Text List

Quaestio 5

Quaestio 5

utrum viatori possit communicari visio Dei intuitiua quae non sit beatifica

QVAESTIO QVINTA. ut De visione Dei intuitiua communicatiua viatori.

Thom. 4. Distiuct. 49. Quaest. 2.ar. 7. &. 2. q. 2ar. scilicet in solutione. 3. argumenti.

QVINTO quaeritur vtrum viatori possit communicari visio Dei intuitiua quae non sit beatifica. Et videtur quod sic: quia visio diuinae essentiae sine persona potest communi cari: sed illa non esset beatifica: ergo &c. Maior patet, quia visio absoluti non dependet a visione relati licet econuerso: sed illa est prior, & per consequens potest solui a posteriori. Minor patet, quia haec est vita aeterna vt cognoscant te solum verum Deum & quem misisti. ergo &c.

In contrarium arguitur, quia illud non potest communicari viatori per quod status patriae distinguitur a statu viae, sed status patriae distinguitur a sta tn viae per hoc quod cognitio patriae est intuitiua: cognitio viae est aenigmatica secundum illud primae ad Corinthios. 13. videmus nunc perspeculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem: visio ergo Dei intuitiua non potest communicari viatori quin fit beatifica: & per consequens viator non erit simpliciter viator.

Respondeo, hic sunt tria videnda. Primo, de hoc quod principaliter quaeritur, vtrum scilicet visio clara Dei posiit communicari via tori. secundo, vtrum intellectus agens sicut habet principaliter in via habeat eam in patria. Tertio, de hoc quod implicatur in argumento, vtrum scilicet possit videri essentia sine persona.

Quantum ad primum dicendum, quod beatitudo dupliciter accipitur. Vno modo prout dicit solam essentiam beatitudinis. secundo modo prout dicit essentiam beatitudinis, & omnem accidentalem perfectionem natam consequi. Et similiter aliquid potest dici vlator dupliciter: scilicet simpliciter & secundum quid: simpliciter dicitur, vel quia totaliter & vniuersaliter vel quia essentialiter. Possibile est autem quod tota beatitudo essentialis speculatiua & practica, & quicquid eam consequitur, immediate communicetur viatori secundum quid, puta secundum corpus, & secundum partes animae inferiores, sicut Christo qui erat compraehensor simpliciter, sed viator secundum quid: quia non erat in statu merendi: sed habendi praemium essentiale.

Item possibile est communicari beatitudinem speculatiuam sine actiua: & tunc erit partim beatus, & simpliciter prout dioit eslen tiam solius speculatiuae: sed erit viator simpliciter respectu practicae quam poterit mereri, sicut Christus meruit gloriam corporis. Ex quo enim vtraquetoelicitas est toeli citas simpliciter: sed speculatiua principaliter talis esset & viator & compraehensor simpliciter: sed principalius beatus quam viator: sed non potest communicari alicui vi sio Dei clara & intuitiua quin sit beatifica. Et hanc conclusionem aliqui sic probant: quia quando duo actus sunt elusdem rationis specificae & aeque perfecti in illa specie: necessarium est quod aequaliter perficiant suum subiectum perfectione formali & specifiea: & oppositum huius videt implicare contradictionem, sieut contradictionem vide- eur implicare, quod duarum albedinum vna facit subiectum suum album & alia non: & si sint aeque perfectae albedines, implicant contradictionem quod non aequaliter faciant subiecta sua alba: sed omnis cognitio Dei intuitiua quae potest communicari homini est vna secundum speciem, & per consequem vna potest communicari alteri imperfecto: ergo cum aliqua earum sit beatifica, in aliqua enim earum consistit beatitudo secundum omnes, necesse est quod qnaelibet talis sit beatifica & beatificet suum subiectum formaliter. Maior iam patet: sed minor declaratur: quia si non omnis visio Dei intuitiua esset eiusdem speciei, hoc esset vel ex parte subiecti, vel ex par te obiecti, vel ex parte habitus luminis gloriae secundum ponentes ipsum Non potest esse ex parte subiecti vel obiecti, quia idem subiectum & idem obiectum eodem modo repraesentatum supponitur vtrobique: nec ex parte luminis gloriae, quia vel tale lumen est necessarum ad visionem Dei intuitiuam vel non: si sit necessarium, tunc oportet quod sit in qualibet visione: & sic ex parte eius nulla est differentia: si vero non sit necessarium peto ad quid requiritur, vtrum ad hoc requiratur quod intellectus posiit prompte & faciliter exire in actum suum beatitudinis, ad quod quidem requiruntur habitus acquisiti, vel vtrum requiratur propter aliquid aliud: propter primum friuolum est dicere, quod requiratur lumen gloriae: quia expraesentia diuinae essentiae secundum se & immediate elicitur actus visionis sine quacunque difficultate: cum in intellectu non supponatur contraria dispositio: nec istud lumen secundum positionem ponitur necessarium ad recipiendum actum visionis, dato etiam quod faceret aliquid ad facilitatem, propter hoc tamen non mutaret speciem actus: nec impediret quin actus possit esse aeque perfectus perfectione essentiali & intrinseca sine illo, sicut cum illo. Et iterum perfectio extrinseca visionis non facit ipsam beatificam, sed ipsa secundum seipsam & perfectione suae speciei est beatifica. Cum ergo tale lumen sit visioni intuiti uae extrinsecum: ipsa sine illo lumine erit beatifica sicut cum illo lumine: quia beatitudo non consistit in habitu: sed in actu, sicut apparet ex primo &. 10. Ethicorum.

