Quaestio 1
Quaestio 1
utrum generale iudicium sit futurum
CIRCA. 47. Distin. quaeritur vtrum generale iudicium sit futurum: & videtur quod non, quia executio sententiae non praecedit iudicium: sed sententia omnium tam bonorum quam malorum decedentium statim mandatur executioni: ergo isti amplius non iudicabuntur.
Praeterea Naum primo dicitur: quod non. iudicabit Deus bis in idipsum: sed iudicat quemlibet in morte infligendo ei pro meritis praemia vel poenas: ergo. &c.
Item, si iudicium generale esset futurum, tunc in eo omnes iudicatentur: alioquin non esset generale, sed non omnes nec boni nec mali iudicabuntur: ergo. &c. Minor probatur: & primo de bonis: quia Matth. 19. dicit Christus de apostolis. sedebitis super sedes iudicantes. &c. ipsi ergo iudicabunt & non iudicabuntur. De malis vero dicitur in Psal. Non resurgent impij in iudicio. &c.
Contra Ioan. 5. Procedent qui bona fecerunt in resurrectionem vitae, qui vero mala egerunt, in resurrectionem iudicij.
Item Augustin. 20. de ciuitate Dei dicit, quod tota ecclesia expectat generale iudicium futurum. Est etiam articulus fidei: ideo. &c.
Respondeo: ad euidentiam huius quaestionis tria in generali videnda sunt. Primo est, de iudicio generali futuro. secundo, de cognitione peccatorum suorum in illo. Tertio, de igne flagratiouis qui praecedet iudicium.
Quantum ad primum sunt tres conclusiones. Prima, quod generale iudicium omnium est futurum secundum fidem, iuxta illud apossoli. Omnes stabimus ante tribunal Christi. Item Matth. 26. Cum venerit filius hominis in sede maiestatis suae. & c. vbi manifeste describitur figura iudicij. Item, sicut alibi dicitur: non est nouum vt quibusdum enumeratis subsequatur generalis clausula quae omnia compraehendat. sicut ergo plura particularia iudicia sequuntur conclusiones Assisiae & parlamenta regum pro omnibus coniter, sic post particularia iudicia morientium successiue erit generale iudicium simul resurgentium omnium.
secunda conclusio est dubia qualiter fiet: quia quidam dicunt quod totum erit mentaliter, alij quod totum vocaliter. Tertia opinio me dia est probabilior, quod Deus & homo iudicabit animas in corporibus quod fiet vtroque modo. i. spirituali & diuino quantum ad discussionem meritorum. Esuriui. &c. quod erit conscientia accusante & excusante. Item modo huma no & corporeo. i. vocaliter quo ad sententiae prolationem: quae cito erit prolata, dicendo, venite benedicti. ite maledicti. vnde versus: Mortis vel vitae brenis est vox: ite, venite. Quod autem discussio sit mentalis potest aliter probari: quia non solum fiet de operibus misericordiae quae multi pauperes non gesserunt & saluabuntur: & econuerso multi praedones habuerunt & damnabuntur: quia scriptum est, si distribuero omnes facultates meas in cibos pauperum. & c. sed de omnibus quae quis gessit in corpore quod non posset subito fieri: quia non posset fieri in coni, cum aliqui laborent contrariis peccatis ideo. &c.
Tertia conclusio est, quamdo & vbi fiet. si quidem de die illa & hora nemo scit, neque angeli neq, apostoli: & multo minus credendum est reuelatum vel reuelandum esse alicui alij. Et quamuis Deus reuelauerit principium mundi non tamen finem: quia peccatum magis est natum sciri quam futurum.
