Circa litteram
Circa litteram
CIrca litteram Oego mitam vobis a pare.) Per hoc saluator dedit intelligere spiritu sanctum a se procedere eternaliter: quia in processione temporali includitur eterna: et etiam dedit intelligere se habere a patre potentiam per quam spirat spiritu sanctum. (In principalibus conciliis: que fuerunt quattuor: vt habetur Decretorum dis. xvi. canones. Primum Nicenum sub Constantino Augusto imperante. Secundum Constantinopolitanum sub Theodosio seniore. Tertium Ephesinum sub iuniore Theodosio Augusto. Quartum Calcedonense sub Martiano principe. Alterum a latinis est additum scilicet filioque.
¶ Respondeo quia clare constabat ex intellectu verborum euangelii quod procedebat a filio. Ideo ad hoc exprimendum non erat necesse concilium conuocari. (Qui aliter docuerit: vel aliter predicauerit) idest contrarium docuerit: vel contrario modo predicauerit. Et bene hoc exponitur: quia ibi non tota fidei plenitudo exprimitur cum de descensu ad inferos nihil ibi exprimatur.
On this page