Quaestio 3
Quaestio 3
de voti obligatio ne et virtute, utrum. scilicet votum solemne dirimat matrimonium post contractum
QVAERITVR tertio de voti obligatio ne & virtute, vtrum. scilicet votum solemne dirimat matrimonium post contractum. Et videtur quod non, quia non minus obligat simplex quam solenne, sed illud non dirimit: ergo nec istud. Contra, per authoritatem in litera.
Respondeo, hic videnda sunt quinque. Primo, quis possit vouere. secundo, de tempore implendi votum. Tertio, de haerede vo uentis. Quarto, de obligatione voti ad peccatum. Quinto, de hoc quod quaerit. scilicet de efficacia voti ad matrimonium diri mendum.
Prima, quod episcopus non potest vouere si- ne licentia Papae religionem, vellongam peregrinationem: quia non potest renunciare & tenetur residere, sed caetera vota, sic. de voto. c. magnae.
secunda conclusio, quod non potest vouere longam peregrinationem clericus, supple astrictus ad residentiam ex officio vel beneficio, sicut nec debet se absentare sine licentia, de cleri. peregri. per totum: sed potest facere alia vota, sic & sine licentia intrare religionem archi. cur. & caeteri praeter episcopum.
Tertia conclusio, seruus non potest vouere, nec reali voto, quia nihil habet, nec personali in praeiudicium domini, sicut esset religio, vel abstinentia nimis debilitans, sed continentiam sic inuito domino.
Quarta conclusio, filius familias non potest voue re voto reali, nisi de peculio castrensi vel quasi, sed de ad uentitio quo ad proprietatem dare potest monasterio secundum Deum. Item potest vouere voto personali. Vnde religionem profitendo se & per consequens sua Deo dedicat: sed libros sibi datos a patre, supponendo quod solus Doctor & aduocatus habeat quasi castrense, non potest retinere: sed potest pater reuocare vsq, ad professionem: sed forte non posteam, sicut post emancipationem: tum probabilius est vt tyro & armiger habeant castrense, sicut miles & scholaris quasi castrense, sicut aduocatus aut professor. ff. de sponsali. l. Oratio. sic etiam potest data sibi a patre pro bonis maternis iure pignoris retinere: licet iura probent pignus & hypothecam in tali casu: quia sicut in foro conscientiae potest compensari non liquidum cum liquido ex quo certus est, lices non in exteriori propter naturalem aequitatem: sic etiam retinere quod sine dolo suo de bonis debitoris ad se peruenerit, quousque sibi satisfecerit. de condi. inde. si non sortem. 5. Idem sciendum. de regu. c. 1. &. 2. sed de filiofami lias dicunt Legistae quod ex omnibus causis obligatur, praeterquam ex mutuo & ex voto, sed sicut potest inuito patre contrahere matrimonium carnale, sic spirituale vouendo, vel profitendo religionem, nec propter hoc potest exhaeredari. C. de episcopis. & cler. l. vltima. Et intrando religionem quicquid habet Deo dedicat. nec obstat, quod non obligatur voto, quia verum est de voto quod fit reipublicae, secus est de voto quod fit Deo. Item de voto reali per se, secus de voto reali accessorio: tamen in hoc quod filiusfamilias se Deo dedicat non dedicatres, nisi quas expresse & principaliter vouere posset.
Quinta conclusio est, quod de minore annis, quia si non habet vsum rationis non valet votum. si autem habet vsum rationis sed impubes, pater quidem vel tutor omne votum eius personale vel abstinentiae, vel religionis potest irritare: & similiter votum reale. Et idem est de minore. 25. annis habente curatorem, vel existente in potestate patris quo ad votum reale, quod pater & curator possunt irritare: sed quando pubes intrat roligionem quod potest facere inuitis parentibus & curatoribus, eo ipso dedicat omnia bona sua, quae nisi esset maior. a 5. annis non pos set alienare, nec possunt parentes, aut curatores bona re trahere, quae possent si illa vouisset: quia non potest talia sine illis alienare, nisi seipsum alienando: quia quaedam cum vniuersitate transeunt quae alias non transirent. idem est si impubes intrauit nec persona eius retracta fuit, quia nec bona retrahi possunt. si autem habens vsum rationis non habeat parentes aut tutorem, aut curatorem, & voueat res suas non se Deo, licet in hominem non possit alienare: tamen videtur quod in Deum possit nisi quod si inueniatur laesus notabiliter aut deceptus potest restitui.