Probabilius autem est vt fiat in ortu solis vt sic sol stet in perpetuum, quam media nocte vel alias. De loco autem iudicij tenetur, quod dominus descendet su per vallem Iosaphat quae est inter montem syon & Oliueti posita, non quidem vsque ad terram: sed nec prope terram, sed vsque ad locum vbi amiserunt apostoli aspectum eius quando ascendit in coelum, & nubes suscepit eum ab oculis corum vt dicitur ast. 1. sed boni rapientur obuiam Christo in aera dote agilitatis, mali io terra scribentur. i. manebunt circa loca illa: sic quod omnes poterunt videre in quem compunxerunt. Videbit enim eum omnis oculus, vel per hoc quod compressi stabunt simul in eodem loco, vel per hoc quod ad quantamcumque distantiam virtute diu ina ad singulorum oculos species corporis deferentur, sine stent super mare Deo sustentante, siue compressi vt dictum est in terra promissionis in qua Deus iudicatus iterum iudicabit.
Quantum ad secundum de coguitione bonorum & malorum, sunt tres conclusiones. Prima concors omnium, quod quilibet sciet propria mala & bona actu de cis recolendo: cuius ratio est, quia sicut se habet humanum iudicium ad testimonium exterius, ita se habebit diuinum iudicium ad testimonium interioris conscientiae. Nam sicut dictum est cogitationes vniuscuiusque in generali iudicio tenebunt · locum testium accusantium vel defendent ium, vt tangit apostolus. Rom. 2. sed in iudicio humano si se eundum veritatem debeat proferri sententia: oportet quod testes omnia cognoscant de quibus est sententialiter iudicandum, siue ad absolutionem siue ad condemnationem, ergo in inditio diuino quod est perfectissimum & in quo nullus poterit esse error oportebit quod conscientiae singulorum, qui tenebunt locum testium, cognoscant omnia pro quibus feretur iudicium absolutio: is quo ad bonos: vel condemnationis quo ad malos: sed illa erunt omnia merita & demerita singulorum: quare. &c.
secunda conclusio ust de modo cognitionis. Certum est enim, quod ista non cognoscuntur naturaliter: quia omne quod cognoscimus naturaliter vel accipimus de nouo per sensum, vel deducitur de thesauro memoriae: sed post resurrectionem nullus po terit per sensum accipere cognitionem meritorum vel demeritorum quae praeterlerunt, nec cognitio omnium poterit haberi naturatiter per modu reminiicetiae, quae multa eorum totaliter a memoria exciderunt. quare. &c. Item, non cognoscentur cognitione beata: non solum propter illud quod prius dictum fuit, quando quaerebatur an sancti cognoscant orationes nostras secundum vnam opinionem, sed propter aliud: scilicet quod talis cognitio erit communis bonis & malis vt iam dictum est. Cognitio autem beata non erit conis: qua re. &c. Relinquitur ergo quod hoc fiet per modum reuelationis, nec est inconueniens quod malis reuelentur multa ad eorum poenam: nam etiam malis angelis credibile est multa per bonos angelos reuelari. Potest tamen dici quod boni in verbo hoc videbunt: mali vero de hoc reuelationem habebunt.
Tertia conclusio est, de cognitione meriti & demeriti aliorum: vbi est duplex modus dicendi. Vnus quod quilibet cognoscet omnia merita & demerita aliorum, quia illud iudicium cum sit finale & generale debet esse perfectissimum, ad perfectionem autem iudicij maxime facit quod appareat omnibus esse iustum, non posset autem apparere omnibus esse iustum: nisi cuilibet causa condemnationis vel remunerationis apparet tam bonorum quam malorum, cum igitur ista causa sit singulorum merita vel demerita, videtur quod singuli cognoscant non solum merita bona vel mala quae ipsi fecerunt, sed etiam omnium aliorum. Alius modus est, quod non oportet ad hoc vt sententia iudicis appareat iusta quod quilibet sigillatim cognoscat merita vel demerita aliorum, sed sufficit quod cognoscat illos qui erunt a dextris esse bonos & iustos quibus dicetur: venite benedicti. illos autem qui erunt a sinistris cognoscat esse malos & iniustos quibus dicetur, ite maledicti.