sed ista ratio includit vnum dubium, quia sicutres se habet ad esse: sic ad cognosci, sicut ergo Deus est imitabilis a creatura non solum in esse naturali, imo etiam in esse supernaturali differenti modo specifico: & non solum in via, sed etiam in patria, vbi cum lumine gloriae ponuntur manere dona etiam speculatiua: ita etiam videtur cognoscibilis etiam clare differenter specifice: vt sic anima Christi cui communicatum est esse super omne esse differens specie, si communicaretur etiam visio specie differens: & sic incomparabiliter esset excedens: nec de potentia absoluta ab alio valens adaequari. Praeterea in intellectu nudo posset Deus respectu eiusdem obiecti imprimere cognitionem specie differentem sine habitu & sine specie, sicut cognitio de vnitate Dei per metaphysicam & physicam differunt specie, sicut habitus & cognitio: quia & propter quid de eodem sine istis mediis effectiuis Deus posset istas cognitiones differentes causare: & ita in intellectu nudo de essentia sua nuda voluntas sua poterit causare diuersas cognitiones specie differentes: ita quod diuersitas erit non ex parte obiecti vel subiecti inquantum huius, sed ex parte principij effectiui ex cuius parte poterit esse diuersitas specifica: sicut & diuersitas intensi & remissi. Nec istae rationes arguunt quod omnis visio Dei clara & immediata sit beatifica, sed arguunt quod de potentia ab soluta possunt esse plures beatitudines specie differentes: quod si possibile esset, tunc videretur congruum secundum eas distingui hierarchias & ordines: vt scilicet ordi nes angelorum distinguerentur secundum diuersitatem specificam beatitudinis immediatam: angeli vero in ordine vno secundum gradum intensi & remissi. hierarchiae vero distinguerentur secundum gradus specificos magis differentes puta quasi secundum differentiam generis. Vnde cum de vno & eodem ente creato secundum diuersas rationes possunt haberi diuersae cognitiones specie differentes: multo magis vt videtur de Deo in quo sunt infinitae rationes cognoscibilitatis: sic etiam differentes quod clare videns Deum ita videt vnum quod non videt aliud: haec tamen quia non sapiunt communem doctrinam sine assertione dicta sunt ad dandam materiam cogitandi. Contra autem istam conclusionem ab aliquibus fiunttres rationes quae factae solutae sunt super prologum sententiarum. q. vlti.