sexta conclusio est de coniugatis, vir quidem quia caput est mulieris potest vouere quicquid vult illa inscia vel inuita, praeter votum continentiae in quo est aequalis & seruus, & praeter votum abstinentiae quo redderetur impotens ad debitum reddendum: votum etiam peregrinationis longae vel terrae sanctae potest emit- tere, & crucem accipere: sed non debet si illa commode sequi non potest, & est periculum continentiae eius sicut di cit Tho. 4. quotlibeto. q. 11. quia non debet homo dimittere illud quod est necessitatis, pro eo quod est voluntatis. vxor vero nullum votum personale potest facere sine assensu viri, quin ille possit irritari: nisi quod dicit Hosti. quod si est comitissa, vel magna domina potest recipere crucem: quod non videtur nisi sic intelligendo, quod vadat per se vel per alium & quod ipsa habeat paraphernalia: de quibus potest facere quod vult viro etiam inuito. de voto autem reali videtur quod intantum potest facere votum in quantum elcemosynam. de qua dictum fuit supra di. 15.
septima conclusio est, quod non potest vouere religiosus qui proprium velle non habet, nisi profitendo arctiorem religionem ad quod licentiam petere debet: sed negari non debet. ex quo videtur quodliceat intrare religionem laxiorem ei qui vouit intrare arctiorem: quia ex hoc non facit se impotentem ad implendum votum, cum ad hoc libere possit intrare arctio rem: et per consequens licet inducere ad ingressum laxioris obligatum arctiori. Cuius contrarium notat Tho. 2. 2. e. q. vlt. art. ante penulti. & extra de regula. c. penul. Vbi dicitur quod non tenetur intrare arctiorem, sed imponenda est ei poenitentia de voto fracto. Ad quod dicendum est, quod ille qui est obligatus intrare & profiteri in arctiori non liberatur intrando latiorem, etiam cum proposito profitendi: sed ille qui est solum obligatus ad intrandum & experiendum: non autem ad profitendum vel remanendum in arctiore, licite potest intrare laxiorem cum proposito profitendi: & ad hoc induci potest: quia in voto perpetuo religionis iucluditur omne temporale: primum autem temporale erit quo ad obligationem. vnde non est in mora, nec peccat ante professionem expressam: sicut ille qui erat obligatus ad manendum in arctiore quousq, sit professus in laxiore semper est in mora, & in peccato mortali, supposito quod de facto possit exire & intrare arctiorem cum de iure possit: sed quilibet reputat religionem suam arctiorem: & sic format sibi conscientiam detrahendo omnes ad suam. sed ponatur, aliquis promisit se intraturum determinatam religionem si aliquam religionem intraret, quaeritur vtrum liceat talem induce re ad intrandum religionem laxiorem: quia de arctiori certum est etiam si sine conditione laxiorem vouisset. Et dicunt quidam quod sic: quia illud votum non tenuit, sed peccauit sic promittendo, & peccauit qui eum sic promittere fecit: quia per hoc praecludebatur sibi via intrandi alias religiones, & sic non valet, sicut nec illud quo promitteret quis non intrare religionem. sed sicut in alia materia dicitur, quod sententia quae habet errorem intolerabilem expressum non valet. Valet autem illa que habet eundem errorem implicitum, sed occultum: sic videtur dicendum in voto & iuramento. Nam si quis iurat non intrarereligionem, non valet: & tamen si iurat contraho re matrimonium & consummare valet iuramentum, & tenetur implere, licet per hoc idem sequatur quod per primum: quia illud quod iuratur per se bonum est: licet ex hoc sequatur priuatio maioris boni. Et ita dicendum est quod cum iuret rem licitam. s intrare istam religionem & cum licita conditione si. sreligionem intret: licet ex hoc sequatur priuatio melioris religionis: nihilominus valet iuramentum. De comparatione autem religionis penes perfectionem, videtur quod religio mendicantium quae hoc habet a sua professione: est arctior omni non mendicante: quia cum in voto castitatis sint omnes aequales, in voto obedientiae & paupertatis possent esse inaequales: quanto ergo est arctior paupertas tanto essentialiter perfectior est religio. similiter quanto in perfectioribus est obedientia taxata: tanto religio arctior. i. perfectior. Quia ergo corpora- lis exercitatio ad modicum vtilis est, et nullum sacrificium est magis acceptum Deo quae zelus animarum, quia ad euam gelizandum & praedicandum fuit Christi religio instituta: inde est quod illa est perfectissima religio essentialiter: cuius obedientia est ad praedicandum essentialiter, principaliter & nominaliter instituta: ad quam ex omni alia licet transire: etiam si in paupertate, austeritate, & aliis cerimoniis excellat: quia hoc est perfectio et religio Christi, & si loculos habeat quod alia non habet. Religio autem quae praedicationem essentialiter non habet annexam, sed accidentaliter post institutionem sibi commissam: per accidens ad hanc perfectionem attingit: vnde per hoc eius essentia nullam perfectionem acquirit.
