Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

utrum intellectus creatus possit videre Deum clare et immediate

DIsTINCTIO 49 QVAESTIO. I.

CIrca. 49. Dist. quaeruntur octo. Primo, vtrum iutellectus creatus possit videre Deum. secundo, vtrum beati videant omnia in Deo. Tertio, vtrum beatitudo consistat principaliter in visione. Quarto, vtrum Deus sit obiectum fruitionis. Quinto, vtrum viatori possit communicari visio intuitiua Dei. sexto, vtrum beatitudo per resurrectionem augeatur. septimo, vtrum omnes & de necessitate appetant beatitudinem. Octauo, vtrum beatitudo educatur de potentia creaturae.

De differentia mansionum in coelo & in inferno.

Thom 4 Dist. 49. q. I. art. Lq. 4.

PRIMO ergo quaeritur, vtrum intellectus creatus possit videre Deum clare & immediate. Et videtur quod non, quia plus distat essentia diuina ab intellectu creato quocunque, quae distat substantia separata a sensu nostro: sed nulla virtute potest fieri quod sensus noster cognoscat substantias separatas: ergo nulla virtute potest fieri quod intellectus noster videat diuinam essentiam. ergo &c.

Contra, quia omnis potentia potest tendere per actum suum in omne illud in quo inuenitur ratio per se obiecti sui: sed ratio formalis obiecti intellectus est ens secundum quod ens secundum Auic. quae ratio potissime inuenitur in Deo: ergo videtur quod intellectus creatus propria virtute possit attingere ad intelligendum Deum secundum se. Respondeo, ad huius quaestionis euidentiam sunt tria videnda. Primo, quod Deus ex puris naturalibus ab intellectu creato videri non potest. secundo, quod non potest clare videri per speciem. Tertio, quod non potest videri sine lumine habituali de potentia ordi- nata, quamuis possit de potentia absoluta.

Quantum ad primum, vtrum Deus possit videri ex puris naturalibus sunt quatuor conclusiones, & tres instantiae.

Prima conclusio est, quod illud quod est proprium superioris naturae tanquam per se & primo ei conueniens, se habet tripli citer ad inferiorem naturam: vno modo sic, quod secundum esse debilissimum ei conueniat per naturam: alio modo vt secundum esse magis perfectum ei conueniat per motum illius: tertio modo secundum esse perfectissimum: & sic non est ei communicabile nisi communicaretur natura, sicut aer quidem ex natura sua est tepide calidus, sed ab igne fitferuide calidus: non autem calidissimus nisi fieret ignis: & sic intelle ctuscreatus per naturam cognitiuus est Dei quantum ad quia est: sed per lumen gloriae nudae videndo: nullo autem modo compraehendendo, nisi deificaretur, quod est impossibile.

secunda conclusio est, quod est duplex obiectum cognitiuae potentiae: vnum quidem commune inquantum est potentia: aliud autem proprium inquantum est talis potentia: sicut obiectum visus inquantum est potentia sensitiua est sensibile commune: inquantum vero talis potentia sensitiua obiectum eius est tale sensibile: puta lux vel color, & similiter obiectum intellectus vt intellectus est ens: vt autem coniunctus ens materiale, sicut ergo sensus particularis mediante sensibili proprio non ali ter cognoscit sensibile commune: quamuis non sit discursiuum: sic & multo magis intellectus discursiuus mediante obiecto proprio: primo potest cognoscere aliqualiter suum commune: sicut intellectus possibilis per quidditatem materialem quae est obiectum suum proprium, vt est coniunctus. tertio de anima cognoscit: quia est substantiae sepa ratae & Dei & quia gratia perficit naturam: ideo lumen gratuitum facit cognoscere nude & clare Deum: non tamen conpraehensiue, quia plus se habet ad esse quam intellectus noster ad verum.

Tertia conclusio est, quod cum potentiae distinguantur per obiecta propria, intellectus creatus & increatus qui differunt plus genere, non habent idem obiectum proprium, nec similiter intellectus humanus & angelicus qui differunt specie sicut homo & angelus, quia sunt propriae passiones eorum: vnde licet ens vt ens sit obiectum proprium intellectus vt intellectus est: tamen intellectus vt talis intellectus erit proprium obiectum, ens vt tale ens. scilicet proportionatum: sicut obiectum intellectus illimi tati est ens sine determinatione: sed obiectum intellectus angelici est ens creatum, & intellectus coniuncti ens materiale: vnde quando intellectus coniunctus cognoscit substantiam separatam cognoscit vno modo suum obiectum: altero modo non, quia. scilicet suum obiectum commune, sed non proprium: vnde non cognoscit perfecte de se.

