Text List

Circa litteram

Circa litteram

CIrca litteram Quos iuste praedestinauit ad penam)..

Contra praedestinatio est de bonis salutaribus. Respondeo non accipitur hic praedestinatio proprie: sed propreperatione cuiuslibet premii siue boni: siue mali. ( Opera hominum dicit ea que mala sunt que preter voluntatem dei siunt: que ipse est: sed non preter eius permissionem que ipse non est. Contra. actio dei deus est. Respondeo permissio non dicit actionem per modum positionis se habentem: sed per modum negationis. Permittere enim est non cohibere: (Neque ideo precepit omnibus bona: vel prohibet mala vel consuluit optima quod vellet ab omnibus bona que precepit fieri: vel mala que prohibet vitari). Comtra preceptum est signum verum volutatis dei. Respondeo. Dici potest quod est signum voluntatis antecedentis non consequentis: et ipse bene vult aliquid voluntate antecedente. Quod non vult voluntate consequente. vel dicendum quod preceptum est signum quod deus vult penam illius qui transgreditur preceptum. (Quedam personaliter precepit et in veteri et in noua lege: que ab eis quibus precepit noluit fieri: vt Abrahe de immolatione filii. Et in Cuang. quibusdam cura tis: quibus precepit ne cui dicerent.) Contra Abraham volendo filium occidere conformauit voluntatem sum voluntati diuine. Respondeo. deus noluit quod puer Isaac occideretur: sed voluit quod Abraham hoc vellet.

PrevBack to TopNext

On this page

Circa litteram