Quantum ad secundum de intellectu agente sunt tres conclusiones. Prima, de obiecto beatifico in generali propter instantiam quorundam probantium, quod non sit obiectum intellectus nec possibilis nec agentis: nec consistat in actu alicuius illorum nec in actu vtriusque: quia beatitudo solum consistit in actu illius potentiae quae attingit vltimum finem sub ratione summi & omnis boni: quia est status omnium bonorum aggregatione perfectus: sed huiusmodi non est intellectus: quia verum quod est obiectum intellectus, non est omne bonum sed quoddam bonum. ideo &c.

solutio, circa obiectum nobilissimae potentiae non primum nec proprium, sed nobilissimum consistit beatitudo: dicitur autem obiectum esse in quod fertur quocunque modo potentia. si enim solum circa primum aut proprium obiectum intellectus vel voluntatis esses beatitudo: ergo non esset in cognitione Dei nec etiam in amore Dei, quia Deus non est primum, sed vltimum: nec proprium obiectum, sedens materiale & bonum in coni: & sic beatitudo naturalis esset in cognitione entis vt ens est vel vt materiale: & in amore boni vt bonum est, & non summi, nec omnis boni. Nunc ergo quia bonum vt bonum & vt summum, ita est obiectum intellectus sicut voluntatis, & plus intellectus quam voluntatis: licet bonum vt bonum sit proprium & adaequa tum voluntatis, & non proprium nes adaequatum voluntatis: tum est prius obiectum intellectus quam voluntatis, & sicut verum est quoddam bonum, sic bonum est quoddam verum, nihilominus tum obiectum intellectus est in se summum & omne bonum: sed secundum illud quod in intellectu efficit, est quoddam & non est bonum quod est visio: similiter comparatum ad voluntatem secundum se quidem omne bonum est: sed in voluntate non efficit nisi quoddam bonum. scilicet dilectionem vel fruitionem. Et quando dicitur quod verum est quoddam bonum, non est sic intelligendum, quod omne verum sit hoc bonum contractum: quia non omne, imo est aliquod verum quod est omne bonum, sed pro tanto dicitur quoddam verum: quia quoddam particulari actu intellectus intelligitur siue appraehenditur: licet non compraehendatur nisi illo actu qui est omnis actus: & econuerso bonum est quoddam verum, non quin sit aliquod bonum vnum quod est omne verum: sed dicitur quoddam bonum, non quia non sit omne bonum: sed quia vno actu appetitur sicut aliud particulare bonum.

secunda conclusio est de comparatione intellectus agentis ad possibilem penes nobilitatem & praeeminentiam. Vbi videtur dicendum quod licet intellectus agens nobilior sit intellectu possibili secundum quid possibilis, tamen est nobilior & perfectior simpliciter, quod patet quadrupliciter. Primo, quia licet nobilius sit agere quam pati secundum quod huiusmodi: tum simpliciter loquondo de eo quod est perfectionis simpliciter. Nobilius est habere formaliter & non effectiue quam habere effectiue & non formaliter: quia perfectio simpliciter est, quam melius est habere quam non habere: alias cum id quod est simpliciter nobilius sit Deo attribuendum, si intellectus agens esset simpliciter nobi- lior intellectu possibili per hoc quod efficit id quod aliud habet, Deu s intelligere faceret & non intelligeret.

secunda ratio sumitur ex hoc quod modo dictum est: quia id est simpliciter perfectius in natura inferiore in quo magis contingit cum natura superiore: maxime si sit proprium naturae superioris: sed in intellectu posibili & intelligere formaliter conuenit homo cum Deo & angelo, non autem in intellectu agente nec intelligere facere seipsum quod ipsis non conuenit: ergo. & caetera.

Tertia ratio est, quia nobilissima potentia debet habere nobilissimum obiectum & actum immanentem: cum potentiae quarum comparationes sunt immanentes sint nobiliores, sicut vitales quam non vitales: sed intellectuagens naturaliter non habet formaliter aliquem actum immanentem, nec habet Deum pro obiecto, sed materia lia secundum suam naturam totam: intellectus vero possibilis habet actum immanentem nobilissimum cum hoc: licet vt conlunctus non habeat altius obiectum quam agens: tamen secundum se vt est natus intelligere omne ent, ille autem non est natus intelligere facere om̃eens, ideo &c.