Prima quod mundus purgabitur & innouabitur circa tempus iudicij: & istud magis tenetur auctoritate scripturae & sanctorum qua ratione, nihilominus tamen potest ad hoc talis persuasio adhiberi, quia finis & ea quae sunt ad finem debent proportionari: sed homo est quodammodo finis omnium corporalium saltem generabilium & corruptibilium. ergo illa debent homini proportionari, sed homo in resurrectione innouabitur & immutabitur in meliorem & in puriorem & nobiliorem dispensationem: ergo congruum est vt mundus corruptibilis qui factus est propter hominem innouetur & immutetur in meliorem, puriorem & nobiliorem statum: haec autem put gatio vocatur innouatio mundi, quae consistit in duobus secundum duplicem impuritatem quae reperitur in rebus corporalibus. Vna impuritas est commixtionis per mutuam actionem clementorum & aliarum rerum adinuicem: & hic est impuritas naturae. Alia est impuritas proueniens ex culpa, quammuis enim res corporales non possint esse subiectum infectionis culpae: tamen ex culpa relinquitur in rebus corporalibus quaedam incongruitas ad hoc vt spiritualibus dedicentur: vnde videmus, quod loca in quibus ali qua crimina sunt commissa non reputantur idonea ad aliqua sacra in eisexercenda, nisi quadam purgatione praemisia, & secundum hoc pars mundi quae cedit in vsum nostrum ex peccatis nostris contraxit quandam inidoneitatem respectu sacrorum propter quod indiget purgari non solum a prima impuritate: sed a secunda. Ex quo patet quod non purgabitur totus mundus quantum ad quamlibet sui partem, sed solum quantum ad illam quae cessit in vsum hominum, vel ad quam facta hominum quoquo modo pertingere potuerunt, & haec pars est illa ad quam aquae diluuij attigerunt propter eandem cau sam: & coeli superiores non purgabuntur nec sphaera ignis nec superior pars aeris: sed tantum inferior. vnde quod di citur in psal. quod coeli peribunt. &. 2. Petri. 3. quod coeli ardentes soluentur: intelligendum est de coelo aereo: vnde beatus Petrus exponit se de quibus coelis intelligat, praemittit enim ante verba inducta quod coeli prius & terra per aquam perierunt, qui nunc sunt in eodem verbo repositi igni reseruati in die iudicij. Illi igitur coeli per ignem purgabuntur qui prius per aquam diluuij sunt purgati. scilicet coeli aerei.
secunda conclusio est, quod illa purgatio fiet per ignem conuenientissime: quia per illud quod est purius debent impuriora purgari: sed ignis inter omnia corporalia est purior puritate opposita duplici impuritati in elementis purgandae: ergo per ignem dobent alia purgari. Minor declaratur: quia ignis non recipit permixtionem contrarij propter suam maximam virtutem actiuam sicut caetera elementa: & sphaera ignis est maxime remota ab habitatione nostra: & si apud nos inueniatur, vsus tamen eius non est ita communis sicut aquae, aeris & tetrae: & ideo non tantum inficitur propter quod per ipsum congruentissime purgatio fit caeterorum. Qualis autem debeat esse ille ignis: aduertendum est quod si est verus ignis compositus ex materia & forma: tunc de nouo creabitur vel ex praeiacente materia generabitur: & quicquid horum detur oportet dicere quod vel duo corpora tunc sintsimul. s ignis & aer, vsque ad locum ad quem aquae diluuij ascenderunt, scilicet. 15. cubitis, super altitudinem montium: vel quod tantum de aere corrumpatur, & quicquid sit de primo, secundum conceditur ab omnibus tanquam possi bile, veruntamen non concordat cum auctoritatibus sanctorum. Dicitur enim in glo. super illud 1. ad Corinth. 7. Praeterit figura mundi huius, quod pulchritudo mundi huius praeterit non perfectio, sed substantia elementorum pertinet ad perfectionem mundi, ergo elementa non consumentur quantum ad suam essentiam. Et iterum sicut purgabitur aer per ignem, ita aqua & terra: sed constat quod substantia aquae & terrae non peribit in aliqua sui parte: ergo nec aeris. Propter quod videtur qui busdam rationabiliter, quod illa conflagratio non erit nisi quaedam ignitio elementi purgandi, sicut ferrum ignitur non recipiendo formam substantialem in se, sed vehementem calorem qui est quaedam eius ignitio. Et hoc videtur declarare frater Tho. communis doctor, qui dicit quod manebunt elementa quantum ad substantiam nec efficienter materia ignis: ita vt a propria spe cie corrumpantur, sicut patet in ferro ignito. si autem teneatur quod sit verus ignis & non solum ignitio: oportet dicere quod siteiusdem speciei cum igne nostro: quod persuadetur sic, futura purgatio mundi erit per ignem, sicut prima fuit per aquam. Et haec operantur adinuicem. 2. Petri. 1. sed aqua illa fuit eiusdem speciei cum aqua elementari. ergo & ignis ille erit eiusdem speciei cum igne nostro.
