Circa litteram
Circa litteram
Circa litteram (predestinatio est hominis salutaribus) est enim de hominibus tanquam de rebus saluandis et est respectu finalis gratie tanquam rei per quam predestinati ordinantur in salutem: et est respectu perpetue glorie tanquam rei ad quam consequendam praedestinati sunt ordinati. (Intelligentia conditionis implicite veritatem facit in dicto:) sed in isto dicto istum damnari est impossibile: quia verum est implicando hanc conditionem si est predestinatus. Et impossibilitatem in vero in isto scilicet illum damnari est possibile: quia includendo hanc conditionem si est praedestinatus iam est impossibile. (Quod in actionibus vel in compositionibus dei et hominum nullatenus excedunt: actiones enim et operationes dei et hominum vocat actiones vel operationes: que sunt a deo per hominem que actiones in preteritum transeunt. (Effectus predestinationis est gratiae appositio). Predestinatio tamen est causa gratie inhitu non in actu et ideo non opetet quod statim cum fuit predestinatio fuerit gratia in predestinato.
On this page