Quarto sic, quia illa potentia quae de se est perfectio simpliciter: & cum hoc est perfectibilis perfectione simpliciter dicta, est nobilior & perfectior simpliciter potentia quae nec est perfectio simpliciter, nec perfectibilis perfectione simpliciter dicta licet moueatur ab illa, sicut intellectos possibilis est perfectior simpliciter phantasmate: sed intellectus agens non est perfectio simpliciter cum non sit in Deo nec in angelis, nec secundum naturam perfecti-: bilis estaliquo habitu vel acta qui sit perfectio sitplicitert intellectus autem posiilis habet vtrunque, ergo. &c.

sed aduertendum est, quod aliqui ex hoc principio & male concludunt intellectum possibilem & volontatem esse vnam potentiam: quia alias sequeretur quod idem respectu eiusdem esset nobilius & ignobilios simpliciteri quia quod habet perfectionem simpliciter quam aliud non habet: est perfectius simpliciter, sed cum intellectio & volitio sint perfectiones simpliciter, si potentia quae est intellectus non sit potentia quae est voluntas: tunc intellectus qui intelligit, erit simpliciter nobilior voluntate quae no intelligit, & econuerso voluntas simpliciter perfectior intellectu habens volitionem quae est perfectio simpliciter dicta qua taret intellectus.

Dicendum est ergo, quod proposito qua dicitur quod habet perfectionem simpliciter, est perfectius simpliciter omni non habente illam: intelligitur in suppositis non in potentijs, quia suppositum est illud quod debet esse simpliciter perfectum: sed nihil suppositi creati est simpliciter perfectum: sed ex omnibus particularibus perfectionibus consurgit perfecta perfectio suppositi. Vnde nihil prohibet perfectionum simpliciter vnam esse altera perfectiorem: & quae est, huius habet subiectum perfectum simpliciter, sicut intellectus voluntate quamuis careat volitione quae est perfectio simpliciter. &c. Vnde inter potentias perfectibiles perfectione simpliciter · dicta, illa est perfectior quae est. perfectibilis maiore perfectione licet careat minore perfectione, quae tamen est perfectio dicta simpliciter, & alia potentia est minus perfecta simpliciter quae habet perfectionem minorem qua alia caret: licet secundum quid non simpliciter, sed inter supposita hoc non contingit: scilicet quod suppositum minus perfectum simpliciter habet aliquam perfectionem fimpliciter dictam qua careat suppositum simpliciter perfectius, sicut homo non habet aliquam perfectionem simpliciter dictam qua careat angelus: dico autem secundum naturam.

Tertia conclusio est de comparatione intellectus agentis respectu beatitudinis. De quo videtus quod cum homo in intellectu possibili quo distinguitur a brutii tonueniat cum angelit: sed in agente distinguatur ab omnibus, quod in illius actu consistat beatitudo maxime hominis. Et quicquid sic de beatitudine supernaturali: quae quia conmunis est hominibus & angells: & ideo debet ess conue hire secundum illud quod est tommune eit, puta intellectum possibile: tamen de naturali quae est propria hominis, alia est enim beatitudo homi nis naturalis alia an gelorum: illa videtur esse magis secundum intellectum agentem qui est magis proprius. sed si ista opinio intelligat quod beatitudo naturalis consistat in actu iatell: ctus agentis passiue, falsa est: quia respectu omnis intellectionis naturalis intellectus agens est pure actiuus: & possi bilis pure passiuus. si vero intelligat quod consistat in actu eius actiue vera est, sed simpliciter posset dici consistere in actu phantasmatis sine quo intellectus agens non agit licet principalius agat. De beatitudine autem supernaturali quantum ad intellectum agentem posset sic imaginari, quod haberet ibi actum isto modo scilicet quod sicut lux aeris respectu coloris vel raritatis est ratio actt na: sed respectu speciei recipiendae est ei ratio patiendi, & dispositio passiua: sic intellectus agens quamuis respectu cognitionis viae & naturalis sit intellectui possibili ratio actiua sibi imprimens illam per speciem vel immediate: tamen respectu cognitionis beatifice est dispositio passiua, non tamen qua intelligat, sed qua possibilis intelligat. Vel potest dici, quod illud quod angelus potest per vnum intellectum, illud anima per duos: vt sicut non potest sentire nisi per compositum ex potentia & organo subiectiue: sic nec potest clare videre Deum nisi per intellectum possibilem informatum agente qui est lux eius, vel sicut oculus illuminatus vldet: sic intellectus possibilis formaliter intellectu agente Illustratus. Videtur mihi verius quod cum intellectus agens non sit perfectio simpliciter, cum non sit id angelis nec in Deo quod non habet actum beatificum essentialem: nec actiue: quia sic est a solo Deo: nec passiue, sed solus intellectus possibilis, sed omnis actus eius est intelligere facere circa naturaliter intelligibilia non alia: & in anima coniuncta. Nam quid faciat & an aliquid faciat in anima separata etiam respectu naturalium intellectionum non apparet. Constat enim quod nihil abstrahit, sed quia ipse est omnia facere quae possibilis est fieri: videtur quod species etiam abstractae ante separationem & in influxu in sepatatione animae nullam intellectionem causare possint naturaliter, nisi in virtute intellectus agentis in quo apparet imperfectio specierum animae, respectu specierum angelicarum quae habent virtutem intellectus agentis per se &c.