De hac purgatione dicit sybilla vt refert Aug. in sermone de natali Domini qui incipit, legimus sanctum Moysen. Exuret terram ignis pontumque polumque : Et postea, fontes externa flamma cremabit: & postea, sic pariter fontes torrentur fluminaque igni. Et postea, decidet e coelo ignisque & sulphuris amnis.
Tertia conclusio est, quod ista purgatio praecedet iudicium secundum illud psalmi, Ignis ante ipsum praecedet, & inflammabit in circuitu inimicos eius. &c. Et hoc etiam patet sic. Resurrectio mortuorum praecedet iudicium: simul autem erit resurrectio mortuorum & glorificatio sanctorum corporum, resurgent enim cum corporibus gloriosis simul etiam glorificabuntur corpora sanctorum & renouabuntur elementa: cum ergo purgatio mundi per ignem sit dispositio vel actio ad praedictam renouationem, manifeste sequitur quod haec purgatio praecedet iudicium: quid autem fiet de illo igne dicitur, quod terminato iudicio reuoluet reprobos & descendet cum eis in infernum. sed hoc est mirum valde, quia secundum hoc oportet dicere quod duret ab ante iudiclum vsque post: & cum occupet totum spacium terrae habitabilis, & vicinam partem aeris vsque ad altitudinem. 25. cubitorum super montes, consequens est vt videtur quod omnes iudicandi qui erunt in inferiori parte aeris erunt in illo igne: quod licet non sit Deo impossibile: non apparet tamen qualiter sit conueniens.
Dicerent tamen aliqui, quod non est aliquod in conueniens si iam incipiant illo igne ardere mali, qui statim post sunt illo igne perpetuo inuoluendi, boni vero in feriores in aere per dotem impassibilitatis non laedentur: vel ignis condensatus poterit ad aliam partem stare ad horam illam, sicut congregatae sunt aquae in mari propter terrae nascentia vsque ad finem mundi. De notitia autem meritorum & demeritorum praedicit sibylla: vbi supra sic, Occultos actus detegens: tunc quisque loquetur, secreta sic que Deus reserabit pectora luci. &. 1. ad Corinth. 4. Manifestabit consilia cordium. sciendum est etiam, quod boni recolentes de malis suis non habebunt complacentiam in eis: quia charitas non gaudet super iniquitatem sed displicem tiam, quam tamen non sequetur tristitia nec poena aliqua sicut in via: quia causa impeditur a suo effectu producem do propter contrariam causam efficaciorem ad oppositum effectum, sicut paruum frigefactiuum cadit magno calefacti uo: tunc autem visio Dei causabit continuum gaudium in voluntate. vnde fugiet dolor & gemitus, non solum contrarius de eodem: sed etiam disparatus & contingens de quocunque. sciendum est etiam de igne ꝗper ipsum non purgabitur coelum empyreum: quia ibi non est corruptio naturae: sed fuit tantum corruptio culpae, sed illa fuit spi ritualis quae non contaminat locum, sicut cogitatio adulterij vel homicidij non contaminat ecclesiam siue polluit: & statim fuerunt expulsi. nec coelum Crystallinum & sydereum: cum careant corruptione naturae & culpae: vnde non indigent purgatione: coelum vero olympium. i. concaua pars ignis & coelum aethereum. i. conuexa & suprema pars aeris corruptionem naturae & impuritatem admixtam habent: quia elementa non sunt pura in suis extremitatibus: sed propter illam solam non fit purgatio. Paradisus