Circa littera
Circa littera
Circa litteram ( Dicamus esse quidem patrem) deum: sed non eum esse solum deum quod aliqui sic exponunt quod ly solum sit determinatio huius quod dico eum sub hoc sensu non dicamus eum solum esse deum qui autem dicunt quod est determinatio huius quod dico deum: dicunt illud non esse dicendum: non quia sic falsum: sed quia aliqui possent hoc male interpretari: et non habueris magnam necessitatem de vsu ipsius propositionis. (Esse autem solum deum dicamus patremet filium et spiritum sanctum:) quod aliqui sic exponunt vt sit sensus. Solus deus est pater et filius et spitus sanctus.
¶ Alii autem sic exponunt vt sit sensus: pater et filius et spiritus sanctus sunt solus deus. (Nemo nouit patrem nisi filius.) Nota quod Mathe. xi. sic hebetur. Nemo nouit filium nisi pater: neque patrem quis nouit nisi filius: ita vt sit sensus. Nulla natura nouit filium nisi illa natura que praedicatur de patre: loquendo de noticia compriehensiua: neque patrem quis nouit nisi filius id est nullus alterius nature quam sit filius: nouit patrem scilicet noticia compraehensiua.
On this page