Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

utrum Christus iudicaturus sit in forma humana

DIsTINCTIO. 48. QVAESTIO. I. CIrca. 48. distin. quaeruntur duo. Primo, vtrum Chrisstus iudicaturus sit in forma humana. secundo, vtrum motus coeli cessabit.

De forma iudicis.

Thom. hac ipsa Distin. & dist. 47. Quaest. Iar. 2.

QVANTVM ad primum videtur quod Christus non sit iudicaturus in forma humanitatis: quia aut iudicaret in forma infirma vel gloriosa: non in infirma: quia illam de cetero non habebit, nec in gloriosa vt videt, quia in illa non posset videri a malis, cum oculus non glorificatus non habeat proportionem cum claritate corporis gloriosi: & quia visio humanitatis Christi gloriose parit gau dium verum, & promittitur sanctis in praemium vt dicit Augusuper illud Io. 10. Ingredietur & egredietur & pascua in ueniet: ergo Christus nullo modo iudicabit in forma humana. Praeterea, iudex debet habere inuincibilem potestatem secundum illud Ecclesia. Noli velle fieri iudex nisi virtute valeas irrumpere iniquitates, sed potestas inuincibilis non est in Christo secundum humanitatem, sed secundum diuinitatem: ergo non iudicabit secundum quod homo.

In contrarium est, quod dicitur Io. 5. Dedit ei potestatem iudicium facere, quia filius hominis est. sed est filius hominis solum secundum humanam naturam: ergo &c.

Respondeo, hic sunt tria videnda. Primo, de futuris iudicibus. secun- do, an Christus possit videri sine gaudio. Tertio, de innouatione mundi.

Quantum ad primum sunt tres conclusiones. Prima est, quod Christus iudicabit in forma humana simpliciter. sed secundum formam humanam commissorie non ordinarie. Ad cuius euidentiam est sciendum, quod differt quaerere vtrum sit iudicaturus in forma humana & secum dum formam humanam: quia ad hoc vt dicatur iudicare informa humana sufficit quod iudicet habens talem formam & in ea apparens. sed ad hoc quod dicatur iudicare secundum formam humanam requiritur quod non solum appareat in ea: sed quod sit ei causa vel ratio habendi auctoritatem iudicandi. Vnde multae propositiones verificantur de Christo. Primo modo, quae non verificantur de ipso. secundo modo, demonstrato enim Christo in humana natura verum est dicere: quod ille homo creat animas & gubernat mundum. sed non est verum dicere, quod ipse secundum quod homo creat animas vel gubernat mundum: quia humanitas non est ratio seu causa quare tales actus ei conueniant. sic ergo si quaeratur an Christus iudicabit in forma humana, non est dubium quod sic, quod patet & auctoritate scripturae & probabili ratione. Auctoritas scripturae est Ioan. 19. Videbunt in quem transfixerunt. sed illud non potest verificari nisi Christus appareret in forma humana in qua Christus transfirus fuit: ergo. &c. Ratio est ad hoc, quia iudex debet principaliter apparere iudicandis: maxime quando in eo praetenduntur insignia iustae condemnationis malorum. sed Christus secundum diuinitatem non apparebit malis, cum in eius visione consistat beatitudo, vt infra patebit: ergo apparebit secundum humanitatem in qua apparebunt insignia passionis quam pro om̃ibus sustinuit: & cuius beneficiis mali per suam culpam se reddiderunt indignos. si vero quaeratur vtrum Christo conueniat iudicare secundum humanam naturam, dicendum, quod ly secundum, potest designare auctoritatem primariam respectu iudicij aut secundariam & quasi delegatam. si primo modo: sic non competit Christo iudicare secundum humanam naturam. sed solum secundum diuinam cum patre & spiritu sancto. Cuius ratio est: quia illius solius est iudicare secundum primariam auctoritatem qui potest efficaciter praemium roddere bonis, & infligere poenam malis: sed Christus secundum quod homo per potestatem humanae naturae non potest reddere bonis praemium puta visionem beatificam, nec malis infligere poenam damnationis, quia sola diui na virtute visio diuinae essentiae potest communicari intellectui creato, & per illam solam potest fieri quod spiritus a corpore separatus, vt sunt angeli puniantur ab igne inferni: vel quod corpora damnatorum semper affligunt & nunquam corrumpantur: ergo secundum humanam naturam non iudicabit per primariam auctoritatem: sed folum secundum diuinitatem: si autem ly secundum, dicat auctoritatem secundariam & quasi delegatam: sic Chro competit iu dicare secundum humanam naturam: primo, quia per iudicium boni ad mittentur ad regnum: mali vero repellentur, sic admissio bonorum ad regnum erit meritorie per beneficium redemptionis quod perceperunt & tenuerunt, repulsio vero malorum a regno erit per hoc quod beneficium redemptionis contempserunt, vel eo abusi sunt, & quia Christus est redemptor ratione humanae naturae in qua opus redemptionis exercuit: ideo secundum eam sibi competit secunda auctoritas iudicandi: & hoc est quod dicit quaedam glossa super illud Iob. 36. Causa tua quasi impij iudicata est. glo. a Pylato: ideo iudicium causamque re clpies. glo. vt iuste iudices. secundo, quia eodem modo competit alicui legem condere & secundum eam iudicare. sed Christus secundum humanam naturam fuit conditor legis euangelicae, non quidem primaria auctoritate, sed secundaria & quasi delegata: ergo eodem modo competit sibi secundum eam obseruatores & transgressores iudicare: Et istum ordinem iudiciariae potestatis tangit expresse scriptura Dani. 7. vbi dicitur sic aspiciebam donec throni positi sunt & antiquus dierum cedit: per antiquum dierum intelligens Deum, & maxime patrem qui est fons totius Deitatis cui appropriatur primaria potestas iudicandi: & quia ab eo deriuatur potestas iudiciaria in filium non solum ab aeterno & secundum diuinam naturam: sed etiam in tempore secundum humanam in qua potestatem iudicandi meruit. sed non eandem nec aequalem, ideo subiungitur. Aspiciebam in visu noctis & ecce cum nubibus coeli quasi filius hominis veniebat, & vsq, ad antiquum dierum per uenit & dedit ei potestatem & honorem & regnum, in quo innuitur potestas iudiciaria homini Christo delegata.