Prima in generali: quia votum aut fit pure, & túnc statim obligat: nec propter debitum: nec aliud differri debet: multo magis quam promissio facta homini, quae statim obligat tempore quod non potest locutione exprimi. de sol. l. Quod dici mus. Nec dico decem dierum. ff. de consti. praela. l. Promissor stichi. 5. 1. si autem in diem: tunc illa dic tenetur, non ante sed post diem sic: quia sunt duo arbitri praecepta. ff. de arbitris. I. Celsus. si sub conditione: tunc non tenetur ante eius euentum, sed post eius euentum: nec in voto habetur impossibilis pro impleta, imo vitiat sicut in stipulationibus: nec turpis pro non adiecta: sed ea impleta votum quod turpe non est, implendum est.
secunda conclusio est, quod statim quando potest commode tenetur intrare, qui vouit religionem intrare: quia precepta affirmatiua. quaedam respiciunt id quod solum faciendum est, quod aequae bene in morte sicut in vita potest fieri, et illud sufficit semel ante mortem facere: nec tenetur homo quam cito potest nisi in necessitate, vel periculorum, vel si est tempus ad hoc statutum: sicut homo tenebatur ad Baptismum & confessionem antequam esset tempus statutum, & sufficiebat semel in vita, quia Baptismus in morte & confessio tamen valet, sed habere in voto non tamen valet in morte quantum in vita: quia quamdiu viuit in mortali, vel sine gratia mereri non pont: vnde ad Baptismum in voto & confessione in voto tenetur statim, quia recolit quando potest. Et similiter qui vouit intrare religionem tenetur ad statim quando potest: quia hoc fecit vt diu domino in hac vita seruiret non vt moriens intraret, quia illud parum esset. Est enim natura religionis vt vita hominis, & non tantum mors Deo dedicetur: vnde quam cito commode potest debet intrare: quia qui vouit intrare residuum vitae suae Deo dedicat: sicus qui vouet certa die ex illa die tenetur: sicut si homo pro misit contrahere cum quadam, non sufficit contrahere semel ante mortem: quia ad hoc fit matrimonium vt simul conuiuant: si autem promisit dare pro Deo vel huiusmodi: hic videretur quod sufficit ante mortem hoc facere semel nisi ratio alia pactum reformet: quia qui promisit aliquid sine die: licet teneatur statim: non tamen ad statim: nec quando primo potest commode, nisi ab illo cui promisit requiratur, sed potest requiri quam cito commode potest solue re, & extunc est in mora. Cum autem dicat scriptura ex ore Dei prodiens. si quid vouisti Deo non moreris reddere, ergo Deus interpellat in omni voto, & sicquotiens potest et recolit debet omne votum quod facit implere: quia quotiens ei Deus ad memoriam reducit ipsum votum, & possibilitatem & congruitatem pro nunc implendi ipsum interpellat & in mora constituit.
