Uidam tamen de suo sensu gltiantes etc.
Superius agit magister de divinae
potentie vniuersalitate. In hac parte agit de divine
potentie immensitate et diditur pars ista in duas partes.
¶ Primo procedit magister remouendo falsitatem.
¶
Secundo determinando veritatem ibi. Fateamur naturam.
¶ Prima in duas: quia primo opponit per rationes veritatem
impugnantes.
¶ Secundo recitat argumenta ad hoc idem
que fiunt per auctoritates ibi. His autem illi scripturos.
¶ Prima in sex secundum quod ponit sex rationes cum suis
solutionibus.
¶ Secunda: ibi. Addunt etiam.
¶ Tertiam
ibi. Addunt quoque.
¶ Quarta ibi. Adiiciunt quoque.
¶ Quinta ibi. Ipsi autem addunt.
¶ Sexta. ibi. Item
aliquid adiungunt. Tunc sequitur illa pars: que ibi
inincipit. His aut illi scrutatores. In qua recitat
argumenta que fiunt per auctoritates: et diditur in partes duas.
¶ Primo
recitat auctores.
¶ Sedo subiungit responsiones ibi.
¶ Sed
ad hoc dicimus. Tunc sequitur illa pars que ibi incipit.
Fateamur itaque. In qua procedit determinando veritatem
et diditur in duas.
¶ Primo determinat veritatem per
auctoritatem. Secundo per rationem ibi. Quod etiam ratione probari potest