secunda conclusio est, quod Christus iudicabit in forma gloriosa quod patet tripliciter. Primo, quia in ea forma veniet ad iudicandum in qua ascendit in coelum: vnde Actu. 1. Dixerunt angeli apostolis, Hic Christus qui assumptus est a vobis in coelum sic veniet, quemadmodum vidistis eum euntem in coelum. sed Christus ascendit in coelum cum humanitate gloriosa: ergo in tali veniet ad iudicium. secundo, quia iudicare & iudicari sunt actus oppositi maxime quando aliquis iudicatur iudicio condemnationis: quia iudicare est potestatis: iudicari vero infirmitatis: sicut autem Christus in primo aduentu venit ad iudicium passiue: sic in secundo aduentu veniet ad iudicandum actiue: ergo sicut venit in infirma, sic veniet in forma gloriosa. Item tertio, iudex non debet esse vilioris conditionis quam iudicandi: sed aliqui iudicandierunt glorificati secundum corpus. scilicet omnes boni: ergo multo magis Chr:stus. Et hoc est quod dicitur Lucae. 21. Videbunt flium hominis renientem cum potestate magna & maiestate: potestas autem & maiestas ad gloriam pertinent: ergo &c.

Tertia conclusio est de coniudicibus. Vbi sciendum quod iudicare potest competere alicui multipliciter. Primo, per modum primariae authoritatis, & sic competit solum Trini tati. secundo, per moduprimariae delegationis: & sic com petit soli Christo secundum humanitatem de quibus dictum est iam. Tertio, per modum assessoriae dignitatis: & sic iudicabunt sancti perfecti & eorum imitatores, sicut promittitureis Matth. 10. Quarto, per modum approbationis, & sic iudicabunt omnes sancti. sapien. 3. Iudicabunt sancti nationes. Quinto per modum comparationis & sic iudicabunt vel dicuntur minus mali iudicare magis malos: inquantum eorum comparatione condemnabiliores apparent: & dicitur Matth. 12. Viri Niniuitae surgent in iudiciocum generatione hac & condemnabunt eam. sed de iudicio assessorio sciendum est, quod ad illud sufficit consedere Christo in coelestibus, quia etiam beata Virgo consedebit ad dexteram, alias vel supra filium, vel infra alios: non tamen ipsa vel quaecunq, foemina iudicabit, sicut nec claues habent: quia non conuenit sexui nec sufficit lege re in vita ipsorum sententiam, quia magis in beata Virgine perfectio scripta fuit &c. sed pauperes & martyres ludicabunt: pauperes enim voluntarij iudicabunt & si non virgines vt Petrus, & nec martyres vt Ioannes, nec doctores vt Paulus primus heremita quem inter apostolos vidit beatus Antonius sedere. similiter martyres etiam si nihil aliorum habeant, quia pro Christo iudicati sunt qui ditit, Qui vicerit dabo ei sedere &c. Non qui solum doctores nec solum virgines &c. Item non angeli, non quia videri non poterunt quia secundum Grego. tunt nobis visibiles apparebunt, sed daemones exequentur. Vnde sciendum quod omnes angeli, & omnes homines apparebunt ante tribunal Christi. De angelis dicitur, quod omnes angeli eius cum eo: de hominibus, quia omnes stabimus ante tribunal Christi: etiam pueri: vt in nomi ne Iesu omne genu flectatur coelestium terrestrium & infernorum.