Quarta conclusio est, quod differentia est inter habitus naturales qui non dant facultatem quantum ad substantiam, nec quantum ad obiectum nec quantum ad actum: & habitus supernaturales viae & patriae qui dant facultatem vel respectu finis vt in via: nam dilectio meritoria non habet aliud obiectum, nec actum quam naturalis, sed habet alium finem de condigno quam naturalis, vel respectu actus vt in patria & si non respectu obiecti, quia est idem obiectum hic & ibi: sed quo ad actum in quo est essentia beatitudinis. Cum enim praemium incomparabiliter excedat meritum, quia oculus non vidit &c. ea autem quae sunt eiusdem speciei sint comparabilia proprie & quantitatiue: oportet quod intelligere meritorium differat specie etiam quo ad substantiam actus ab intelligere beatifico: quamuis facilius posset dici, quod habitus supernaturales habent vim potentiae: quia ex hoc est aliquid supernaturale, quia excedit facultatem naturae & non solum facilitatem.

sed contrae dicta sunt tres instantiae. Prima contra illud quod dictum est de triplici obiecto, quia visus aquilae, hominis, & noctuae non habent diuersa obiecta propria formaliter, sed vnum quod est lucidum: licet in cognoscendo illud obiectum se habeant diuersimode propter imperfectionem quae est ex parte cognoscentium. Philosophus enim. 2. de anima dicit colorem actu esse obiectum visus absolute, non huius visus vel illius: ergo a simili de intellectu humano angelico & diuino.

solutio, dicendum quod non est simile, quia visus istarum trium non differunt specie cum habeant organa similis speciei vt apparet ad, sensum: proprius autem actus fit in propria materia: vnde diuersae potentiae habent diuersa organa. sed contra istam apparentiam est: quia in mortuo & viuo apparent esse eadem organa: quae tamen differunt specie, propter quod melius probatur quod potentiae istae vi siuae sint eiusdem rationis, quia frustra est potentia quae non reducitur ad actum: si ergo lux solis esset obiectum visus noctuae: ille visus in tota specie noctuae frustraretur suo fine: si visus noctuae differret specie: cum tamen natura saltem in pluribus consequatur finem suum: nunc autem per hoc quod aliquis visus videt solem qui est eiusdem speciei in omnibus, species sensus visus non est frustra in natura, sed intellectus praedicti differunt specie & genere & plus quam genere, vnde non est simile.

secunda instantia est contra id quod dictum est dilectionem Dei meritoria & naturalem esse eiusdem speciei quo ad substantiam actus, quia habitus distinguuntur per actus: si ergo actus non differunt specie nec per consequens habitus: cum ergo charitas differat specie ab amicitia acquisita qua Deus diligitur super omnia, ergo etiam actus differunt.

Praeterea, cum bonum non sit obiectum appetitus nisi vt cognitum videtur quod bonum diuinum, vt est obiectum charitatis, vt fide ap praehensum, differat formaliter a seipso vt est naturaliter cognitum, secundum quem modum est obiectum dilectionis na turalis, & sic etiam ex parte obiectorum differunt.

solutio, ad secundum dicendum, quod actus bonus & malus in genere moris, possunt esse eiusdem speciei in genere naturae: sicut occidere latronem & innocentem, & econuerso differunt in specie naturae qui non differunt in specie moris, vt muti lare & occidere iuste, cum vtrunque sit iustitiae vindicatiuae. Vnde dicendum, quod habitus non dat speciem actui quantum ad substantiam, sed solum quo ad efficaciam, quia nec habitus est nisi per modum actus, sicut accidens qui solum modificat substantiam, & non specificat eam: vnde & circumstantiae morales dicuntur esse extra substantiam actus. Vnde ad formam dicendum, quod habitus distinguunt per actus vel quo ad substantiam, & sic distinguuntur habitus viae & patriae, vel quo ad modum seu efficaciam & sic distinguuntur habitus viae supernaturales a naturalibus.

Ad tertium dicendum, quod diuersa ratio formalis obiecti ipsi intrinseca: illa diuersificat habitus: non autem ratio quae est extrinseca obiecto, licet necessario concurrat ex parte potentiae, & talis est cognitio boni quae non est in ipso bono cognito & amato: sed in cognoscente & amante, de hoc tamen alibi plenius dictum est.

Quantum ad secundum de specie sunt tres conclusiones.

Prima de natura specici, quia non est eiusdem rationis cum obiecto cuius est species, sicut probatum est. 1. lib. Dist. 3. & patet per Philosophum. Primo de anima: vbi exponens conem animi conceptionem simile simili cognosci: dicit intelligi non de similitudine formali, quae est per identitatem in natura specifica: vt sic oporteat animam esse ex terra vt cognoscat terram &c. sed virtuali quae est per repraesentationem: sicut dicit quod lapis non est in anima, sed spens lapidis: hanc autem speciem quae dicit fieri cognitionem siue sit actus ipse siue principium eius in eodem subiecto existens, non possumus dicere esse eiusdem speciei cum obiecto prout ipsa est in intellectu, quia nihil subiectiue existens in intellectu, siue sit spens, siue actus, siue habitus, potest esse eiusdem speciei vel naturae cum re exteriori quam per eam intelli- gitur, siue sit substantia siue accidens. similiter species quae est in sensu interiori non potest dici eadem specie cum re cuius em spens: puta quod spens caloris & odoris & saporis & soni prout seruantur in memoria sint eiusdem rationis cum illis quia huius qualitates impressae alieno subiecto & extra neo non remanent in absentia imprimentis, & calor in aqua, & tanto minus quanto habent esse debilius. si ergo spes caloris esset calor imperfectus, tunc non posset retineri in memoria: & iterum quando pes calefit statim estimatiua iudicat malum & refugit: non tamen propter hoc cerebrum calefit vbi est istud iudicium, & species caloris & pari ratione spens quae est in sensu exteriori non est idem cum qualitate sensibili.

