Text List

Praeambulum

Praeambulum

PReterea considerandum est etc. Supra determinauit magister de nominibus diuinis in speciali scilicet de nomine persone: substantie et essentie et de nominibus numerabilibus. In hac parte determinat de nomine persone vt expressius declaret illius non is significationem. Et primo agit de signatione eius quando adiungit termi¬ nis numeralibus.

¶ Secundo quando adiungitur relatiuis diuersitatis ibi. Nunc inspiciamus etc. Prima in quattuor. Primo mouet quaestionem

¶ Secundo opponit ad vnam partem: ibi preterea enim.

¶ Tertio remouet circa hoc quorundam posicionem ibi. Quibusdam videtur.

¶ Quarto subdit suam solutionem ibi. Sciendum igitur. Et ista in tres. Quia primo soluit principalem quaestionem. Secundo contrariam obiectionem ibi. Ad hoc autem quod illi dicunt. Tertio remouet incidentem ex verbis suis dubitationem ibi. Non autem te moueat: tunc sequitur illa pars in qua agit de signatione persona quando adiungit relatiuis diuersitatis: que ibi incipit. Nunc inspiciamus: et diuiditur in partes duas: quia primo facit quod dictum est. Secundo distinguit triplicem acceptionem nominis persona ibi Quod autem secundum substantiam etc. Circa hanc Di. quaeruntur duo. Primo de persone quidditate. 2o de persone communitate.

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum