiatur votum a Magistro in litera dicente, quod votum est &c. & videtur quod non, quia vnius rei vna est definitio tantum: sed multae aliae de voto inueniuntur. ergo &c.

Contra est authoritas Magistri.

Respondeo, hic sunt sex videda, secuodum sex descriptiones quae dantur de voto.

Prima est Hugo. de. scilicet Victore dicentis, quod votum est sponsio animi voluntaria, & Deo facta pollicitatio: vnde votum quasi voluntarie factum, ex quo tres conclusiones eliciuntur.

Prima, de votis mulierum in partu vel in infirmitate, vel virorum in quibuscunque angustiis propriis, vel suorum aut turbatione, si habueruntintentio nem obligandi se Deo, cogitantes etiam de causa, quae mouebat eos ad vouendum. scilicet in infirmitate, vel periculo, & de fine eo. scilicet de euasione periculi propter quod euitandum vouebant: tenenda sunt, licet in tribulatione, & perturbatione sint emissa: vnde Israel seruauit votum quo se astrixit instante bel li periculo. Nume. 21. & praes Reddam tibi vota mea quae distinxerunt &c. Et locutum est os meum in tribulatione mea, ar. 17. q.4. sunt qui opes. nec fiunt huiusmodi vota sine deliberatione: ex quo vonentes sunt in sana mente. Idem est de iuramentis quae non vergunt in deteriorem exitum. Deo, quia ei fit votum & ei redditur, extra eo. Magne. 5. 1. Facta pollicitatio: quia si tantum facere proponeret non obligaretur, extra eo. literaturam. secus si iam deliberasset & firmiter proposuisset promittendo corde, licet non ore, quia obligaret, quo ad Deum. 17. q. 1. Quia bona.

secunda conclusio est de eo qui me tu mortis vouet intrare religionem: obligatur enim si promittat Deo. seciis autem si homini mortem intentanti, vel si intrat metu mortis non habens animum intrandi quo ad eum. ff. Quod mecausa. l. 1. de regularibus. c. 1. vnde hic minus est liberum matrimonium spirituale quam carnale, quia ibi met' annullatetiam illa tus ab alio quam cum quo contrahit. Nec obstat. 27. q. 2. Consaldus. vbi dicit quod praesbyter qui in infirmitate promisitse monachum fieri, potest nihilominus si vult beneficium retine re, quia ibi non negatur quin teneatur intrare, sed quod non tenetur fieri monachus. sper professionem, quia non constat quod promiserit fieri monachus animo remanendi, & quia nouitius existens non perdit beneficium, sed retinet quod ante professionem conferri non debet, inde est quod si ante professionem exeat beneficium percipiet.

Tertia conclusio est, quod promissio homini facta metu mortis suae, vel filij non obligat cum effectu, sed promissio facta Deo etiam metu mortis, sic quia Deus mortem iuste infert, nec tenetur non inferre nec intentatam ab alio propulsare: vnde sicut si promittit rem dare alicui vt me liberaret a morte in casu in quo non tenetur: puta medico obligaret, sic qui promittit Deo. ff. quod met' causa. l. 3. 5. sed vim accipimus atrocem, & eam quae aduersus bonos mores sit, non cam quam magistratus recte intulit. Item. l. metum. ☿. fi. licet ibi si quo magis te de vi hostium vel latro num vel populi tuerer, vel liberarem aliquid a te accepero, velte obligauero, non debere me hoc edicto teneri, nisi ego ipse hanc tibi vim submisi. Caeterum si alius submiserit vim nec me teneri non debere: ego enim operae potius meae mercedem accepisse videor, vt patet in pugilibus qui pro aliis pugnant. In edicto enim quod metus causa: non sufficit iustus metus ex parte promittentis vel dam tis, nisi etiam sit turpitudo ex parte recipientis: quod est argumentum, quod aliquis non tenetur liberare pugnando facto aliquem ab alio aggressum ad mortem: alias turpiter reciperet pecuniam pro eo quod facere tenet, vel debet gratis. ff. de condi. ob turpem causam. l. Item. 5. penu. & vltimo. Deo ergo potest promitti pro liberatione a morte violenta, quia illa ab alio infertur. Item pro liberatione a morte naturali: quia illa a Deo iuste sicut a magistratu.

sed quia votum non est de quolibet, sed de bono: ideo est secunda diffinitio Iuristarum, quod votum est alicuius boni cum deliberatione facta promissio. Dico autem cum deliberatione quia subitum non obligat ad peccatum perfectum: nec ad bonum perfectum: vnde est hic triplex conclusio.