sed contra hoc arguunt aliqui tripliciter, probantes quod species cognoscibilis est eiusdem rationis specificae cum natura quam repraesentat. Primo sic, sicut se habet lux in corpore luminoso ad lumen causatum in medio: sic se videtur habere calor in corpore terminato ad speciem causatam in medio, quia sicut subiectum proprium lucis secundum suum esse perfectum est corpus densum: vnde & stella lucens dicitur esse densior pars suae sphaerae, secundo coeli & mundi: sic proprium subiectum coloris qui continet inse aliquid de natura lucis secundum perfectum suum esse est perspicuum terminatum per opacum: subiectum autem vtriusque secundum esse imperfectum est perspicuum non densum nec terminatum: propter quod sicut se habet lux ad lumen, sic color ad speciem: sed lux in corpore denso & lumen in medio sunt eiusdem rationis specificae licet differant in modo essendi secundum rationem perfecti & imperfecti propter diuersitatem subiecti recipientis: ergo similiter calor in corpore terminato & spens eius in medio sunt eiusdem rationis specificae, licet differant secundum perfectum & imperfectum propter diuersitatem subiectorum recipientium.

secundo sic. Actio omnium sensibilium in medio & organo est vniuoca: calor enim di stans ad hoc vt sentiat oportet vt calefaciat medium vsque ad organum, & ipsummet organum vt experimur: & idem est de sapore & quolibet alio sensibili: ergo a simili videtur quod actio caloris in medium & organum sit vniuoca: quod non esset nisi calor & sua species essent vnius rationis specisi cae.

Tertio sic, Alio modo repraesentatur res per medium cognitum & alio modo per medium quod est ratio cognoscendi: quia medium cognitum potest ducere in cognitionem alterius ratione cuiuscumque habitudinis, siue vt simile, siue vt contrarium: siue vt causa, siue vt effectus, siue qualitercunque aliter: sed medium quod est solum ratio cognoscendi non ducit in cognitionem alterius vt videi, nisi ratione similitudinis: vnde & similitudo dicitur per quandam expressionem: similitudo autem non est differentium secundum speciem: ergo spens quae est medium quo res cognoscii & quae dicitur similitudo rei non differt secundum speciem are quam immediate repraesentat.

sed sustinendo primam conclusionem potest responderi ad ista tria. Ad primum dicendum, quod non sequit qui si lux quae est prima qualitas actiua se multiplicat secundum idem specie, quod propter hoc qualitas vltima vel secunda hoc possit. Et praeterea si ita esset lux in diaphano & deso eiusdem rationis & non aliter, sicut spens in medio & obiecto & econuerso: tunc sicut lux non obstante esse imperfecto est visibilis vel visu perceptibilis: percipii enim non solum intellectu, sed & sensu & visu aer esse lucidus & non solum ipse sol, quia omnis lux cum sit eiusdem rationis est visibilis a visu cuius obiecti rationem participat: si ergo similiter species coloris esset color imperfectus, ipsa etiam esset visibilis non solum in speculo vbi habet esse terminatum: imo etiam in medio ubi tamen nullo sensu potest percipi spens visibilis, sed solo intellectu.

Ad secundum cum dicitur, quod in omni sensu est actio vniuoca in medio & organo, dicendum quod non est verum. Est enim qualitas sen sibilis quae indifferenter est elementi & mixti: vt calor & frigus, quae sicut elementum se multiplicat subnantiasie& vniuoce, sic ista accidentaliter & vniuoce: & ita est de sono qui ita natus est esse in atre simplicicut in minpropter quod se multiplicat etiam vniuoce: secus aute est de qualitate visibili & odorabili ae gustabili: aa eoior e or & sapor proprie sont qualitates secidi mint, que etia in corpore simplci non sunt natae esse sabiedine, nec secundu esse perfectum nec imperfectu: propter quod sicut forma mixti inquantum huius non generat siul nma le: non enim lapis generat lapidem, nec metaltum merai lum, sicut ignis ignem, & animatum animatumm fmniber qualitates secundae mixti quae resultant ex mintione ouatatum primarum, sicut forma mixti ex commixtione quatuor elementorum, non generat vniuoce, vt calor faciat colorem qui non est nis in mirto vel a mirto puta nobe: & similiter de sapore, non enim lingua fe saniaa nie sapore quem saporat, quin potius ipsa existens amama in dicat saporem dulcem amarum: non possunt aute enen mul subiectiue in lingua dulcedo & amaritudo: ieet super corpus amarum possit poni aliud duste an cedo spualiter non naturaliter immutabit organd con. iunctum. Qund aute odor difundat realiter et, non equalitas odoris sit realiter in aere: sed corpora minat, fumali euaporatione resoluta a toto corpore odorabil: sparguntur per acrem: vbi aute illa deficiunt non potest esse se vltra odor, sed tantu species odoris.