Quantum ad secundum de gaudio visionis Dei sunt tres conclusiones. Prima, quod Deitas potest videri sine gaudio de potentia absoluta Dei non autem ex natura rei nec de potentia ordinata. Deus enim de potentia absoluta potest facere quod intellectus creatus videret ipsum nude & aperte: & tamen voluntas nec delectaretur nec gauderet: cuius ratio est: quia quando duo actus sunt subordinati in ratione prioris & posterioris, prior actus potest esse sine posteriore absque aliqua contradictione. sed visio diuinae essentiae & quaecunque cognitio: se habet ad gaudium seu delectationem voluntatis, vt prior, quia voluntas non potest delectari in aliquo vel gaudere nisi praecognito: ergo non implicat contra dictionem ponere visionem sine gaudio & delectatione: sed Deus potest facere quicquid non implicat contradictionem. quare &c. si autem quaeratur de natura rei sic dicendum est, quod ad visionem diuinae essentiae nudam & apertam: necessario sequitur gaudium seu delectatio: cuius ratio est: quia summum bonum praesens & cognitum & nihil habens admixtum necessario delectasloquendo de necessitate rei siue ordinis naturalis in rebus creatis: vnde & definitur delectatio per causam suam, quod est coniunctio conuenientis cum conuenienti, cum perceptione eius. sed Deus visus est summum bonum nihil habens de admixtione mali: cum ipse in essentia sua sit bonitas, & eius visio sitsumma & conuenientissima hominis perfectio, vt infra patebit: ergo ipse sic cognitus necessario causat delectationem in cognoscente. Et secundum hanc intentionem dicitur, quod visio Del est beatitudo ad quam necessario sequitur gaudium seu delectatio. Quamuis quidam dicunt, quod per illud quod dicitur Ioan. 17. Haec est vita aeterna &c. non intelligitur quod visio Dei sit beatitudo vel pertinens ad beatitudinem, sed sicut dicunt actio intellectus est quaedam vita vt dicitur. 12. Meta. & per consequens actio intellectus si sit aeterna est vita aeterna: sed non oportet quod sit beatitudo, quia nomine vitae aeternae solum designatur ibi operatio vitalis aeterna. sed istud non solum est absurdum, sed valde periculosum. si enim nomen vitae aeternae non designatur: nisi actio vitalis aeterna & non beatitudo ipsa, tunc potest dici quod damnati habebunt vitam aeternam: quia habebunt. aliquam operationem vitalem aeternam, puta dolorem, vel tristitiam mentalem de amissione beatitudinis, & dolorem sensualem de afflictione ignis siue corporis per ignem, quod nullus dicit. scriptura etiam dicis quae vitam aeternam promittit solum bonis, Matth. 25. ibi, hi. scilicet mali in supplicium aeternum: boni autem in vitam aeternam. in loco etiam praealleg. Io. 17. Vita aeterna iustis promittit in praemium. Vnde as verba praedicta praemittitur. Dedisti ei potestatem omnis carnis, vt omne quod dedisti ei det eis vitam aeternam: & statim subiungitur, haec est autem vita aeterna &c. Constat autem quod praemium bonorum est beatitudo vel pertinet ad beatitudinem.

