Hic queri potest etc. Superius determinauit
magister de proprietatibus
personalibus in generali: hic descendit ad specialem
assignationem. Hylarii et Augu. comperando vnam ad aliam
secundum conuenientiam et differentiam: et diuiditur in tres partes: quia primo super
hoc mouet quaestionem.
¶ Secundo mouet quaestionis solutionem ibi.
Ad quod sine praeiudicio etc.
¶ Tertio solutionis explanationem
ibi. Nec tamen nobis. Et ista diuiditur in duas.
¶ Primo
ponit praedicte solutionis explanationem: vt dictum est.
¶ Secundo
ostendit per proprietates esse hypostasim: et non substantiae
determinationem ibi. Ille enim proprietates etc: tunc sequitur illa pars que
ibiincipit. Hic non est praetermittendum: in qua determinat de
proprietatibus personalibus secundum nomina minus vsitata et diuiditur
in partes quattuor.
¶ Primo assignat nominum differentias per quae
conuenit ipsas proprietates exprimi.
¶ Secundo ponit quandam
regulam ad discernendum propria ibi. Et est verius
aduertenda.
¶ Tertio opponit contra predictam regulam et respondet
ibi. Hic queritur.
¶ Quarto ex illa solutione elicit aliam
regulam ibi. Et sciendum est.
Circa hanc distanitionem queruntur duo
principaliter.
¶ Primo de proprietatibus
personalibus in generali.