vn nna temian cum dicit, quod repraesentat ex hoc quod est similitudo d non econuerso, concedo, sed ipse actus est expressior similitudo obiecti quam species si differat: nec tamen inter obietum e actum est similitudo formalis, sed tantum virtualis, sent color in virtute lucis faciat speciem nobiliore se, se certae qualitates sensibiles siue multiplicent se realitevt calor, frigus, & sonus, siue non faciunt in medio & ogano spem in virtute coeli non quae est lux: cum immutent in tenebris, sed aliqua alia nobis occulta. Aliquita men dicunt sensibilem spem non esse nobiliorem q cuius es apecies.

secunda conclusio est de officio speciei in via, de qua est probabile quod ipsa est necessaria ad repraesentandum obiectu, & ad eliciendum actum & determinandum, non autem suscipiendum. Primum patet. scilicet o specieper se requirat vt sit obiectum praesens in ratione obiecti, quia praesentia in cognitione sensitiua saltendirecta non pot esse per immediatam propinquitate essentiae quantu ad sensum exteriorem: quia sensibile positi super sensum nonfacit sensum, nec in sensu interiori qui cognoscit absentiam: sed potest esse in cognitione intellec:ina nua nus pene potest ese presens omni intellectui in ratione obiect, dun tn sit eleuatus & essentia sua ipsi angelo: non aute essentia animae coniunctae suo intellectui: eum otiectum sit res materialis: vnde in omni cognitione airequiritur praesentia per inhaerentiam representationisquia ex quo non potest esse per essentiam obiecti requiritur quod paliud repraesentet: ita quod sicut in actione realiter traceante oportet ponere realiter id i quod transit actio realiter: nic & intranseunte realiter secundu rationem: oportet obictum esse praesens secundum intentionem: & quia ante ac n nem requiri prasentia obiecti terminantis actione per se:ideo per se requirirspecies ad repraesentandum nuisenim potentia potest agere nisi in suum obiectum: & onotet praeexistere obiectum in quod agat aut praesens autrepraesentati. ideo &c. secundi. scilicet p species requiratur ve actiua non principaliter, sed instrumentaliter & deie-. minatiua: patet, quia sicut potentia animae vegetatius indiget instrumento, puta calore ad omnia opera sua: scut vo tentia cognitiua specie vt instrumento: & plus, quia cum agente vniuersali indeterminato oportet concunere parriculare determinatum: vnde cum intellectus agens sipotens omnia facere oportet concurrere aliquid deerQin tenmne hoc aute est obiectum determinatu, quiplaantasmna no est eiut obiecti cin sit partieuaarer oaus tet concurrere speciem intelligibile quae est vniuersale reprusentatiue, & sie fitintellectio: in potenti ante oraanica efficientia speciei est totaliter ab obieco & R pris ab oreano, quia spens coloria non excedit coiore, ded est infra speciem, vel si excedit causai a bobiesto in veune clus , efietia cognitionit est a poteeia sene ib ea uersali agente, & a specie instrumentasiter detem: narine receptio ab organo vt organum est talis potetiz. vnde feendum p spens visibilis per se requirit ad visione, non aib soluere, sed in comparatione ad obiectu natuna itet uoas scendicut enim organitatio corporit en per fe nfni sisgosuio organi et per sererpuisits queoperat, sed hoc est dupliciter. Vno modo absoiute ans modo vt est operatioa mota priui ab obieto, fne e& e prins modo requiri non est operatio sine eo mue t? cundo modo requirit est operatio: sed non ätaitabtene sicut aer a sole quidem non potest rarefieri sina Da ne, aa omnis virtutis naturae corpore quae est determina Rud eni per se, & primo estaliqua prima operties se requisita er pare eius ad producenda teenaiier tertium efecctu in paso, quod ti abalio agente poetee ner iilum effecti sine primo: vnde aeri acidit a nami netur ad hoc q rarefiat, quia de nocte abigne in sobereale suciede rarefi, na ignis agit prims pereile lenaeered aecidit si iluminare quantus ad hoc, seu respedo && lis per se requirit q aer iluminei ad ioe o &, le: & smiliter in pposito, quia ila viue mer eed Poo. iminediata, & prima actio quius uuconeetit sibi respectu obiecti cois alia vero que nele ctu tutiut es non es prima: sea a aun guee ri prima per se: sicut illuminare quod haber soneroecuucoi obiecti es eius prima actis, no pememec. cl rumpere &c. Vnde cum color secundu q huiusmodi sit mon. duu dd'yt d ui tuut secuti acitdiu pbeneni', mun'tintin nitut in oeulo, vt sit in se factibilis a colore uu non eleiltut ie se facere nis mediantespecie nec aliauia acio ieie: vad e spvi viilil accicititiiooniabsoluts quia sese snespeciea Deo: sed per se requitit n' nha li, Pe lour gerpis cendans, im colornihal si natus poi& nec principaliter nec aliter nihi mediate speteui nodei:

Tertiu: s pspens requirai vt determinatiua, a s nort actiua, patet, quia cu potetia cognitius feta' fesart & es iere cognitione pon lun eminon' annaliter oim sui generis ad hoc o determinema dI. Ges t. ilan indiiee deteminite ne ilad et oi peue pese dled siiem a s non eliceretaggends net eipietiu ti deminaret sicut dispositiones quae precedd bfn&e re foma in materia respectu sdli indeteim man ann? minant eam ad talem formam, quam ta ne erta miitectt tecipiunt. Et militer per hoc o spes repe eente denmtu oui iue cognio ieere possibili ab intllectu agete, lieiet vmono-nt. na l teminatis & lice specie non recipiat nesmier.

Quartum, quod non requirai vt recipiat subiectiue acta &o puue cid ieut requiri uquitit d ecipiends fauts re eeltur qputet quis tonc nula vintutepoisunt mon? sesne sprcie visbil, nec inceligere ioe foue l tailgl'vl: lieut net colts aut fpur ais eaiire daielque et prot a eiuu dispositio pasios, quod ed faliut Ii e iuteut cequitiu e reee imnedate en nuilun luitsts cog noscenai.

ip cantunis ugint neunt ct Rine iuis si poitrenoiri vt repnin Euite au uet ergo nec Deus potest facere p ipse vel asiui iidesoobie specie: quia cum potentia non possit in obiectum nisi repraesentatum, sicut Deus non potest facere quod voluntas amet bonum nisi cognitum, quia bonum cognitum est suum obiectum & bonum secundum quod repraesentatur per cognitionem est obiectum appetitus cognitiui, sicut cognoscibile repraesenta tum per speciem est obiectum potentiae cognitiuae: ergo nec Deus potest facere quod potentia cognitiua cognoscat nisi per speciem, quia hoc esset potentiam ferri in non obiectum. si dicatur quod non est simile, quia non bonum absolute, sed bonum cognitum est obiectum voluntatis: ideo non potest in bonum nisi cognitum, sed ens est obiectum intellectus: sicut color visus secundum se & non huius vt per speciem repraesentatur: quia ipsa repraesentatio on est condictio obiecti: sed tamen per se requiritur ad hoc vt obiectum cognoscatur, sicut per se requiritur praesentatio conbustibilis comburenti ad combustionem: quamuis praesentia non sit potentia passiua corresporidens actiuae, non valet: quia nec similiter cognitio est per se ratio appetibilitatis: quia prius appetitur res in se quae cognoscitur quam cognitio rei, & adhuc stat arg. quod sicut nec Deus potest facere quod ignis agat nisi in combustibile sibi praesentatum: sic nec poterit facere quod potentia cognitiua cognoscat nisi per speciem sibi repraesentatum.

secundo sic arguit, si propter solum transitum actionis praeexi gitur obiectu: ergo vbi non est transitus nisirationis: sufficit praesentia rationis: sed praesentia rationis, sicut omne ens rationis est per solum actum rationis: ergo ad hoc quod ali quid cognoscai sufficit ipsum esse praesens secundum actum cognitionis, sicut cognitum cognoscenti. si dicat oportet quod prius sit praesens, ante autem omnem cognitionem non potest es se praesens per cognitionem. Contram de consensu interiori, cui praesens est obiectum per cognitionem sensus exterioris, & intellectui per cognitionem phantasiae, & sic non oportebit ponere speciem in sensu interiori nec in intellectu pos sibili.

Praeterea ad hoc quod angelus moueat corpus non praeexistit aliqua alia praesentia, sed sufficit quod sit prae sens sicut motor mobili, & plus, quia ad hoc quod Deus creet non potest dici quod sit praesens rei quae non est, & sic ad actionem realem transeuntem non oportet esset praesentiam realem, nisi quae est per ipsam actionem. scilicet causae ad effectum: ergo nec similiter ad praesentiam obiecti in quod actio tram sit secundum rationem, sed sufficit praesentia cogniti ad cognoscens. Et quod hoc sufficiat apparet, quia posita perfectiore praesentia frustra ponitur imperfectior: perfectior autem repraesentatio est per cognitionem quam per speciem, sicut & ex pressior similitudo. ergo &c.

soluntio, dicendum est ad primum, quod Deus non potest mouere potentiam nisi in suum obiectum: sed bene potest mouere potentiam in obiectum non praesentatum: sed tantum actus terminatiuum, & posset facere diligi non cognitum a diligente, & cognosci non praesentatum.

