Text List

Prev

How to Cite

Next

Circa litteram

Circa litteram

Circa litteram apud se habitabat. Et sic patet quod hec prepositio apud non semper dicit translationem et distinctionem secundum rem: sed aliquando secundum modum et rationem solum. (Ut ab eo cognoscatur: et diligatur) scilicet in actu: vel in hitu. (Paruuli enim baptizati deum habent per gratiam: quamuis ipsum non cognoscant nec diligant in actu. (Spiritualis creatus fordibus corporis etiam leprosi vel quantuncumque polluti inquinari non potest) scilicet fordibus corporalibus tamen anima a carne infecta per ptem primorum parentium contrahit sordem originalis peccati. (Spiritus creature per tempus mouetur). motus enim eius siue de loco ad locum. siue secundum cogitationes: et affectiones tempore mensurantur large accipiendo tempus: sed eorum esse substantiale est in euo.

¶ In duobus sapientibus quorum alter altero corpore grandior est: sed sapientior non est: vna sapientia est id est equalis vel vna sapientia per comparationem ad scita vnitate proportionis: vel potest dici quod Aug. intendebat dicere quod ab illis duobus equaliter perticiparetur sapientia in creatura que est vna.

PrevBack to TopNext

On this page

Circa litteram