Tertia conclusio est, quod propter debita vt scribendo, vel operando lucretur ad soluendum non debet remanere quia profitendo cedit bonis, & si non creditori tamen religioni: vt illa pro se satisfaciat quae tenetur: vnde nec in religione tenet operari manibus ad soluendum: sicut nec in saeculo teneretur si cessisset bonis. si autem promisisset manibus operari sicut propter hoc non prohiberet suscipere crucem, & sufficeret tunc tradere interesse vel bonis cedere, sic non obstante hoc posset religionem intrare, sed si bona sufficiunt debet illi solui interesse, alias inanis est actio creditoris, quam excludit inopia debitoris. si enim obligato ad matrimonium imo etiam post matrimonium contractum licet intrare religionem, multo magis post omnem aliam obligationem, imo etia videret, quod nec ad interesse te neretur, sicut iura ad nihil restituendum obligant coniugem, qui matrimonio non consummato intrat religionem altero inscio vel inuito, qui tamen in multis propter hoc saepe damnificai.
Prima, quod si est votum tantum reale, vt fundandi monasterium, vel dandi tantum pro Deo, aut ob lationem mittendi, aut tot armatos vltra mare, tunc haeres tenetur sicut in aliis debitis.
secunda conclusio est, quod si est tantum personale, vt ieiunare, & continere, vel crucis, vel ire vltra mare, haeres non tenetur nisi sponte se obligauerit, siue sit filius, siue sit extraneus, extra eo. Licet.
Tertia conclusio est, quod si vtrunque est reale & persona le & vtrunque expressum, & tunc tenet ad reale, vt si vouit ire ad sanctu Iacobum, & offerre vnum equum, haeres non te netur ire sed equum mittere. similiter si fundare monasterium & intrare, non tenetur intrare sed fundare.
Quarta conclusio est, quod quando votum est personale & reale, sed personale est principaliter expressum, reale tacitum, & accessorium, vt ire ad sanctum Iacobum, non tenetur haeres ex pensas quas ille fecisset eundo, stando, offerendo, redeundo dare, sicut nec ire: & si vouit intrare religionem, non tenetur bona dare, quia sublato principali submouetur accessorium. similiter si susceperat defunctus crucem, non propter hoc teneretur haeres illuc mittere expensas, qᷓs ille factur erat nisi ipse hoc ordinauerit.
Quinta conclusio est, quod personale intelligitur a persona sua non aliena: vnde si ipse voluit personas certas mittere vltra mare, reputatur votum reale, & ad illud haeres tenetur: sicut secundum ius ciuile tenetur implere pollicitationem factam reipu. a praedecessore.
Prima, quod omnis voluntaria voti fractio est mortalis, quia reddere est necessitatis, & totiens quotiens frangit, dum tamen actus exterior & interior iteretur: secus si exterior tantum, quia peccatum per se est in actu interiori: vnde qui vno actu vult moechari & furari, vel plura furari, vnum peccatum committit quo ad Deum, qui intuetur cor: sed plura si plura furetur, quo ad iudicium hominum, qui vident ea, quae patent, & pluribus furti actionibus tenetur, & hoc in voto negatiuo quo quis vouet non bibere vinum: secus in affirmatiuo: puta cum quis vouet ieiunare. Tunc enim non quotiens comedit totiens peccat: sed solum secunda vice: tertia autem & deinceps non: maxime si non in contemptum, sed quasi non reputans sibi possibile plus illa die ieiunare, paratus ieiunare si non iam fregisset, & paratus ieiunare alia die integra pro illa: sed si in contemptum: puta vt non frustra fregerit idem facturus si non fregisset, nec intentione ex integro alias ieiunandi tunc secus: maxime in voto singulari & secreto in quo non est scandalum. Nam secus esset de illo qui ieiunium ecclesiae fregisset. Non enim propter hoc liceret ei extra horam consuetam comedere intentione alios redimendi in scandalum aliorum: sed de hoc plenius dictum est supra Dist. 15. q. 1. de ieiunio.
secunda conclusio est, quod votum quod impossibile est implere de iure vel de facto, non obligat hactenus. Exemplum de depauperato, qui vouit dare pecuniam: & corrupta, quae vouit castitatem, quia qui dicit Deum praecipere impossibile anathema est: & quando non est spes pernaturam quod possibilitas redeat: ex toto liberatur: quando autem est spes excusatur, & non liberatur: quia inanis est actio quam excludit inopia debitoris: & non nulla: vnde si vergat ad pinguiorem fortunam tenetur. Difficultas enim praestationis non tollit obligationem, quia tunc semel extincta non reuiuiscit. ff. de verb. ob. l. 2.
