Praeambulum
XIX NUnc postquam coeternitatem trium personarum etc. Postquam declarauit magister esse in deo essentie vnitatem: et personarum trinitatem et originem personarum: et ipsarum distinctionem. Hic ostendit personarum omnimodam perfcionem: et equalitatem. Et diuiditur pars ista in partes tris: quia primo ostendit in quibus consistit equalitas scilicet eternitate: magnitudine: et potestate. Secundo ostendit in diuis ista non esse diuersa: ibicumque enumerentur. Tertio ostendit diuinas personas in his tribus equalis esse ibi. Nunc igitur: superest ostendem. Et ista tertia diuiditur in tris partes: quia primo supposito ex superius dictis quod inter diuinas personas sit equalitas quantum ad eternitatem ostendit earum equalem magnitudinem in eundo. Secundo equalem potestatem in operando in prin. xx. di. ibi. Nunc ostendere restat. Tertio incidenter determinat aliqua de dictionibus exclusiuis: quomodo in diuinis debeant accipi ostendendo in prtiencipio. xxi. di. ibi. Hic oritur quaestio. Prima diuiditur in partes duas. Prima probat quod in diuinis est in magnitudine equalitas Secundo probat quod in diuinis nulla est equalitas: ibi. Sed iam nunc ad propositu redeamus. Prima in duas: quia primo probat personarum equalitatem in magnitudine per essentie indiuisionem. Secundo per illam probat in personis esse circuincessionem: ibi. Et notandum est quod pater dicitur esse in filio. Tunc sequitur illa pars quae ibi incipit. Sed iam nunc ad propositum: et diditur in partes tres. Primo probat quod in diuis non est totum integrale. Secundo quia disgressionem fecerat: ad suum propositum reuertitur: ibi. Sciendum est igitantam equalitatem. Prima manet indiuisa. Sed secunda diditur in partes duas. Primo ostendit quod in diuis non est totum vniuersale: nec pars totius vniversalis: ostendendo quod ibi nec est genus nec species neque indiuiduum. Secundo opponit ad contrarium: ibi. His autem aduersari videtur. Prima diditur in partes duas. Primo ostendit quod in diuinis non est genus: nec species neque indiuiduum. Secundo quod ibi non est materiale principium: ibi. Notandum est etc. Tunc sequitur illa pars in quae opponit ad contrarium quae ibi incipit. His autem aduersari videtur. Secundo soluit ibi. Hec autem quae hoc dicuntur. Et ista secunda diuiditur in duas. Primo respondet ad principale. Secundo exponit incidenter quoddam dictum in illa auctoritate exponendo scilicet quomodo hypostases differre dicuntur numero non natura ibi. Quod aut Ioanes dicit. Tunc sequitur illa pars quae ibi incipit. Sciendum est igistia: in qua ad propositum reuertitur. Et diditur in partes tres Primo ostendit in diuis esse omnimodam equalitatem propter omnimodam indiuisionem per hoc quod omnes persone non maius aliquid quam vna. Secundo per hoc concludit: quod deus non potest dici triplex ibi. Preterea cum deus dicatur trinus. Tertio ostendit aliter esse in rebus corporalibus: ibi. In rebus coporeis non tantum est vna quantum tres simul.
On this page