Quantum ad tertium de cognitione discreta essentiae & personae sunt tres conclusiones.

Prima, quod licet vna persona non possit cognosci sine alia: quia relatiua sunt simul naturali intelligentia: nec persona sine essentia sicut nec hic homo sine humanitate, quia essentia est de constitutione personae, nec essentiam sine personis de potentia ordinata: quia debemus videre quicquid credimus, necessentia sine re quae est persona etiam de potentia absoluta, videtur quod diuina essentia possit clare videri sine hoc quod in ea videatur ratio personae cuiuscunque, quod patet quadrupliciter.

Primo sic. Ille qui non totaliter compraehendit rem potest ignorare aliquem eius modum saltem ratione differente: & cognoscere rationem primam sine posteriore: sed nullus intellectus creatus cognoscit essentiam diuinam sub omni ratione qua est cognoscibilis: alias non posset fieri ei aliqua reuelatio de nouo, nec per consequens compraehendit: item ratio absoluti est prior quam personae: ergo &c.

secundo sic, non plusdifferunt attributa adinuicem quam essentia & persona: sed illa possunt fine inuicem cognosci aliis compraehenderentur: ergo &c.

Tertio sic. Non mi nus differt persona ab essentia quam idea, cum illa solum respectum rationis addat, haec realem: sed potest videri essentia sine hoc quod vidleatur ideat quia dicit philosophus in de memoria & reminiscentia, quod imago potest intelligi secundum quod res quaedam est sine hoc quod intelligatur secundum quod similitudo est: & multo magis res quae non est facta ad hoc solum vt repraesentet, sicut est essentia diuina: ergo &c.

Quarto sic, quia prior est cognitio rei absolutae in se quam cognitio eius in comparatione ad aliud: & prius potest absolui a posteriore diuina virtute: ergo &c.

sed contra hoc obiicions aliqui quatuor. Primo sic. Visio terminatur ad essent iam vt existit, sed non existit nisi in supposito: ergo non potest cognosci sine eo. sed diceret aliquis quod hic est fallacia accidentis sicut hic: cognosco Coriscum, Coriscus est veniens: ergo cognosco venientem. a

sed contra, quia si cognosco coriscum vt est sub venire, cognosco venientem, nec est fallacia, sed quando cognosco coriscum solum vt coriscus est: tunc est fallacia, sed qui cognoscit essentium vt existit, per consequens cognoscit illud sine quo non existit. Et dicendum quod est verum est, si cognosceret eam. sub omni modo quo existit re & ratione.