Tertia conclusio est de religiosis, quod non frangunt votum veniendo contra omnia, quia non vouerunt regulam, sed conuersionem vel obedientiam secundum regulam, qduo aequi parat Tho. 1. quotlib. q. 20. Quod non videtur. q. 2. qui promittit obedientiam praelato secundum regulam, uihil promittit pure, sed sub conditione tacita si ille praecipiat: vnde ad nullum praeceptum regulae videtur obligatus quousque illud a praelato praecipiatur: vnde tutior est modus profitendi quo promittii obedientia secundum regulam, quam ille quo conuersio morum secundum regulam, quia in isto secundo statim est obligatus ad regulam nullo alio praecipiente, nisi forte ipsamet regula habeat oppositum.
Quarta conclusio est, quod qui vouet non comedere carnes certa feria sine exceptione, si illa eueniat in dic natalis Domini tenetur abstinere, extra de obser. ieiu. c. 1. licet authoritate epraei posset sibi in diem aliam commutari.
Quinta conclusio est, quod qui vouit certa die non bibere vinum, nihilominus celebrando debet ad absolutionem vinum non aquam infundere, quia hoc est ecclesiae praeceptum & non solum permissio, sicut comedere carnes in die natalis. Intelligitur autem in voto excipi ecclesiae authoritas, de hoc nota extra de cele. mis. Ex parte. Tamen quod dictum est in praecedente conclusione non concedii quibusdam: quia illa Decretalis loquit de feria sexta. q. d. secus esset de alia feria.
sexta conclusio est, quod inuitus ordinatus peccat non continendo si fuit voluntas licet coacta, & sic sine culpa, sed non sine causa cogitur continere, sicut etiam si habeat vxorem infirmam quam non potest cognoscere. si autem sic inuitus qui nec characterem suscepit, tunc non tener, quia nec ratione voti: quia non consensit, nec statuti, quia non est ordinatus realiter, & de hoc notatur extra de baptis. c. Maiores in glo.
septima conclusio est, quod nouitius semel protestans, quod non intendit profiteri per quamcunque moram non obligatur manendo per annum, licet non renouet protestationem: quia intelligitur perdurare, de baptis. c. maiores in fi. quod est verum de toto anno illo in quo est facta protestatio, sed si post annum integrum a tempore protestantis maneret secundum anno integro viderei sibipiudicare, nisi in capite cuiossibet anni renouauerat protestationem. Cum enim quilibet annus sit per se praeiudicialis, quilibet re quirit distinctam protestationem, sed non aliqua pars anni quae per se non potest praeiudicare.
Prima, quod votum solemne impedit matrimonium contrahendum, & dirimit contractum: vnde post ipsum peccatur contrahendo, petendo, reddendo, semper: quia nullum est matrimonium: hic autem intelligitur de solennizato per susceptionem ordinis sacri, & per professionem approbatae religionis quantum ad ipsum solennizantem. Item quando matrimonio consummato solemni zat per professionem coniugis, vel etiam non consummato per susceptionem sacri ordinis alio in saeculo remanente cum voto sim plici: votum simplex illius vna cum voto solemni alterius spam liter, quando facti sunt vna caro impedit & dirimit: ita quod si mortuo coniuge ordinato vel confesso post saecularis contrahat, quae solum votum simplex emisit, dirimitur matrimonium.
secunda conclusio est de voto solemni religionis, quod sicut sponsalia nulla aliter quam rartione consensus causant publica honestatis iustitiam, sic professio nulla propter iuris prohibitionem ratione huius religionis, non rartione religionis absolu te dirimit matrimonium post contractum, sicut si quis profite retur ante annum inordine mendicantium, de reg. c. Non solum. lib. 6. sed illa Decre. Non solum videtur sibi contradicere, quia postquam inhibuit recipere ad professionem permittit ad saeculum redire infra annum, nisi professus sit tacite vel expresse vel vitam voluerit mutare.
