Text List

Prev

How to Cite

Next

Circa litteram

Circa litteram

CIrca litteram Seipso minor dicitur. Sic est intelligendum quod christus secundum quod homo minor est seipso secundum quod est deus. ( ylarius tamen dicere videtur quod pater sit maior filio: nec tamen filius sit minor patre.)

¶ Contra. Maior dicitur minore maior.

¶ Respondeo quod maior non accipitur hic secundum quod notat inequalitatem: sed secundum quod dicit relationem principii ad illum: cuius est principium volens dicere quod pater est principium filii non econuerso.

¶ Unde Hylarius accipit maioritatem improprie: et non est sermo extendendus nec proferendus nisi cum sana determinatione. (Cui innascibilitatis.) Tunc expone sic. cui id est filio. (Innascibilitatis id est patris qui est innascibilis. ( Impartit.) id est dat. (Esse imaginem sacram natiuitatis.) idest sacra et secreta natiuitatis.

¶ Nota etiam quod christus ante ascensionem suam: apostolis misit spiritum sanctum visisibiliter: et etiam post suam ascensionem ad significandum dilectionem ordinari debere ad proximum propter deum et principaliter ad ipsum deum.

PrevBack to TopNext

On this page

Circa litteram