Text List

Circa litteram

Circa litteram

Circa litteram respondent dicentes deum nec vellemala fieri: nec velle non fieri: vel nolle fieri: Sed tantum non velle fieri). Innuit responsionem talem quod falsum est deum velle mala fieri: et deum velle mala non fieri quod idem est quod nolle fieri: sed verum est deum non velle mala fieri. (Ut bene faceret etiam de malor: hic ista praepositio de non est nota habitudinis naturalis: nec efficientis: nec alicuius cause proorie dicte: sed est nota ordinis et occasionis vt sit sensus: vt bonum faceret post malum occasione mali. (Ex malis que siunt bonis: qui secundum propositum vocati sunt sancti accedit bonitas id est vtilitas.) . huius expositio accipi potest ex dictis in illa quaestione vtrum bonum sit mala fieri. Illud quod dicitur malum fieri ordinatum et loco suo positum. Contra. quod non est ens non habet locum

Respondeo quamuis malum ratione deformitatis non sit nispriuatio tamen subiectum illius deformitatis res positiua est que rationem illius deformitatis in suo loco congrue collocatur. ( Siqui eorum deuiant et exorbitant hoc ipsum eis faciet proficere in bonum hoc intelligitur de illis qui secundum propositum vocati sunt sancti: sicut patet ex littera que procedit quibus exorbitatio: et si per senoceat proficit tamen per occasionem inquantum redeunt humiliores atque doctiores vt patuit in beato Petro. (Ipse non est causa tribuendi ad non esse). hoc dicitur de deo.

Contra. deuter. 32. Ego occidam. Respondeo verbum propositum in littera vel intelligendum est de non esse moris: vt sit sensus quod deus non est causa tenendi ad non esse moris intelligatur de non esse nature: tunc exponendum est quod deus non est causa tenendi ad non esse ex nature institutione sed ex inflictione. Uel quia non deducit rem ad non esse efficiendo: sed non conseruando.

PrevBack to TopNext

On this page

Circa litteram