solutio, Ante annum nullo modo potest profiteri, sic quod huic religioni obliget quo ad forum ecclesiae: vnde qualitercumque professus ante annum potest aliam religionem intrare, etiam laxiorem quo ad iudicium ecclesiae, sed quo ad hoc quod religioni absolute obligetur: potest ante annum profiteri vel expresse promittendo obedientiam, vel tacite suscipiendo per triduum habitum professorum, & tunc prohiberi potest ad secundum redire, sed non ad alia religionem transire, de conuer. coniu. Quidam ex parte placet. Et quo ad iudicium Dei obligatus est huic religioni, sicut & si in saeculo vouisset intrare & remanere in religione arctiore: vnde peccat intrando laxiorem: & ita videtur quod professio facta ante annum contra iuris prohibitionem, sufficiat ad dirimendum matrimonium post contractum, ex quo sic est ligatus quod non potest ad saeculum redire, sed professio facta ante pubertatem non dirimeret: quia talis nulli religioni obligat. Facta vero in ordine reprobato dirimeret, quia causa prohibitionis quandoque respicit profitentem, qui indifferenter se habet ad omnem religionem: & tunc professio facta in vna religione non obligat ad aliquam, quia ita prohibet in alia sicut in ista, quandoque autem respicit ipsam religionem determinate, ita quod prohibetur profiteri istam non aliam: & tunc licet non obligetur isti: tamen obligatur alij, sicut in professione ante annum in ordinibus mendicantium, quae non est prohibita in aliis ordinibus: & de facto in ordinibus reprobatis, quae non est prohibita in approbatis.
sed ar. contra. c. de voto. lib. 6. vbi non solennizatur ad matrimonium dirimendum, nisi vel per ordinem, vel per professionem factam alicui de religionibus per sedem Apostolicam approbatis. sed potest dici, quod eo ipso quod fit expresse religioni reprobatae: fit tacite alicui de religionibus approbatis, quia non potest in saeculo remanenre. Posset etiam aliter responderi ad Decretalem. Non solum quam dictum sit. scilicet quod professus fuisset tacite vel expresse in alia religione laxiore de qua ad istam transiret. Ratio autem qua re in istis ante annum non valet facta professio est, propter earum maiorem arctitudinem: sicut de quod am arcto monasterio statuit quod ante. 18. annos non possit quis profiteri, de regul. c. Quia in insulis. Quod igit dicitur, quod aut est professio nulla simpliciter aut valida, dicendum quodest nulla simpliciter: & tamen reddit personam inhabilem propter iuris statu tum: sicut matrimonium nullum reddit hominem inhabilem ad ordinem, acsi esset verum, non propter sacramentum sed propter affectum.
Tertia conclusio est, quod professio tacita non habet locum vbi non est expressa, propter quod Beguinae, filiae Dei, canonicae saeculares licet habitum mutauerint, & sic multis annis steterint: non sunt tacite professae, quamuis obedientiam exhibeant magistrae vel abbatissae, de ma. & obe. Dilecta. cum proprium habeant, nec vnquam secundum regulam approbatam professionem faciunt expressam, quare nec tacitam: quare possunt contrahere nisi aliter vouerint, & semper tenet nec habent priuilegium. si quis suadente Diabolo, plus quam laicus bigamus & literatus in choro cantans. Non enim habent ordinem propter sexum, nec religionem, nec vt professae & nouitiae, quia vbi non est professio nec probatio. sed contra hoc quod dictum est de Beguinabus videtur esse de regu. c. Vidua. sed ibi loquitur de congregatione velatarum, quae profiteri solent & sacrari, nec obstet.
Quarta conclusio est de voto simplici: quia votum simplex impedit contrahendum, sed non dirimit contractum: vnde quandocunque & quotienscunque contrahit peccat mortaliter. Item dirimit sponsalia, sicut solenne dirimit matrimonium: ita quod post votum simplex a se emissum qui scienter contrahit cum aliquo, quem sit simile votum emisisse mortaliter peccat: sed post neuter tenetur matrimonium contrahere etiam manens in saeculo, quia sunt nulla sponsalia. scilicet vinculis enim eiusdem rationis: quia vel vtrunque est simplex, vel vtrunque est solemne, primum derogat secundo. sed quando vnum est fortius alio tunc fortius etiam posterius vincit primum. Impedit etiam debiti petitionem secundum oens, quia tantum tenetur seruare votum castitatis quantum potest. secus si esset emissum constante matrimonio, quia non valeres non autem impedit redditionem, nisi prima quae sola est voluntatis, quia potest intrare religionem.