autem terrestris non purgabitur: quia ibi non est impuritas naturae propter temperiem aeris. impuritas autem culpae fuit purgata per eiectionem hominum & serpentis & diaboli, vel quia cum sit mons quidam erit redactus ad debitum situm ante aduentum illius ignis. Quomodo autem illo igne homines purgabuntur: dicendum quod mali quidem nondum mortui illo affligentur, sicut natura requirit: boni vero purgandi affligentur quantum culpa exigit: non habentes vero foenum, lignum, stipulam, purganda, non affligentur nisi forte quantum pro peccato originali: etiam mors naturalis aliquem dolorem habet sensibilem, vel si affliguntur plus sicut martyres proderit eis ad praemium.
Ad primum dicendum, quod sententia vniuersalis iudicij erit vniuersalis separatio bonorum a malis: & remuneratio bonorum & punitio malorum: non solum in anima, sed in corpore: sed executio huius sententiae non fit modo sed fiet post generale iudicium: nunc tamen fit executio particularis iudicij, quo quilibet iudicatur in morte per praemium vel poenam pertinentem ad solam animam.
Ad secundum dicendum, quod neminem Deus iudicabit bis in idipsum: quia non infliget pro vno peccato duas poenas: quarum quaelibet sit proportionata culpae: poena enim quae infertur in iudicio particulari, non est aequata culpae: sed est pars poenae totalis: quae postea erit in anima & in corpore: quamuis in duplici indicio hae poenae determinentur & rationabiliter: quia quilibet homo & est quaedam singularis persona: & est pars communitatis & ob hoc debetur ei duplex iudicium, vnum singulare quod de quolibet fit in morte: aliud vniuersale quando finaliter totum humanum genuscuius quilibet est pars iudicabitur.
Ad tertium dicendum, quod ad iudicium duo pertinent. scilicet discussio meritorum, & retributio praemiorum vel poenarum. Et secundum hoc duplex dicitur esse iudicium, vnum disceptationis, alterum retributionis. Iudicioretributionis oens iudicabuntur, quia omnes punientur vel praemiabum tur: sed iudicio discussionis non omnes iudicabuntur: sed solum illi quorum merita sunt permixta demeritis vel econuerso, propter quod sic dicitur communiter, quod quidam sunt quorum mala sunt impermixta bonis meritorijs, sicut sunt illi qui caruerunt fide sine qua non est meritum: & ideo isti non iudicabuntur iudicio discussionis: sed sine discui sione damnabuntur, de quibus intelligitur illud psal. non re surgent impij in iudicio. &c. scilicet disceptationis. Alij sunt quorum bona merita sunt impermixta malis: vt sancti perfecti quemadmodum fuerunt apostoli & pauperes eorum imitatores, & isti non iudicabuntur: sed regnabunt & alios iudicabunt aliquo modo: vt infra dicetur: & de his proceditar. in hoc sensu. Alij vero sunt quorum merita permixta sunt cum demeritis, quia quandoque peccauerunt mortaliter vel venialiter, & tamen in charitate decesserunt & isti iudicabuntur propter permixtionem bonorum cum malis: veruntamen saluabuntur. Alij vero sunt quorum mala permixta sunt cum bonis: sed decesserunt cum malis & extra charitatem, & hi iudicabuntur per eandem rationem: sed damnabum tur propter defectum charitatis. Et haec est quadrimembris distinctio quam ponit magister in litera.
On this page