Text List

Circa litteram

Circa litteram

CIrca litteram creaturarum natura celestium mori potuit: non morte nature: sed morte culpe: et damnationis eterne: ad hoc enim repugnat gratia ad hoc id est ad mutabilitatem: potestas a deo data est ad fallendum fallaces: non quod deceptio fallacium sit finis huius denionis. dationis. Sed quia diabolus per illam potestatem decipit fallaces: deo permittente. Scinifes sunt musce subtiles: ita vt fere visum effugiant: et dicitur a cinos quod est canis. distinctiones formarum ab originalibus: vt ita dicam regulis sumunt: ex hoc habetur argumentum quod forme generabiles et corruptibiles. de pomo materie educuntur preosubtilitate sui sensus et corporis: loquitur secndum opinionem illorum: qui dicebant: quod demonibus aptata erant aerea corpora in penam. Uel secundum opinione illorum qui dicunt: quod demones sunt res composite ex subtia corporali et spirituali. Et alterius istarum opinionum videtur fuisse: Apuleius in libro de deo socratis: vbi dicit: quod hoc demonum corpora et modicum ponderis ne ad superna incedant: et aliquid leuitatis ne ad inferna praecipitentur habent.

¶ Utrum angeli omnes corporei sint: quod quibusdam visum est quibus Augustinus consentire videtur dicens angelos omnes ante casum habuisse corpora tenuia et spiritualia: sed in casu mutata in deterius malorum corpora: vt in eis possent pati.

PrevBack to TopNext

On this page

Circa litteram