Quaestio 2
Quaestio 2
utrum vxoricidium impediat matrimonium
QVAERITVR secundo, vtrum vxoricidium impediat matrimonium: & videtur quod non, quia magis peccat qui occidit matrem, quam qui occidit vxorem, sed primus non impedit a matrimonio, ergo nec secundus. Item occisio vxoris non impedit matrimonium nisi ratione criminis, sed occidere vxorem in adulterio depraehensam non est crimen, vt probatur: ergo tale vxoricidium non debet impedire matrimonium. Probatio minoris: quia qui occidit vxorem actu in adulterio depraehensam, nihil iniustum facit, nec contra personam quae mortem meruit, nec contra iustitiam publicam, quia lex ciuilis permittit hoc. ergo &c.
In contrarium est quod dicit. 33. q. 2. c. Interfectores suarum coniugum. vbi dicitur, quod tales habendi sunt tanquam homicidae, ac per hoc ad poeniten tiam redigendi penitus quibus coniugium totaliter denegatur.
Respondeo, hic sunt tria videnda. Primo, an liceat viro occidere vxorem in adulterio depraehensam. secundo, an vxoricidium impediat matrimonium cum alia. Tertio, de quibusdam literalibus.
Prima, quod iure poli in foro conscientiae nullo modo licet viro propria authoritate interficere vxorem in adulterio depraehensam, sed licet viro moderate castigare. Qui enim praeest congregationi tantum oeconomice, eam castigare & ab ea eiicere potest, sed exterminare a politica cui non praeest, non. si autem occideret aut mutilaret congregationem etiam politicam damnificaret, cuius interest ne quis re sua male vtatur.
secunda conclusio est, quod iure ciuili olim licebas patri occidere adulterum cum filla, marito vero adulteram cum adultero, & non puniebantur: haec autem, quia putauit lex quod parceret pater adultero amore filiae, quanuis alius filiam magis arrepto cultro de domo lanionis occiderit, quam iudex volebat corrumpere, castitatem filiae vitae eius praeferens. ff. de or. iuris. l. 2. & putauit qui maritus parceret vxori timore adulteri.
Tertia clusio est, quod vbi esset lex vel consuetudo, quod adultera accusata occideretur, sicut tempore legis Moysi, quae cum sit iudicialis non ligat, quia Dominus pepercit mulieri in adulterio depraehensae: vbi tamen esset lex talis, vir zelo iustitiae accusans non peccaret.
Quantum ad secundum de impedimento vxoricidij sunt tres conclusiones secundum quod aliquis potest vxorem tripliciter occidere. Vno modo persequendo matrimonium, vt scilicet, contrahat cum adultera, & illud impedit contrahendum, & dirimit post contractum: quando. scilicet machinatus est in mortem eius cum effe ctu, vt contraheret cum illa, & idem est econuerso secundum Dist. habitam supra Dist. 34. de criminibus tribus quae dirimunt matrimonium: sed matrimonium Dauid cum Bersabee tenuit, quia nondum erat hoc impedimentum quod est per ecclesiam tempore gratiae constitutum.
secundo, occidit quis vxorem persequendo culpam, puta in vindictam adulterij, & istud impedit contrahendum, sed non dirimit post contractum, quia non est sic statutum: hoc etiam faciliter cum iuuene propter periculum continentiae dispensatur, quia iusto dolori in parte parcitur, ar. C. ad. l. Iu. de adul. l. Gracchus.
Tertio, occidit quis vxorem persequendo naturam, vt quia eam exosam habet propter turpitudinem, vel alium defectum non culpabilem, & istud crimen impedit, & non dirimit, & istis duobus casibus similiter impeditur mulier contrahere, si venenum dedit viro vel aliter mortem eius procurauit: licet non sit expressum nisi in primo casu, sed ad paria iudicantur, & est cadem ratio vtrobique. II Quantum ad tertium de literalibussunt tres conclusiones.
Prima, de vxoricidio, quia cum plus peccet vxor in virum, quam adulter qui nullam fidelitatem sibi promisit, sicut non licet interficere vxorem adulterantem, sic nec adulterum, quia iure diuino nulli licet gladium accipere propria autoritate.
secunda conclusio est de hoc quod dicitur in textu presbyteros, diaconos ab vxoribus abstinere, vi uente ordinato non potest vxor si consenserit vel dissenserit alij nubere, quia vinculum manet: sed si ea consentiente ordinatus fuit, ipsa etiam castitatem intelligitur vouere: ita quod ipso mortuo non potest nubere, & si nupserit nullum est socundum quosdam, quia viri solemnizatione & suum votum solemnizatur. 32. Di. c. seriatim. similiter etiam si ipsa consentiente vir religionem ingrediatur, qui cum ea factus est vna caro non potest eo mortuo contrahere, cum quo intelligitur voluisse secundum Bonauen.
Contra Bernar. ad Eugenium Papam, probat quod ecclesia habet vtrunque gladium. Alioquin Petro dicente, Ecce gladij duo hic, non dixisset Do minus satis est, sed nimis est.
solutio, vtrunque habet sed differenter vtitur: spirituali quidem perse: materiali autem per brachium saeculare, qui educi debetad iussum Imperatoris, & nutum sacerdotis secundum eum.
Ad argumenta in oppositum. Ad primum dicendum quod vxoricidium non impedit matrimomium solum ratione criminis: sed quia est contra foedus matrimonij, & quamuis occidere matrem sit grauius peccatum, quam occidere vxorem: tamen occisio vxoris est magis contra foedus matri monij quam occisio matris, & ideo magis impedit matrimonium.
Ad secundum dicendum, quod occisio vxoris actu depraehensae in adulterio, si fiat extra iudicium semper est peccatum & iniustum, quia praeiudicat personae, & reipublicae: personae, quae non debet mori nisi confessa, & conuicta in loco iudicij: praeiudicat etiam publicae iustitiae, quia non per publicum iudicem occiditur, & quamuis lex ciuilis hoc permittat, non tamen vt licitum, sed non infligit poenam propter maximum incitamentum, illa etiam lex hodie est correcta.
On this page