Prima de puero qui irat patri vel magistro vouet, vel iurat intrare religionem, vel de illo qui bene potatus quod non tenetur: quia quod calore iracundiae fit pro non facto haberi debet, quod verum est si sic subito fit, quod non per deliberationem a sententia rationis, quae non requirit magnam moram temporis: sed quando sciens quid iurat vel vouet teneturinisi tamen cum eo dispen seturratione minus plenae deliberationis: sicut etiam qui calore concupiscentiae inflammatus, aut bene potatus non tamen perfecte ebrius iurat vxorem ducere: compellitur eam duce re nisi omnino ebrius esset.

secunda de confirmatione istius: quia sicut requiritur deliberatio ad votum, sic ad mortale peccatum, & tamen licet iratus aut potat occidat hominem excusatur a tanto sed non a toto, quin sit mortale ex quo non sic fuit extra se quin sciret quid faceret, licet statim postea poeniteat & nollet fecisse, quia esset statim poenitiuum bene arguit quod non sit factum ex habitu: sed quod non quid sit factum ex electione, licet passione turbante iudicium rationis. Illa igitur deliberatio temporis vel aetatis, quae sufficeret ad obligandum diabolo per mortale, sufficit ab obligandum Deo per votum.

Tertia conclusio est, de hoc quod dicit promissio. Nam votum obligat non ante propositum, nisi in casu. scilicet quando intrat religionem cum proposito remanendi, & Deo perpetuo famulandi quod aequipollet voto simplici: sed non solenni: de regularibus. c. consulti. vbi dicitur quod tenetur saltem aliam religionem intrare. sed quidam dicunt oppositum: quia propositum annexum voto licet obliget, vt cum quis vouet intrare con proposito remanendi, licet non vouerit remanere, tamen quando id quod proponitur quam tuncunque firmetur non promittitur nec promisso annectitur non ligatur. vnde decre. debet intelligi de illo qui intrat cum voto. sed quia decreta. loquitur indistincte dicens quod qui intrat animo perpetuo abrenun tiandi saeculo, non potest ad saeculum redire: sed vel ad aliam religionem debet transire: ideo primo dicto magis videtur standum.

Tertia diffinitio est, quod votum est conceptio boni propositi cum deliberatione, quae quis ad aliquid faciendum vel non faciendum Deo se obligat. Ex qua. 3. conclusiones clici possent.

Prima, quod obligatio voti fit Deo principaliter & finaliter, licet fiat in manu hominis: vnde si allquis promittit alicui quod intrabit religionem, non illi, sed Deo sacta est obligatio. vnde Dei est retinere non illius, siue sit de religione, siue alius sicut aliqui sibiinuicem iurant aliquando, quia promissio in mano serui facta acquirit do mino non seruo, & seruus non potest remittere, sed dominus. Omnes autem sunt serui Dei, & sic per omnes potest actio Deo acquiri.

secunda conclusio est, quod si aliquis promisit intrarereligionem ad requisitionem alicuius, illo non requirente intrare non tenet, sed illo mortuo videtur quod teneatur, nisi per modum conditionis dixerit. si me requisierit &c. sed si dixit promitto intrare quandocumque me requisieris, videt promissio in diem. vnde illo mortuo non plus habet dilatiorem, quia non expectatur requisitio.

Tertia conclusio est, quod quia Deus intuetur cor, & sibi fit obligatio voti ideo non solum per stipulationem sed per nudam promissionem et pollicitationem homo efficaciter obligatur: imo etiam sola cordis promissione sine oris expressione.

Quarta diffinitio parum differt ab ista quae talis est. Votum est alicuius rei licitae faciendae vel non faciendae cum deliberatione animi Deo tacita pollicitatio: & hanc est Hosti. et ex, hac etiam eliciuntur tres conclusiones.

Prima quod de re illicita non tenet votum: vnde dicit licite: quia in turpivoto muta decretum. 24q. 4. in malis. Et in talibus magis placent Deo transgressores quam obseruatores, etiam si interueniat iuramentum, vt in auct. instenutis, nullis non solum sed filiuspatre: vt sed etiam si iusiurandum detur sine periculo discedere, & in rubro et in nigro. coll. quinta.

secunda, quod votum non est de praesenti nec de praeterito, sed de futuro faciendo vel non faciendo: quia omnis promissio ad alterum horum reducit, & dare et non dare. ff. de praescrip. naturali. de non ob. l. 4. 5. cato.