Praeterea non sic existit essentia diuina in persona sicut estentia creata, quia essentia diuina per se subsistit, & non per proprie. tatem personalem, sed magis econuerso: vnde persona non posset cognosci sine essentia qua subsistit: sed essentia ereata non per se existit: sed existis in supposito quod subsissit, sicut natura in Christo & in alijs, vnde sicut non potest cognosci accidens vt existit sine obiecto in quo & per, quod existit: sic de essentia creata respectu personae, secus de essentia increata. Vel potest dici melius quod cognitio quidditatiua praecisa abstrahit ab existentia, & multo magis a subsistentia rei cognitae: & de tali intelligendo est conclusio, quod potest cognosci diuina essentia sine cognitione suppositi: sicut in creaturis propter solam differentiam rationis quae essentia est prior: sed cognoscere: vt existit vel subsistit inrerum natura non cognita persona aliqualiter est impossibile, sicut ratio concludit quae facta est & quae sequitur

secundo sic, cognitio intuitiua non abstrahita praesentialitate: sed illa includitpersonas: ergo &c.

solutio, cognitio praesentialitatis non compraehensiua stat cum. nescientia: alicu ius rationis praesentis, & sicut habens per demonstrationam quod Deus est, nondum habet quod sit suppositum absolutum vel relatum, & demonstrari potest in diuinis esse aliquod suppositum: sed non vtrum fit absolutum vel relatum, quia primum est falsum: secundum supra naturam: ita videns quidem essentiam non potest ignorare eam subsisteret sed vtrum in vno supposito vel pluribus potost ignorare: & per consequens ignorare suppositum in speciali quod includit cum subsistentia incommutabilitatem.

Tertio, quia quae vniformiter obiiciuntur intellectui aequaliter intelliguntur: sed sic est de essentia & persona: quia naturaliter sunt indistincta: ergo &c. solutio, dicendum quod non vniformiter: quia prius est absolutum relato, & persona non est cognoscibilis nisi per essentiam, sed non econuerso.

Quarto, quia nihil intelligitur sine eo quod est de essentia cius, sicut homo sine animali vel rationali: sed quicquid est in Deo est de ratione eius predicatum in primo modo dicendi per se, aliter esset ibi accidens & compositio: ergo essentia non potest intelligi- nisi intellectis omnibus quae sunt ibi, siue absolute siue telatiue.

solutio, verum est de intellectione compraehensiua, secus de imperfecta appraehensiua. Possum enim intelligere substantiam sine hoc quod intelligam eam esse aptam natam extendi vel huiusmodi: & tamen hoc est de ratione eius essentiali, cum per essentiam non per additum sit hoc: vnde aliquid potest esse de essentis alterius dupliciter. Vno modo sicut soperius vel sicut materiale sine formale eius, non solum re sed etiam ratione: & sic non potest clare videri inferius quin videatur superius: nec species quin videatur materia & forma. Alio modo est aliquid de essentia alterius quasi per. accidens secundum rationem: sicut de essentia solis est hic sol: quia non est nisi vnus & est vnus per essentiam non per aliquid additum: & tunc non oportet quod. intellecto primo non compraehenso: cognoscatur secandum & sic est in proposito.

secunda conclusio est talis, quod visio clara dliuinae essentiae sine vifione Trinitatis vt trinitas est, beatificaret: quia esset visio clara summi boni super quod relationes nihil bonitatis addunt. sed ista conclusio sine assertione sit dicta.

Tertia conclusio est, quod in visione commoni qua videtur essentia & personae, potest dici quod non solum essentia beatificat sed. etiam de personis, sicut dieit Augustinus quod res quibus fruendum est sunt illae quae. nos beatificant vel beatos faciunt: scilicet Pater & Filius & spiritussanctus. Nec obstat quod creaturae visae in Deo non nos beatificanti quia creaturae differunt re ab eo quod nos beatos facit, propter quod non facius essentialiter ad nostram beatitudinem: sed personae sunt idem per essentiam cum essentia quae nos facit beatos essentialiter, vnde non est simile.

Ad rationes in oppositum, ad primum patet solutio per id quod modo dictum est in vltima & penultima conclusione.

Ad secundum patet solutio per dicta in primo articulo.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 5