secunda conclusio est de visione humanitatis, quia non est simila de visione humanitatis & deitatis, quia visio humanitatis non est summa perfectio hominis: potest etiam aliquid secundum se habere adiunctum ratione cuius est magis tristabilis quam delectabilis. sicut cum videi aliquid excellens sensibile quod laedit organum: & isto modo nihil prohibet humanitatem Christi esse damnatis tristabilem inquantum eius excellens claritas esset laesiua dispositionis organi non glorificati, vel si lux illa non contristat, sed demulcet visum saltem inquantum est visio sui inimici & nocentis est ei tristabilis. sed visio Deitatis est summa perfectio hominis, nec habet ad iunctum aliquid quod causet tristitiam propter quod impossibile est quod talem visionem non sequatur delectatio de lege coni.

Tertia conclusio est de tristitia damnatorum, quia inter tristitias & delectationes illa quae est maior expellit aliam vel saltem minuit: delectatio enim quae conse- quitur diuinam visionem: maior est quam quaecunque tristitia damnatorum, propter quod si viderent Deum tristitia non excluderet delectationem. sed delectatio tanum maior absorberet tristitiam: quia superabundans delectatio excludit tristitiam non solam oppositam, sed contingentem, vt patet. 10. Ethic.

Quantum ad tertium de mundi innouatione dantur isti versus: Terra superficie vitro similabitur: vnda Crystallo, coelis aer lucis aequabitur: ignis sideribus, Luna soli, septempliciter sol. Primo dicitur quod terra superficie vitro similabitur. praes. Renouabis faciem terrae, non metaphorice indiuisibiliter: sed in profundo forte ad limbum puerorum inclusiue, quia tenebrae essent poena corporibus eorum, licet modo non sit poena Apoc. 21. Plateae ciuitatis cius tanquam vitrum perlucidum. Vnda crystallo soliditate, quia fluxus maris cessabit. Apoc. Ostendit mihi fluuium aquae viuae splendidum tanquam crystallum. Coelis aer aequabitur lucens: sed non illuminans, sed perpetuo, quia nox non erit vltra. Apoc. penult. Et ignis sideribus vt non solum luceat sic modo, sed etiam illuminet sicut stellae. Nam columna ignis lucebat per noctem. Alij contra, quia coelum empyreum radios non emittit. Luna soli, & similiter alia sidera augebuntur. septempliciter sol, sicut primis sex diebus ante peccatum, vel ad literam secundum Magistrum, vel secundum quosdam. i. perfecte & plus quam modo: corpus autem sancti septies, licet simpliciter dicatur, Fulgebunt iusti sicut sol lucet, quia propter quod vnumquodque tale & illud magis.

Ad argumentum in contrarium, ad primum dicendum, quod Christus iudicabit in forma humana gloriosa: & cum dicitur quod oculus non glorificatus non potest videre claritatem corporis gloriosi dicendum, quod omnis oculus potest videre omnem claritatem eiusdem generis cum claritate naturali: nisi sit defectus ex parte complexionis organi, quae propter sui debilitatem resoluitur ab excellenti claritate: ita vt non possit fixe in eam intendere: pont tamen eam in transitu percipere. Et secundum hoc potest dici, quod cum oculus damnati post resurrectionem sit incorruptibilis quamuis sit passibilis, poterit in quodam transitu perpendere claritatem corporis Christi, licet non possit in eam fixe intendere. Vel potest dici, quod corpus gloriosum propter diuinam virtutem sibi ad nutum assistentem potest mode rari actionem claritatis suae in visum, ita vt possit perpendi ab oculo tam non glorificato quae glorificato. Quod autem subditur quod damnati de tali visione gauderent, Dicendum quod non, quia sicut gloria amici est delectabilis: ita potestas & gloria eius qui odio habetur est maxime contristatiua: propter quod sicut visio humanitatis Christi erit beatis in praemium, ita erit damnatis ad supplicium.

Ad secundum dicendum, quod procedit de illo qui habet primariam potestatem, quam non habet Christus secundum quod homo, sed quod Deus.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1