PReterea queri solet. Superius
determinauit magister de causalitate diuine
scientie respectu rerum.
¶ In hac parte determinat
de ipsius immutabilitate: et diuiditur pars ista in
partes tres.
¶ Primo enim determinat magister quod divina
scientia non recipit augmentum vel diminutionem: vel
vicissitudinem.
¶ Secundo opponitur contra hoc quod dictum est de
argumento: et super hoc deierminat veritatem. ibi. hic opponitur a
quibusdam.
¶ Tertio opponit contra vniversalitatem divine
scientie per auctoritatem Hiero. Et ponit illius auctoritatis
expositionem. ibi. Ei vero quod predictum est.
Circa hanc distinctionem queritur de
duobus principaliter.
¶
Primo queritur de immutabilitabite divine prescientie.