Ad secundum dicendum, quod ad omnem actionem praeexigitur praesentia obiecti in quam transit secundum proportionem effectus ad virtutem actiuam: vnde quando effectus producit per solum intellectum & voluntatem suffi cit obiectum esse praesens in ratione cogniti & voliti: ita quod intelligere & velle est facere: sed prius secundum rationem & naturam est intelligi quam fieri, quia per intelligere fit, & isto modo sufficit: & oportet omne suscipiens actio nem Dei & angeli esse praesens Deo & angelo: quando autem agere est per qualitatem corporalem: oportet obiectum esse praesens corporaliter & situaliter siue localiter: quando autem actio est per virtutem non naturae sed animae, oportet etiam secundum conditionem naturae praesentiam esse obiecti: vnde cum anima sit locus specierum & cognoscat simile simili: cum etiam secundum omnes potentias animae primum culuslibet obiectum sit distans non coniunctum, oportet tamen obiectum esse per aliquid immediatum potentiae, quia no est per essentiam: vnde ga potentiae sensitiuae interiores sunt rerum absentium: & etiam quandoque cessantibus actibus exteriorum sensuum habent actus suos: oportet in eis praeexistere obiecta per repraesentationem speciei sensibilis: similiter in sensibus exterioribus in quibus sensibile positum supra sensum non facit sensum: oportet similiter obiectum eis repraesentari per speciem sensibilem: obiectum vero intellectus est vniuersale: vnde praeter speciem & actionem phantasticam requiritur spens intelligibilis quae repraesentet vniuersale, & hoc secundum cursum naturae, sed sicut Deus potest facere actionem realiter transeuntem in obiectum quod non est praesens, nisi per ipsammet actionem quam terminat, sicut creatio: natura autem suppo nit subiectum in quod agit: sic Deus potest facere cognitio nem & amorem animae respectu alicuius obiecti: quod non est pus amanti & cognoscenti, nisi per hoc quod cognoscatur vel amatur: natura autem hoc non potest, sed in cognoscendo praesupponit speciem repraesentantem, in amando cognitionem repraesentantem.

Tertia conclusio est de spe cie in patria, quia non est spens in visione beata, quia si ibi esset aut propter agere, aut propter recipere, aut propter repraesentare, aut propter determinare, sed propter nihil horum ibi requiritur. ergo frustra ponitur. Maior patet per conclusionem praecedentem, quia spens non pontseruire ad cognitionem, nisi vno illorum modorum. Minor patet, quantum ad singulas partes per ordinem. Primo, quod spens non est prima quo ad visionem beatificam propter elicere actum actiue, tum quia Deus potest immediate efficere quicquid facit mediante alio, tunc quia creatura aut non potest concreare, aut saltem non est sibi communicatum creare etiam instrumentaliter, quomodo oportet quod producatur beatitudo, quae est quid supernaturalissimum, tum etiam quia illo posito Deus non immediate per seipsum beatificaret. secundo, non re quiriturad disponendum pastiue, quia Deus potest imprimere perfectionem sine omni dispofitione quae non est vniuersa liter & per se receptiua ipsius quod dico: quia non potest alicui imprimere figuram sine quantitate, sed sine mollitie & omni huiusmodi: spens autem cognoscibilis nor, sic per se est susceptiua cognitionis sicut est ipsa potentia cognitiua, tum quia non posset esse in aliquo cognitio vbi non esset species: sicut vbi non est potentia cognitiua: cum tamen in Deo sit cognitio sine specie: non tamen sine intellectu & in angelo respectu sui, tum quia in sensu apparet quod alia ratione recipit cognitionem: puta quia potens cognoscere per potentiam alia ratione spento: puta secundum dispositionem organi communem cum medio: non est ergo spens visibilis receptiua in oculo visionis, eo modo quo quantitas in substantia recipit colorem vel figuram, quia tunc species in medio posset recipere visionem sicut in oculo, sicut quantitas vbicunque indifferenter recipit figuram & colorem sit. Tertio, non requiritur ad repraesentandum, tum quia beatitudo patriae quae est de praesentia Dei non potest esse per illud repraesentatiuum, quod aequaliter est praesentis & absentis, existentis & non existentis: huiusmodi autem est species. ergo &c. tum quia contractio ad esse limitatum plus distat ab esse illimitato, quae contractio ad esse coniunctum materiae a separatis a materia, & contractio ad hic & nunc ad esse vniuersale: sed propter hoc spens sensibilis non repraesentat vniuersale, nec intelligibilis accepta a phantasmatibus directe potest repraesentare intellectui coniuncto quidditatem substantiae separatae: ergo multo minusspe cies creata potest repraesentare quidditatem increatam. si dicatur quod simili modo actu creato non potest Deus videri nec repraesentari, quia ille indifferenter est praesentis & absentis & limitatus, non est simile. quia actus non est repraesentare, sed ferri in repraesentatum, & tunc est imperfectus: vel in praesens actu, & tunc est perfectus: vnde non facit repraesentationem sicut spens: sed supponit eam cum praesentia obiecti praecedat actum potentiae cognitiuae: etiam in Deo in quo tamen non praecedit obiectum actum potentiae operatiuae. Quarto, non requiritur ad determinandum, quia licet Deus sit agens vniuersale: tamen seipsum determinat: vnde illius obiecti determinate cognitionem imprimit, cuius vult vel sui vel alterius: propter quod non indiget in suo passiuo determinante alio: sicut indiget coelum vel intellectus agens: visio autem beata est a solo Deo effectiue, saltem principaliter: vnde nec propter hoc speciem requirit.