Tertia conclusio, quod votum debet fieri cum deliberatione: vnde dicit cum deliberatione animi: quia votum quod ex facilitate animi potius quam ex arbitrio discretionis emittitur, non est obligatorium vsque quaq, extra. c. c. Venientis, de regularibus. c. Ad nostram. de conuer. coniug. c. rarissimus. &. c. Veniens.

Quinta diffinitio est magistri · Quod votum est testificatio quaedam promissionis spotaneae q Deo et dehis quae Dei sunt proprie fieri debet, ex quo etiam elici potest triplex conclusio.

Prima, quod castitas quae facit maxime esse proximum est Deo specialis, & propria materia voti: quia de his quae Dei sunt. sed quia malum non est materia voti: cum malum sit priuatio boni, videtur quod non valeat votum quo aliquis vouet non contrahere matrimonium: quia contrahere matrimonium est quoddam bonum, non contrahere autem est priuatio boni, & sic malum.

Et dicendum, quod priuatio boni quae includit maius bonum est bona: sic est hic quia matrimonium habet actum carnalem et distractionem mentis: & licet non contrahere marimonium non includat vacare Deo, tamen secundum communem modum loquendi in vouere non contrahere matrimonium, includitur disponi melius in Deum, & non impediri a Deo impedimentis quae matrimonium causant.

secunda conclusio est, q vouere etiam paupertatem est perfectum votum: quia est de his quae Dei sunt: quia deus eam consulit verbo et tenuit facto, quia vouere paupertatem implicat amotionem impedimenti quod diuitiae solent causare: sicus vouere abstinere, et omnia huiusmodi quae vt videntur non exprimere nisi priuationem boni: implicant tamen priuationem mali illi bono incluso oppositam: et sic quia priuatio mali habet priuationem boni: per consequens est materia iuramenti & voti.

Tertia conclusio, est quod etiam propria materia voti est obedientia dicente Christo, Abneget semetipsum, &c. Haec autem tria Apostoli habuerunt non tamen proposito & facto: sed etiam voto quamuis scriptura non exprimat: sicut nec de beata virgine, quam tamen credimus virginitatem vouisse, imo etiam Apostoli videntur habuisse votum solemne paupertatis: quia ad pedes eorum omnia ponebantur, nec quisqᷓ; proprium habebat.

secunda diffinitio est magistralis. Votum est promissio melioris boni animi deliberatione firmata: ex qua eliciuntur. 5. conclusiones.

Prima, quod votum de non intrando religionem non valet: quia non est de meliori bono, sed de opposito. De hoc tamen sic dicit Hosti. nunquid valet votum si quis voueret non intrare religionem? videtur quod non, quia impeditur amplitudo charitatis & diuina inspiratio extra de regularibus: licet. 26· q. 2. Contra, quia seruari potest sine damnatione, sicut et iuramentum. Item videtur Gratianus dicere, quod qui iurauit clericatus tonsuram: vel religionis habitum non suscipere, non debet prohiberi seruare. 22. q. 4 cap. vlt. 61. distinct. c. 2. soluit autem dicens, quod votum tenetur seruare quamuis fuerit indiscretum: nisi sibi postea ad non contrarium inspiretur. Illectus ergo non intret 20. q. 3. Constituit. de conuer. coniug. Dudum. Ex reuelatione secure intret. de diuorti. Gaudemus. Et hic distinct. probatur. 22. q. 2. Beatus. 16. q. 1. in parochia. 27. q. 2. Beata mater. de iureiur. cap. 3. quid.

sed contra hoc est, quia non est votum de re minus bona: haec autem est minus bona: quod autem non est votum non obligat vt votum. Item non est iuramentum quando non est de re bona: sed pura priuatio boni nihil habet boni. Nec obstat, quod potest seruari sine detrimento &c. quia illud est verum quando habuit tres comites. Vel dicendum, quod detrimentum salutis est non solum quod interimit salutem: sed quod impedit perfectionem salutis. Vel quando dicitur, quod omne votum & iuramentum est seruandum, quod seruatum non vergit in detrimentum salutis aeternae: dicendum quod verum est quando habuit materiam propriam: sic non est hic: vel ad minorem dicendum, quod cum detrimentum & augmentum sint opposita circa idem, priuatio vnius est positio alterius: vnde cum religio sit in augmentum salutis aeternae priuatio eius est in detrimentum eiusdem.

