Text List

On this page

Praeambulum

Prev

How to Cite

Next

Praeambulum

Praeambulum

Distinctio XXXI PReterea considerari oportet etc. Superius determinauit magister de nominibus relatiuis importantibus relationes secundum rationem ad creaturas: hic determinat de nominibus relatiuis significantibus relationes secundum rationem divinarum personarum inter se: et diuiditur pars ista in partes tres.

¶ Primo enim determinat illorum nominum significationem.

¶ Secundo eorum appropriationem ibi: (non est pretermittendu.

¶ Tertio iuxta hoc mouet incidenter duplicem dubitationem 22. Di. ibi. (hic oritur questio). Prima diuiditur in duas partes.

¶ Primo determinat signationem huius nomis equalis.

¶ Secundo huius nominis similis ibi. (hoc idem etiam dicimus .

¶ Secunda pars principalis que ibi incipit. Non est praeter mittendum diuiditur in duas partes.

¶ Primo assignat appropriata secundum Hylarium. Et secundo secundum Btum Augu. ibi. (Iliud etiam sciriopotet)

¶ Prima diuiditur in tres partes.

¶ Primo enim assignat predictam Hylarii appropriationem: et eius secundum Augu. explanationem.

¶ Secundo ostendit quod illa que Hylarius assignat non sunt propria: sed appropriata. ibi. (Non enim secundum praemissam expositionem).

¶ Tertio ostendit quod illa quibus ista appropriantur sunt propria: ibi. (Propria igitur personarum.) Illa pars etiam que ibi incipit. Illud etiam sciri oportet diuiditur in partes duas.

¶ Primo ponit magister Augu. appropriationem.

¶ 2o appropriationis explanationem: ibi. (Sed plurimos mouet)

Circa hanc Di. queruntur duo principaliter.

¶ Primo de equalitatis et similitudinis signatione.

¶ Secundo de Hylarii et Augu. appropriatione.

PrevBack to TopNext