Quantum ad tertium de lu mine sunt duae conclusiones.

Prima, quod ad videndum Deum clare & beatifice requiritur lumen in intellectu habituale de potentia Dei ordinata, & quod ita est de facto, & haec communis opinio quae probatur tripliciter. Primo, quod sit congruum, quod omne quod videtur in lumine videtur: & hoc est naturale intellectui vt in lumine intellectus agentis qui est habitus vt lumen videat quicquid videt: vnde quia gratia non destituit, sed perficit naturam: ideo mediante habitu luminis congruum est intellectum beatificari. secunda ratio est quasi eadem sic gratia perficit naturam secundum modum eius, quia ergo voluntas & intellectus nata sunt perfici actu perfectissimo mediante habi tu quo fit eis connaturalis actus: inde est quod isto modo in beatitudine supernaturali perficitur quasi naturaliter perficeretur: quod esset per habitum supremum, puta sapientiae. Tertio, ex hoc quod charitas nunquam excidit mirum est valde, quod in intellectu sit actus perfectus sine habitu si in voluntate esse non potest, quia voluntas est magis determinata quam intellectus: propter quod omnes ponunt in intellectu habitus, sed in voluntate aliqui non ponunt: quia determinato intellectu determinatur voluntas necessario: si ergo in patria non potest esse fruitio in voluntate si ne habitu charitatis: saltem de potentia ordinata, multo magis nec visio in intellectu sine lumine gloriae.

secunda conclusio est, quod de potentia Dei absoluta posset es se sine habitu, quod patet dupliciter. Primo, quia quaedam est dispositio susceptiua mediante qua aliquid suscipitur primo in illo, & mediante illo in alio, & sine ista non potest esse receptio, sicut substantia non potest collocari nec figurari sine quantitate. Alia est dispositio ad bene recipiendum, & sine hac potest illud recipi: si tum ab agente possit illud imprimi, sicut mollities disponit ceram ad figuram sine qua Deus potest figurare ceram: & similiter forma substantialis requirit dispositiones in materia: non quibus mediantibus necessario subiectiue recipiatur: cum in nu da materia recipiat, sed quibus melius imprimatur, quia agens naturale non est natum ipsam immediate attingere, licet ipsa sit nata immediate recipere. signum autem huius differentiae est, quia quando dispositio susceptiua separatur, secum trahit formam ad quam disponit: sicut quantitas in sacramento altaris secum trahit figuram & colorem: non sic autem trahit secum formam substantialem cuius non erat susceptiua: sed suscipientis dispositiua: & similiter si separaretur mollities non traheret secum figuram cerae, sed remaneret in cera indurata: sic autem videtur esse in proposito, quia actus recipitur immediate in intellectu non mediante specie, nec habitu in ratione subiecti: vnde separata spens vel habitus non potest esse subiectum intellectiois, quia nihil est subiectum intellectionis, nisi potentia intellectiua vel virtute eius: videtur ergo quod Deus possit intellectum figurare omni intellectione sine specie vel habitu, sicut ceram sine mollitie: similiter lucem in quantitate sine diaphanei tate & speciem coloris in diaphano sine luce.

Praeter ea oportet duorum accidentium praecedentium respectu tertij alterum esse subiectum immediatu, alterum remotum vel primum immediatum: omne autem receptibile est potentia ad suum receptiuum: vnde si actus reciperetur in potentia mediante habitu vel specie, oporteret quod illa diceretur potentia intellectiua magis quam ipse intellectus, quia potentia propinqua verius dicitur potentia quam remota. 9. Me taph.

Praeterea, omnis potentia passiua potest de se re duci in actum respectu omnis sui obiecti si habeat sufficientem potentiam actiuam: potentia enim passiua dicitur immediate solum ad duo. sad actum quem recipit, & ad potentiam actiuam a qua recipit: est enim principium transmutandi ab alio: sed intellectus cuius obiectum est ens, est potentia ad obiectum, quod est ens diuinum, quia cum habitudo potentiae ad obiectum sit essentialis & prima respectu potentiae, impossi bile est quod per aliquid superueniens fiat obiectum quod prius non erat obiectum: sed posito habitu gloriae Deus est obiectum intellectu secundum omnes: ergo ante habitum erat obiectum. si ergo potentia Dei non est insufficiens in agendo potentia intellectiua poterit immediate intelligere respectu cuiuscumq,. Vnde est aduertendum quod tendentia ip obiectum proprium bene potest impediri, vel propter indispositionem passiui, vel propter imperfectionem actiui: sicut idem est obiectum animae separatae & coniunctae cum sit potentia eiusdem rationis: & tamen quia modus operandi sequitmodum essendi: potest aliquid cognoscere separata, quod non potest coniuncta: & illud erat ex defectu actiui & passiui. Potest etiam impediri ex defectu solius actiui: vt si iuxta calefactihile summe dispositum ponatur minimum calefactiuum: quod vix se potest saluare non autem multiplicare: sicutanimata semper nutriuntur quae non semper possunt generare: tamen frustra est potentia quae non potestreduci ad actum: necest aliqua potentia passiua in naturacui non respondeat ali qua actiua, in natura vel actore naturae: vnde nihil est calefactibile quantumcunque indispositum quod non possit calefieri a Deo. Vnde cum omnis potentia cognitiua sit potentia ad cognoscendum omne quod cadit sub ratione formali sui subiecti quam potentialitatem habet per essentiam, & non ex aliquo habitu vel dispositione superueniente: Deus esset imperfectae potentiae actiuae nisi nudam potentiam posset reducere in actum ad quem est.