Quinta conclusio est, quod qui contra votum simplex contraxit matrimonium & non consummauit, si coniunx petat ab eo debitum tenetur religionem intrare, quia sic & non aliter potest vorum implere sicut dictum fuit supra. Dist. 24.
sed contra, quia nemo tenetur ratione voti facere plus quam vouit: sed ipse non vouit intrare religionem, ergo non tenetur: vnde licet non pos sit negare debitum nisi religionem intrando: quia tamen introitum non vouit: non videtquod ex voto teneatur religionem intra re: vnde si quis vouisset castitatem & compelleretur eam violare, nisi intraret monasterium, non propter hoc teneretur intrare, nec peccaret si iusto metu contraheret matrimonium.
Et dicendum ad hoc quod si culpa sua contingeret, quod non posset caste viuere in saeculo is qui vouit castitatem: tunc per accidens teneretur religionem intrare: & ita videtur in eo qui culpam commisit contrahendo matrimonium post votum, quia in necessitate se ponit.
sexta conclusio est de eo qui vouit non contrahere matrimonium absolute, nihil cogltans de actu carnali, de quoquibusdam videtur, quod licet contrahendo peccet non tamen petendo nec reddendo quandocunque, quia sub isto voto non cadit nisi quod est de essentia matrimonij, vt consensus per verba de praesenti, vel quod ordinat ad illud vt sponsalia: vnde contrahendo sponsalia frangeret votum, licet non vo uerit nisi non contra here matrimonium. Aliud autem videtur de contrahentibus ad matrimonium. Certum est enim, quod si fornicaret quod non esset fractor voti, quia non vouit castitatem absolute: ergo multo minus petendo debitum ne plus habeat luxuria quam castitas. Item magis consequens est ad matrimonium reddere debitum quam petere: cum illud consequat necessario, illud voluntarie, sed qui sic vouit potest reddere: ergo & petere. Item si iurat contrahere matrimonium, non propter hoc iurat consummare: imo non consum mato matrimonio si negat debitum non peierat. Item non tenetur abstinere ab actu nisi vt est consequens matrimonium: postquam ergo matrimonium factum est sibi licitum, & actus cum cesset principale.
Contra, plus tollit negatio quam ponat affirmatio: vnde licet iurando matrimonium non iuret actum, quia potest esse verum matrimonium & non erit actus: tamen abiurando matrimonium abiuras actum, quia non potest esse extra matrimonium, & iure matrimonij habet petere vel reddere debitum, quantum potest seruare debet votum, nec est sublatum votum quo ad principa le, quia etiam illa mortua non debet aliam ducere. Vnde non videtur quod possit petere, sed hoc illi insinuet ne expectes suam petitionem, & fiat ei matrimonium onerosum. Et illud videtur verius.
Vnde ad primum posset dici, quod non est simile de actu fornicatio qui non consequit matrimonium: & ideo in nullo cadit sub voto emisso de non contrahendo matrimonium, & de petitione debiti, quae non fit nisi iure mariti vel matrimonij.
Ad secundum dicendum, quod reddens debitum excusat, non quia non faclat contra votum: sed quia necessario facit contra votum.
septima conclusio est, quod professio tacita dirimit sicut expressa, sed ꝗ cquid dictum sit in secunda quaestione, tamen Inno. notat de regularibus. c. Ex parte. Quod vbi sunt distincti habitus quantuncumque patet habitum nouitiorum etiam per. 30. annos, non intelligitur profiteri nec alligari ordini: sicut nec per sponsalia deuenitur ad matrimonium, nisi aliquid sequatur. de spon. impuberum. Ad dissoluendum. imo etiam vbi habi tus non est distinctus nisi expresse profiteatur: non videtur post annum esse irregularis, & inducit ad hoc dictum c. Ex parte. Et refert abbas Montis maioris, extra de regularibus. c. Consulti. quod hunc intellectum amplectitur curia, & dicit se vidisse literas curiae super absolutio ne cuiusdam a monachatu, quae fuit per. 10. annos in religione beati Benedicti post lapsum legitimae aetatis: sed nunquam gesserat se in corde nec in animo remanere. sed mihi videi probabilius quod supra dictum est.
On this page