Ad illud quod. 22. q. 4c. vlti. potest ibi negari Gratianus, sicut ab omnibus negatur in illo quod immediate ibidem praecedit. scilicet quod si quis post votum simplex de castitate iurauit alicui quod acciperet eam in vxorem, quod propter iuramentum potest eam accipere: quod omnes negant quia votum simplex perimis sponsalia post contracta: quia iurauit rem illicitam. Qui cle. vel vouem. c. Rursus. vel dicendum quod magister ibi dicit, quod non est cogendum frangere iuramentum: sed potest seruare si vult: nec tamen cogendus est etiam seruare, quasi dicat: potest seruare si vult, & potest non seruare esset si ne dispensatione

secunda conclusio est declaratiua istius, quod quando per votum vel iuramentum excluditur directe & principaliter bonum aliquid conferens ad salutem, & non includitur aliquod bonum quod per se posset esse materia iuramenti, iuramentum nullum est & non obligat: licet possit seruari cum salute: vt si quis iuret se non facturum aliquod bonum, nisi illud quod sine peccato omitti non potest: similiter dicode voto tanto magis quanto votum requirit materiam meliorem: quando autem iura mentum principaliter includit aliquod bonum quod potest esse materia iuramenti, licet illud bonum excludat ex consequenti meliora bona: tunc iuramentum ligat: vt si quis iuret matrimonium contrahere & consummare, quod contrariatur virginitati quod est maius bonum. similiter in voto si quis voueat se intraturum & perseueraturum in religione laxiori: licet ex hoc melior via precludatur: quia tamen religio promissa est sufficiens materia voti respectu saeculi cui praeeminet: licet non respectu aliarum religionum valet.

Tertia conclusio est applicare supra dictam distinctionem ad. 3. casus. Primo, quod valet votum & iura mentum, si quis iuret iutrare hanc religionem si quam intret: quia hic non principaliter excludut aliae sed principaliter includit ista: & si non pure tamen sub conditione. scilicet si vellt aliquam intrare: sed si promitteret se nullam aliam intraturum, & non pro mitteret istam intrare: nec pure nec sub conditione: non valeret, & peccaret vouens & inducens. Vnde dicit Tho. 5. quotlib. 27. q. quod de re licita potest esse illicita obligatio: sicut cum quis iurat non ieiunare: non dare eleaemo synam, non intrare religionem: quia per hoc homo quantum in se est obfirmat se contra gratiam. scilicet s. quae facit hominem in corde suo ascensiones disponere: huic etiam iuramento deest iudicium rationis, quia retrahit a maiori bono. Ali ter esset probat: quia impedimentum spiritualis profectus non ex Deo: sed iuramentum quod est seruandum est ex Deo, ergo iuramentum non est seruandum inquantum impedit spiritualem profectum.

Quarta conclusio est, quod peccant parentes inducentes filios quos mittunt ad saeculi scholas ad iurandum, vel vouendum quod non intrabunt religionem: nec ibunt ad praedicatores et minores, nec ad audiendum sermonem: vnde nec tenentur seruare. Et videtur grauius vouere malum, quam frangere votum bonum: sicut in- rare falsum quam frangere iuramentum. Vt dicit Tho. 3. quolibet. q. 14 quod si quis ex certa causa per aliquam horam impediret aliquem intrare religionem, posset aliquando excusari a peccato: tamen quod hoc impediat hominem ne vnqᷓ; possit religionem intrare: est spiritui sancto resistere, quia pro positum intrandi religionem est a spum sancto. 19. c. Duae: vnde Math. 23. ve vobis qui clauditis regnum coelorum ante homines: ipsi autem non intratis, nec sinitis alios intrare: vnde non solum parentibus, sed aliis omnibus alios inducentibus ad iurandum, vel vouendum se non intraturos religionem est mortale.

Quinta conclusio ex praemissis oriens est dubia. scilicet vtrum mulier quae vouet non contrahere suo ribaldo: non quia intendat caste viuere ligetur voto: videtur quod non erat res bona de se, sed priuatio boni, nec vt intendit. Alij tamen dicunt quod ligatur: quia licet finis quem intendit sit malus, tamen res vota est bona, & si non de se formaliter: tamen ex hoc ad quod de se & per se nata est ordinari: puta ad cogitandum de Deo: licet ista non ordinet.

Ad argumentum dicendum est, quod vnius rei vna est diffinitio, verum est secundum vnam conside rationem: sed secundum diuersas considerationes dantur multae descriptiones diuersae sicut vnum et idem aliter diffinit logicus, physicus, medicus, & mathematicus.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1