sed contra hoc instant quidam quadrupliciter. Primo sic, quia non est actus beatificus nisi sit connaturalis perfectissimus & supernaturalis: sed omnia huiusmodi habet actus ex habitu quo fit connaturalis, & est perfectior actus antequam post: sicut anima rationalis licet a Deo creetur: quia tamen in naturali potentia materiae immediate infunditur, dicitur forma naturalis: ita & beatitudo si potentia nuda esset nata eam recipere, esset forma naturalis. sed ista non cogunt primum, quia non videt quod per habitum supernaturalem & non naturalem fiat actus connaturalis, quia nullus dat alteri quod non habet, nec secundum, quia perfectionem habet actus ex habitu extrinsece: vnde Deus potest illud supplere, tertium etiam probaret quod habitus non esset supernaturalis, quia recipit in potentia nuda, nisi sit processus in infinitum.

secundo sic, agentis liberalissimi est communicare patienti omne illud cuius est capax: si ergo intellectus sine habitu est capax beatitudinis de potentia absoluta: ergo liberalitas diuina sine habitu eam communicat.

Dicendum, q agens liberalissimum communicat congruentiori modo, & non omni modo sibi possibili de potentia absoluta. Qui enim potest saluare sine sacramentis aut sine incarnatione aut facere omnes effectus sine causa media & accidens sine subiecto: maluit tamen sic ordinate ista facere propter congruitatem non propter necessitatem.

Tertio sic, operari praesupponit esse, & tali operari tale esse: ergo operari supernaturale & beatificum supponit esse super naturale & beatificum, sed beatitudo essentialiter est operatio supernaturalis & beatificata: esse autem est per actum primum qui est habitus: ergo non potest esse beatitudo si- ne habitu, sicut nec calefacere aquae sine calore inhaeren tiae.

solutio, operari passiue non praesupponit esse in operante distinctum ab ipso opere correspondens illi, sed in illo a quo est affectiue, sicut calere vel calefieri aquae non praesupponit in aqua alium calorem dispositiuum ab illo a quo formaliter calet: sed in igne calefaciente sic: sed operari actiue in ipso quidem operante principaliter non praesupponit esse principiatiuum differens & correspondens: sicut prius est esse aquam calidam quam calefaciat: in operante autem instrumentaliter non oportet ponere nisi esse motum.

Et similiter in proposito si beatitudo est a solo deo effectiue: non oportet in beatificato esse aliud a beatitudine beatificum vel super naturale: sed in deo si autem sit a beato illa operatio effectiue non est nisi instrumentaliter, cum in beato oporteat praeintelligere quod moueatur a deo ad eliciendum illam actionem: sicut ad hoc quod phantasma causet speciem immaterialem & spiritualem in virtute intellectus agentis non oportet ipso formaliter aliquid praeesse immateriale vel spirituale, nisi quod moueatur ab ipso intellectu agente, quod est ipsum cum intellectu agente agere minus principaliter.

Quarto sic, non potest esse perfecta delectatio in operatione alicuius potentiae, nisi praesupposito habitu, quia signum aggenerati habitus est fieri in operatione delectationem. 2. Ethi. sed non est beatitudo perfecta nisi adsit delectatio perfecta & summa: ergo non potest esse beatitudo perfecta sine habitu.

solutio, maior est vera, quando actus causatur ab agente imperfecto non valente tollere difficultatem a potentia, quae difficultas causat tristitiam, & per consequens impedit delectationem oppositam.

Ad argumentum in oppositum principale est dicendum, quod essentia diuina non tantum distatab intellectu creato quantum ad pro portionem cognoscentis & cognoscibilis, quantum distat substantia separata a sensu, quia essentia diuina cadit sub formali ratione obiecti, quae est ens secundum communem rationem entis: substantia vero separata non cadit sub formali ratione obiecti sensus que est qualitas sensibilis, quae non potest esse nisi in corpore. Per illud etiam argumentum si valeret posset aequaliter probari, quod deus non posset cognosci ab intellectu nostro cognitione confusa, sicut probatur quod non potest cognosci cognitione clara & manifesta, quia cognitio sensus non se extendit ad cognitionem substantiarum separatarum quoquo modo: & causa est, quia illae non cadunt sub for mali ratione obiecti sensus.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1